장음표시 사용
281쪽
omnia intelligi , omnia iudicari , eo quo varia collocatione omnia varianda esse, ne aut 'animorum iudicio repudientur, aut aurium satietate . Quid praeterea in clausulis obseruandum est Quod toto decimo capite suae Rhetorices a Bonciario enarratur. In periodis tel ininandis inquit ille, sex, aut septem ollabarum ratio habenda est: quae vero dictiones intra hunc numerum continentur, eae, vidcndum est, ut sonorae, splendidae, atque elegantes sint: longas vero, an breues habeant syllabas , fere nihil interest praeter penultimam: Quae si breuis fuerit, celerius fluet oratio, si longa tardius, grauius quo consistet. Ergo si estrema dictio sex , aut septem syllabis constat, ut Commiserationem , Misericordiam : nihil ultra spectare oportet ad numeri concinnitatem, sed peta syllabis apte prsponitur Spondaeus a vi, Te miror, Antoni, quorum facta imiterc, eorum exitus non perhorrescere: & Meae vitae rationes ab ineu te qtate susceptae prohibuerunt . In tetrasyllabis habeatur ratio p en ultimae, nam ea si breuis fuerit, aliam h s lon-
282쪽
longam praecedere fere conuenit; Si longa, breuem : ut Meam causam , rationemque cognoscerent et &,Nulla unquam aetas de tuis laudibus conticescet. In trisyllabis idem fere obseruatur: ut, fundamenta, quae cogitas, nondum ieceris: &,Ubi haec absolucro, finem faciam dicendi. Sed hic Chorcus quoque eleganter prpponitur:vi, Liberos eius, patriamque respexit. Quod si magna celeritas exprimenda erit, corripies utramque et vi, Subito concidit: contra,si magna tarditas produces utramquo ut Conseruaui uniuersos. Disyllaba sonant suavissime, si in Iambum cadunt, praecedente Spondaeo: ut, Conseruatam, ac restitutam puto: & , Cupio res nostras moni mentis commedari tuis. Contra,Spondaeo, Iambus, aut Creticus anteponitur: Ut,Carere me aspectu Ciuiu, quam infestis oculis omnium conspici, mallem . Deniquo
dictio monosyllaba, vel aliam monosylla-ham adiungit sibi: ut Haec ( mihi credit Iudices ) aspernanda non sunt ; vel polysyllabam longa penultima , ut mihi non tam copia, quam modus in dicendo quaerendus
283쪽
rendus est, quod si occurrat Synataphaia , nihil impedit breuem praecedere et ut , Vbi libido dominatur innocentiae , laeue praesis dium est. At periodi longiores polysyllabo saepe clauduntur , eoque potius verbo , quam nomine;& ex nominibus, adiectivo potitis, quam substativo: modo illud sciatur, finem carminis nou conuenire Orationi: quod tamen Bruto excidit: vi , Quanquam sicut placuisse Catoni. Lecto iam exordio huius Orationis , quam modo prae manibus habuimus,transferenda in haec tua ms. ea, quae ex Ceruto tria Orationem Cic. pro l. Manilia excepimus,
Contra Mithridatem Regem Poti a Pop.
Rom. cum Imperio missi sunt Sylla, &Lucullus, quorum alter, Lucullus scilicet, cum a suis militibus derelictus esset , bellum conficere non potuit. Ideoque Seua tusconsulto a bello reuocatur . Quia vero supererat, ut in eius locum alter duae crearetur, Cicero oratione hac summi ope
284쪽
ope nititur persuadere Romanis , ut unus Pompeius exercitui Imperator praeficiatur.
O Rationis titulus pro lege Manilia est
Hanc enim legem promulgavit C.Manilius tunc Tribu. Pleb. adnitente quam maxime Cicerone Prstore.
Oniecturalis est Status huius orationis . - Nam hanc legem Manilij Optimates oppugnabant . Cicero contra contendebat, Pompeium unum csse , qui huic bello praeficiendus esset.
O Ratio est generis deliberati uis versatur
enim praecipue circa suasionem. Et licet Cic. admisceat in hac oratione laudes Giaci Pompei, non propterea ad Demonstrativum genus referendum est. Tria enim genera illa quandoque simul miscerentur, ut mediocriter in praeceptis Rhetoricae
285쪽
EX ordia in causis deliberativis breuissima esse debent ex Cic.in Partitionibus. Ipsa enim res, de qua consultatur, abunde attentos facit. Arist. 3. Rhet. Tunc, inquit, Prooemio in delibcrativo geriere viedum s cum inter eos,qui sententiam dicunt, conmtrouersia est.
TN causis deliberativis, ex Cic. aut nulla , I aut prorsus breuis debct esse narratio. Hic talis,ac tanta est,quantum scilicet cxigit necessitas rei.
