Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

271쪽

et 8 FRED. DE MARS ELAEC LEOATu S. Sacris litteris hunc ritum confirmare.Etenim Abrahamus. iam senex,seniorem domus suae in Mesop*tamiam ad Ba . thuelem misit, ut Isaaco uxorem quaereret adduceretque Rebeccam. Tamquam Legatus ibat, tametuam Legatus exceptus est. Apposito autem cibo vesci noluit, nisi prius aduentus causam exposuisset: Non comedam, inquit, donec liquar sermones meos. Notabile vero quod de Syphace profana narrat historia. Scipionem ille & H sdrubaletneodem ad se tempore Legatos, pacis atque amicitiae pratendae ergo mistas, quamuis a diuerso& inter se hos epopulo; tamen in hospitium commune utrumque ii uitauit, atque simultatum dirimendarum causa, ad colloquium adducere conatus est. Abnuit Scipio: nempe

haud priuatum sibi ullum cum Poeno odium esse quod colloquendo finiret;aut se Gim hoste de Republica agere iniussu Senatus, posse. Contra Rege contendente, ad ea

dem epulas veneriint, & tamquam amici inter coenandum collocuti sunt. Praestitit hie Scipio quod Legati imia

tentur. Tam enim comis fuit, tam offenso& offensuro dissimilis, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romaniis, sed hostem etiam infensissimiim inodesta facundia sibi conciliarit, plus uno conuiuio quam longo conflictu efficiens. Legati etiam Theodosiuiunioris ad Attilam (prout Excerpta Gothicae historiae fidem faciunt) Regio & minime barbaro conuiuio excepti sunt, in quo conuiuarum plures ordines erant, ritus ins liti,& ad magnificentiam compositi:omnia superba pr(ter ipsum Regem. Ceteris quidem coena omni eduliorum tenere dubia erat, & in discis argenteis reposita; Attilae in quadra lignea, re nihil praeter carnes. Item conuiuis aurea de argentea pocula, quibus biberent,suppeditabantur;

Attilae

272쪽

LIBER sECvNDv s. et 'Attilae vasculum erat terreum. Post fercula quaeque, se gebant omnes, & siriguli ordine sumpta patena vini ple-m,eam,Attilam saluum precati,ebi danti Satisne sic hilariter Legati3Mox duo viri Scythq in medium prodeunt,& Attilae laudes versibus a se compositis celebrant. Post

cantus & carmina, Scytha alius, mente velut captus, e

que 'astionabsurda & trodigiosa,& quasi sine sensu sententias & sarcasmos deblaterans, risum plerisque, nonnullis horrorem incussit. Sic quidem a Scythis habiti L gati. Si nec ista iuuant;videamus quid ex antiqua sermula Comiti Sacri Patrimonij incumbere Cassiodorus re dat: Epulastam sellicita ordinatione disponendas esse, ut

cum Legati ex quacumque orbis plaga venientes coeperint interesse, admirentur copiose repertum quod in phina sua norint esse rarissimum. Stupeant etiam,abundantia unius mensae tantas seruientium turmas posse satiari:

sic habeant quod suis narrent & laudent, ubi in patriam reuersi fuerint. Intemperiene fari, an regiminis , aut etiagionis,rebus tuis turbulentis & conuulsis, Gallia,quid R gi tuo imperium,decus,nomenq; Christianissimi saluum reddidit,dum is rerum, amicorum quoque omnium T nus, sibi relictus vel potius spolium expositus videreturFSi a Superis causam indagemus; crediderimus, placatum Numen,simul ut amatum,suisse: si ab hominibus; Regis auctoritatem,Regni concordiam illico firmatam reuixis se, Veneris suppetias opportune ferentibus,valido hortata Mocenici Senatoris, qui antea ad Christianissimum Legatus,admodum laute&genialiter,rebus liuet sic tristibus recurtis,ab eo exceptus fuerat. Dissimiles essectus aba sectu & obsequio timere potuisset Nicephorus (qui & Hiastorici sulcalamo pungitur si Legatorum patrocinio vel

273쪽

elogio iuuandus fuisset, quibus pro hospitio domum mensam assignauerat cuiusdam Episcopi, viri utique abs- tem ij & sancti, sed qui illos ad elurialem diaetam saepius

coegerat.

