장음표시 사용
251쪽
adeo multo potius natus sum patrice: Vita, quae Coelo debetur, saluti patriae poti simum soluatur et aluit haec me, tute atque honeste produxit usque ad hanc aetatem munijt meas rationes bonis legibus, optimis moribus,honestissimis disciplinis.quid est, quod a me satis persolui possit, unde haec accepta sunt e Fit etiam Expolitio septem partibus, &capitibus ad forma ChriS Graece Nicia, Propositione,ratione,sententia, contrario, simili, exemplo , conclusione, ut licet videre in hac expolitione. Propositio. Sapiens nullum pro Rep, periculum vitabit. Ratio. Ideo quod saepe fit,ut cum pro Rep. perire noluerit, necessario cum Rep. Pe- ,
Sententia cum ratione. Et quoniam sunt omnia commoda a patria accepta, nullum
incomodum pro patria graue putandu est . Item sententia cum ratione . Ergo qui fugiunt id periculum , quod pro Rep. subeundum est, stulte faciunt, nam neque effugere incommoda possunt, & ingrati in io rum ciui-
252쪽
Altera Sententia cum ratione. At qui Patriae pericula suo periculo expetunt, hi sapientes putandi sunt , cum & eum,que debent honorem Reip. reddunt, & pro multis perire malunt, quam cum multiS. Contrarium. Etenim vehementer est iniquum vitam,quam a natura acceptam propter patriam conseruaueris , naturae cum cogat, reddere, patriae cum roget, non dare ; & cum possis cum sit inma virtute, &honore, cum patria interire, malic per dedecus , & ignauiam viuere , & cum pro amicis , & parentibus , & coeteris necessarijs adire periculum, velis , pro Rep. ina, qua & hoc, & illud Sanctissimum nomen patriae continetur, nolle in discrimen ve
Similitudo cum ratione. Itaque uti contem nendus est, qui in nauigando se, quam navim mavult incolumem, ita vituperandus est, qui in Reip. disertini ne suae plus, quam communi saluti consulit. Naue enim fracta, multi incolumes fuerunt, ex naufragio Patriae: fatuus nemo potest enatare.
253쪽
Exemplum. Quod mihi bene videtur Decius intellexisse, qui se deuouisse dicitur ,& pro legionibus in hostes immisisse medios . amisit vitam , at non perdidit: r enim vilissima & parua maximam redemit: dedit vitam,accepit patriam: amisit anima,
potitus est gloria, qui cum summa laud prodita vetustati quotidie magis enitescit. Conclusio. Quod si pro Rep. debere accedere ad periculum , & ratione demonstratu in est , & exemplo comprobatum , ij sapientes sunt existimandi , qui nullum pro
salute patriae periculum vitant. Quanquam autem prodestaliqua in re commmorari , ac diutius auditorem in eius recogitatione detinere, tamen cauendum semper, ne Expolitio operosa fiat in re tenui , ne inde facias Periergian , hoc est, sum peruacaneam operam, nimis lue curiosam,& immodicam loquacitatem. Quibus rebus apponenda est haec Exornatio
omni generi, & Deliberativo praecipue, omni figurae,& graui praesertim. Reliqua, quae de hac figura dici possunt,ex Cicerone petantur potius , quam hic adscriban-
254쪽
tur prolixitatis vitandae gratia .
OVid est Commoratio,Graece E ιμ- Epi-mone Exornatio, qua in loco firmi sesimo , in quo praecipue nostra controuersia consistit , maxime immoramur. Sed non satis commodum exemplum afferri potest, propterea quod talis locus non est separatus a causa , veluti aliquod membrum, sed vel uti sanguis commixtus , & confusus est per totum corpus orationis ex Cic.&ideo qui velit dare exemplum, daret totam orationem . Hoc igitur relinquitur iudicio ipsius Oratoris . Ut Cic. in Miloniana ii exponendis insidiis commoratur. Quibus rebus accomodari potest haec Exornatio e omni generi, graui figuri, confirmationi , & confutationi.
Ovid est Contentio, graece Antitheton
Exornatio, qua duo contraria in uno membro collocantur, hoc modo : Vos huius incommodis lugetis, iste Reip. calaminitate laetatur. Quae
255쪽
Quae differentia est inter hanc, & superiorem positam in exornationibus verborum e Illa magis verba respicit, haec autem magis sensum, & rem ipsam . Multae autem sunt figurae, ut tam apud Quintil. quam apud Graecos est manifestum, quae eodem nomine appellatae , aliquam tamen habeant di ferentiam, sicut Ironia , sicut Antiphrasis , & similes; alia enim verborum,alia sententiarum est. Graece Arrra ceto, , contrapositum, velut aquibusdam , vocatur Contentior figura est, quae fit, si singula singulis opponuntur, ut Vicit pudorem libido, timorem audacia rvel si bina binis i Nam nostri ingenij, vestri auxilii est. vel sententiae sententijs, Dommineturin concionibus, iaceat in iudicijs . Haec ex Quintil. lib. s. cap. Aquila Romanus vocat oppositum ex contrarijs. Dupliciter fit in oratione. Nam vel dictiones inter se , veI aifirmatio, & negati op
Quibus rebus applicari debet haec Exorna tio e omni generi, omni figurae, confirma
256쪽
QVid est Similitudo , graece Parabolo s
quam etiam Cic. Collationem vocat ehxomatio , qua rem minus notam per alia notiorem, quae habeat cum ea aliquam
similitudinem, licet in aliqua re si dispar,
bola , comparatio, collatio , idest, rerum dissimilium comparatio , inquit Donatus . Similitudo exponitur a Damnato,& interdum ab eodem Parabola. Beda Venerabilis dicit rerum genere dissimilium fieri misi si Est autem Parabola comparatio ex dissimilibus rebus: aliud enim in superficie sonat, & aliud in intellectu innuit. Aenigma vero quaestio obscura, quae diff-cile intelligitur, nisi aperiatur. Vt illuci in lib. Iudicum , De comedente exivit cibus,& de sol ti egressa est dulcedo.Hinc colligitur non esse neces , ut Pa abolae Per omnia congruant. S. Aul: us . de Doctr. Christiana & lib. XVI. coi ra Faustum multis capitibus. Chrysostomus homilia I U. Quot
257쪽
Quot de causis fit Similitudo Quatuor . Ornandi, Probandi,Apertius dicendi,& Remante oculos ponendi.