DIuisio a plerisque fit tertia pars orationis , neque unquam in oratione omittenda . Hic certe nou omittitur, cum diuidatur dupliciter, una per enumerationem 1 altera per expositionem. HuiuS orationis diuisio est per enumerationem. Cic. enim numero, siue ordine deinonstrat,quibus de rebus sit dicturu&, hoc modo : Pri
286쪽
mum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine , tum de Imperatore eligendo , esse dicendum.
DIetum est supra, huius orationis genus sine reprehensione mistum dici posita . Ideo hic duplex est confirmatio, altera quae ad deliberativum, altera quae ad demonstrativum genus pertinet . Illa deliberatiui quasi hac ratiocinatione circumscribitur. Quibus in bellis de Populi Romani gloria agitur, ea suscipienda sunt: Sed Asiaticum hoc bellum est, in quo do P. R. gloria agitur : Ergo Asiaticum bellum suscipiendum est . De confirmatione, quae demonstrativi generis esse videtur, hac ratiocinatione complecti putamus . rQui rei militaris scientia, virtute, auctoritate, & felicitate excellunt,ij sunt Imperatores deligendi: Sed Cn. Pompeius his omnibus excellit. Igitur Cn. Pompeius deligendus est.
287쪽
PEroratio adhibetur ad mouendos animos, habetque simile quiddam cum Exordio . Hoc tamen mitiores habet affectus et Peroratio vero perturbationes , &commotiones continet. Docet Cic. irta Partitionibus, Orationem concludi posse , vel amplificatione , vel enumcratione : illa habet locum in accusationibus , haec vero in deliberationibus.
Elocutio.CIc. in lib. de Orat. scripsit, Pompeium
Manilia lege fuisse ornandum, temperata tamen oratione . quod modeste ab ipso dictum aestimare debemus . In illa vero oratione quos numeroso quae ornamenta non adhibuerit I Sunt in illa crebrae amplificationes , concinnae sententiae, ornamentorum cuiusque generis lumina, quae totam orationem suavem , & illustrem e ficiunt.
288쪽
O Vanquam mihi semper frequens Conspectus vester multo iucundissimus,hic autem Iocus ad agendum amplissimus , ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites: tamen hoc aditu laudis , qui semper optimmo cuique maxime patuit , non mea m voluntas, sed meae vitae rationes ab ineunte aetate suscepis, prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctori tatem loci contingere auderem,statueremque, nihil huc nisi perfectuin ingenio,claboratum industria afferri oporterer omne meum tempus amicorum temporibus tras mittendum putaui. Ita neque hic locus vacuus unquam ab iis, qui vestram causiain defenderent , & labor , in priuatorum periculis , caste , integreque versatus, ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centurijs cunistri renunciatus sum , facile intellexi ,
289쪽
Quia numerosa debet esse oratio, ut inquis Aristi g. Rhetor. ideo agnoscamus nunc aliquid de Numero contento in hac orationis particula a nobis transcripta, cum 'idem numerus oratorius dimensio quaeda orationis sit, ut supra cum Scriptoribus ipsius retulimus in eiusdem definition . Tres tantum, aut duos pedes in principio, &totidem in fine obseruandos esse colligit ex Doctrina ipsius mei Ciceronis in sua cxplanatione Cerutus . Ita scilicet.( Quanquam mihi semper frequens hic incipit a duobus herois , spondaeo scilicet,& Anapaesto , cui addit Creticum ; ut,
Itidem terminatur periodus haec duobus herois, Spondato scilicet Dactylo, & Bac
(Nam cum antea per aetatem Periodus haec a duobus herois, Spondaeo, & Scolio, qui Dactylo est aequalis , incipit, quos sequi,
290쪽
tur Molossus: terminatur duobus Sp6d is,
& Bacchio : transmittendum putaui. . Scolio graece Tiva carmina conuiualia , sic dieta, quod non quivis ea caneret, sed eruditi dumtaxat. In quodam suorum carminum,legitur in Lexico Graecolatino, declarare Alcaeus pocta.( Ita neque hic locus ) Tertia haec Periodus
initium sumit a Paeane , & Iambo, cuius humilitas statim altero Paeane extollitur, deinde Anapaesto. Ita neque hic locus vacuus unquam ab ijs r terminatur tribus grauissimis numeris Spondaro, Epitreto,&Dichoraeo ( fructum est amplissimum consecutus Dichoraeus pes lepidus , & suauis apud Ciceronem ut i fine sentcntiae frequens est i , . Reognoscantiir etiam in hoc eiusdem orationis pro lege Manilia prooemio Exornationcs duae, vel tres (ut breuitati studeamus verborum , seu dictionum : Prima est Similiter cadens , cum plures casus in eundem exitum finiunt (iucu dissimus, amplis itinus, ornatissimus. Altera est Traductio, qua