Principes praeterea non solum hospitio amicum, & se velut gratiorem, Legatum dignantur, sed solemne alubi epulum parari curant, quo lautius ille traistetur: sors, ut quid obteruetur, vel ut ita simul alis, quibus ordinarius domicilij alit victus honos non tribuitur,epulentur. Hac ratione euenit, ut cuidam Magistratui seortim iniunger tundiuersariam Legationum & dignitatum ministros, re simul exteros aliquot Principes,qui tum quoque aderant, ad publica encaenia, & sic ad unain mensam, inuitare. Haec rotunda sternebatur,nequis dignior locus inuidiam pareret: quamuis eae atrij,ianuae,camini,senestrarum,tum etiam armarij situ,& istam sessionis praerogatiuam haud obscuram esse sollertior unus reperiret, atque ita tacite inuaderet. Perstabat hic comitas & quaedam amicitia inter non nimio amicos, & qui non nisi ab indifferente Magia stratu induci potuissent,ut una conuenire, nedum come sati voluisient. Sublatis mensis, aliqui abscessum praeo cupare satagebant,quo priores apparerent: alij, ne posteriores, postica, alij alio gradu descensum metiebantur. Erat qui reliquos abeuntes ne quidem intueretur ; & quia nouissimus subsistebat, decore quaedam indagans, nonnulla proponens,primus sibi videbatur. Nil Senatoribus displicebat, nisi quod iunctim pluribus locis & personis adesse & obsequi non possent; dum ille educendus esset, Malter, valedicens, incomitatus dimitti non deberet ; nec

qui conuiuarum eodem tempore remanebant, suorum

hospitum praesentia destitui. Sed eiusmodi formulae Ulia

274쪽

LIBER SEC CNDus. Ut eae ciuibus ciuiumque Magistris & Magistratibus, ut insolitae, incognitae sunt: atque ita sint, vovendum potius, quam detestandum. Hinium Legati non minus attente considerandi sunt: neque adeo ut magnifici simus,sed potius ut cauti, hic requiritur: ita tamen ut suum ubique locum humanitas inueniat. Cogitemus hostes esse, qui ab hostibus veniunt,& sic veniunt: cogitemus Legatos esse, qui sorsan amicutiae vel commodi communis pausa missi sunt. Sed etiam illis obuiam itur ab Heraldo quidem vel Centurione aliquo,si armati sunt & bellumhostes gerunt, qui eos e coim

finibus ditionis aut exercitus ad Aulam usque tutos inc lumes perducate Atque tum,vel iubentur extra castra v bemve emanere,ut foris colloquium instituant; quemadmodum id fiebat apud Romanos prisco ritu atque instituto in aede Bellonael vel intromittuntur penitus, apparatum bellicum copiasque inspectari: si tamen constet, ea quae videnda erunt, sic robore ac disciplina ordinata atque munita esse,ut ad terrorem atque existimationem valeant: alioqui Legatum nusquam miniis conspici velim, quam in castris. Sane ad victoriam, aut conditionem via istoriae parem, haec methodus est, animos vicisse, & velut inducere, ut Legatus iudicium omne in milis circums

rati mi itaque ab hostibus aduenit, castrorum bellique

nostri copioliam &formidabilem apparatum videat , bres & vigorem militaris disciplinae. Hoc consilio Pompeius, cum insignem optimorum militum manu coegi set,& Legatum Mithridatis speculatorem magis quam oratorem esie deprehenderet,voluit eum, ut singula exeracitus munimina, inspiceret, circumduci. Haud impari fiduci e spiritu Scipio cum in Ahicam venisset, explor I i x torm

275쪽

FRED. DE MARsEL AER LEGATVS.tores Hannibalis in castris deprehensos & ad se perdu- .chos , ne incommode quidem sabuit, nec de consilio ac viribus Poenorum percun status est; sed circa omnes manipulos diligeratissime deduci curauit, interrogatosque, anne satis ea considerassentquae speculari iussi erant prandio dato incolumes dimisit. ituduit nimirum privi animos hostium quam arma contundere. Neutiquam vero hic auri gemmarumve splendor, sed armorum fulgor ostentanaus est: non ut videat hostis quantum possit vincere , si cupidus sit ; sed quantum formidare, si virtutem magis quam praedam inuenturus. Hostilem sitiunt sanguinem milites ut propriam salutem,ubi plusi, iij quam metussp statur, plus praemij quam periculi. Non insulse profecto inconsideratiam Cleopatrae redarguit Lucanus:

iambitione furora ciuilia betagerenti Diuitias aperire suas . incendere mentem Ha tir armati. Erechias Rex quia Legatis Regis Babylonis uniuersa quae habebat in Metis denudaverat, ab Isaia Propheta grauissime, & in hunc modum reprehensus est: Audi verbum D mini Exercituum: Ecce dies venient, es' auferentur omnia qua in domo tu fiunt, sti qua thesauritinerunt patres tui usque ad diem hanc, in Balylonem: non relinquetur quidquam, dicit D minus. Et de filiis tuis qui exibunt de te, quos genueris, tollent, re erunt eunuchi in palatio T. piae Babylonis. Cautior Aripe ius Longobardorum Rex filii: is si qui ab exteris Legati ad se venirent,vilibus utebatur vestibus: & quo minus Italiae insidiarentur aut inuiderent, delicias quoque vini &ol f ij abscondebat. Interdum autem trepeto Legati hostium excluduntur penu