Quot modis fit e Quatuor. Per Contrarium, Negationem, Breuitatem , Collationem. Quomodo fit ornandi gratia per Contrariu Ibic , Non quemadmodum in palaestra, qui taedas candentes accipit, celerior est incursu continuo , quam ille, qui tradit: ita melior imperator nouus, qui accipit exercitum, quam ille qui decedit: propterea quod defatigatus cursor, integro facem , hic peritus imperator imperito exercitum tradit.
Momodo fit probandi gratia per negationem Sic, Neque equus indomitus, qua 'uis natura bene compositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates , di aptus, quae desiderantur ab equor neque homo indoctus quanquam ingeniosus ad virtutem potest peruenire . Quomodo fit apertius dicendi causa per Breuitatem I Hoc modo: In amicitia gerenda , sicut in certamine currendi non ita conuenit exerceri: ut , quoad necesse sit
258쪽
peruenire possis, sed ut productus studio,&viribus vltra facile procurraS. Hac enim similitudine demonstrat Cic. amicitiam alicuius debere durare ultra mortem amici , & transire etiam ad filios , qui ab amico relicti sunt. Quomodo fit gratia ponendi rem ante oculos per collationem e Sic: Vti sistuis cum , prodierit optime vestitus , palla inaurata
indutus , cum Chlamyde purpurea coloribus varijs intexta , & cum corona aurea magnis fulgentibus gemmis illuminata , , citharam tenens exornatissimam auro , &ebore distinctam , & si cu magnam populo commouerit his rebus expectationem , repente silentio facto, vocem emittat acerbissimam . quo melius ornatus , & magis fuerit expectatus, eo magis derisus,& contemptus eijcitur. Ita si quis in excelso loco, & in magnis, ac locupletibus copijs collocatus , fortunae muneribus, & natura commodis omnibus abundabit, si virtutis, ct artium, quq virtutis magistrae sunt, egebit quo magis caeteris rebus erit copiosus di illustris, & expectatus, eo vehementius derim
259쪽
derisus , & contemptus eX omni conuentu bonorum esjcietur. Fit etiam similitudo per Translationem hoc modo : ut , Hirundines in tuo tempore pr*sto sunt, frigor pulsae recedunte ex cadem similitudin nunc per translationem verba suinimus, ita falsi amici sereno vitae tempore pr8st sunt , simulatque hyeinem fortunae viderint , deuolant omnes. Quibus rebus perapta est haec Exornatio domni generi, & maxime Demonstrativo somni figurae, confirmationi, & confutationi, interdum exordio, & narrationi.
De hac figura erudite in lib. de Copia autor damnatus, & Quint. in suis orat. institutionibus , in quibus plura hic, quam quis alius de ea locutus videtur, ac ita apertes ut etapositione non egeat.
Ovid est Exemplum graece Paradigma e
Exornatio , qua factum , aut dictum praeteritum cum certi authoris nomino proponimus.
Quot de causis ponitur Exemplum e Toti- dem,
260쪽
dem , quibus & similitudo , & ijsdem modis , rationibus , & habet maximam vim apud oratores ad exhortandum, & dehortandum . Exempla exemplorum non ponimuSNuoniam ab Exemplis similitudinis possunt intelligi . Praeterea superitis in Expolitione attulimus exemplum Dccij, quo facile patere potest , qualia debeant esse Exempla . Complectitur enim Exemplum, non solum similitudinem, sed etiam fabulas , apologos, Prouerbia, iudicia,Chreias,&c. diligenter de Exemplis, eorumque usu author in copia. Lege Fabium lib. S. cap. I I.&Rodolphum Agricolam lib. cap. is, &
lib. a. cap. I o Graecessa iorum .etor, me Latine EXemplum i ,
similitudo, specimen, modus, signum, argumentum, exemplar, iudicium . Est item enarratio exempli hortantis, vel deterrentis, teste Venerabili Beda . Hoc dicitur proprie de animatis, Parabola ve ro de inanimatis. Eiusdem triformem rationem annotauit Iul. RuLNam