276쪽

LIBER' s E C v N D v S. Mi Citus, &exesse selemi iter iubetitur. Sic Melesippus aedaemon s Athenas missus, in urbem admissus non est, duod ab hoste iam armato veniret. Idem EZechias, speculationes insidiasque metuens,Legatum Sennacherib Ierosolymis exclusit. Gothi qui praesicio tenebant Vrbia . num, Oratores Belisarij non admiserunt in urbem, pr pereis hinc facessere tutas. Pari seueritate re Romani usi sunt, ne Barbaros miremur, quando Legatos intolorum, itemque Iugurthae,audire noluerunt. Constantius Legato Magnenth, castris interdixit. Passim exempla sunt, & satis docent, fieri hodie posse quod olim se m est; & rite fieri,quod causa & necessitate excusatur. Legationem po ro eiusce Principis excludere, quocum tibi neque pax nec bellum est, barbarum plane atque etiam periculosum videtur; dum ob huiusmodi inhospitalitatem acerbitatemque exacerbantur animi, atque ad hostilia incenduntur. Md opinaberis, L sationes istas, speculandi, tuaque suta uertendi gratia, institutas. Quid autem, si ad parandam amicitiam, vel ad foedus3 quid si hac etiam occasione inuestiges quae alioqui latuisssit, sciri tamen ex re sit3 Inte ea ut omnem semper ostensioni atque querelae locum praecludat Legatus; tum ne munus sanctissimum dedec ri aut ludibrio exponatur; dabit operam, ut priusquam externi Prouinciam ingrediatur, accessus veniam imp tret, atque in antecessum liberam sibi viam, epistolio aut uopiam e comitibus praemisso, aperiat: ne hostiles quia em limites ingressurus, nisi aperiati Ipsi quoque Princiares litteris praenuntiant, sese Legatos missuros. Ait Polybius, Caduceatorem Musaerum nuntiatum exljsse, veste Antiochum Legatos mittere de summa re amaros. Arma quamuis ut ornamenta, more seculi, Lega-

277쪽

xs FRE P. DE MARsEL AER LEGAT vs.lus gerat non timenda; deponere pamen, dum excipitur, quandoque ab hoste iubetur, atque adeo vestimenta e cutere, ne quid fortasse teli abscondatur. Reperire enim suit, & sorte in posterum fuerit, ea audacia &improbis. rate homines, qui magnam potius 'uam bonam expetentes famam, memorabili aliquo, licet nefario facin re , & manum de munus violare audeant, vitae suae prodiagi , sic velut domini alienae; prompti & cupidi interire,

modo interimant. O laruam plusquam tragicam i Scilicet insidijs petuntur, fraude interaum opprimuntur,qui animis armisque maiores sunt, & addo meliores. Et s ne, eos qui ad mutuum congressum adueniunt sus istos haberi posse, tot Regum carnificinae testantur, naem riamq; suorum contristant. Apud Romanos Seuerus Imperator , cum Albinum improbitati suae aduersari suspiacaretur, & seipso magis a Proceribus & plebe sui te genere & virtute nemini secundum diligi intelligeret stipatores sibi fidelissimos,cum tabellis ossiciosae amicitiae quudem plenissimis, ad eum misit, clam vero mandans, ut eum e medio tollerent: & quo facilius possent; quaedam

praeterea habere sedicerent, semotis arbitris, communicanda. Albinus hilarior (nam doctis blandiths circum

amictum ficinus favor apparebat eos in penetralia d duxit: nimirum ut secretius securiusque loqueretur, imo trucidaretur. Haec barbara & immania sunt, ne nota quiadem feris immanibus, certe a Mercurij sacris & Christiano pectore ima. Nos Legatum, non parricidam introducimus . Interim ait Cicero: In domum recipere Legatum hostium,in cubiculum admittere, hominis est nihil de dignitate,nihil de periculo cogitantis. Pariter Attalus de Romanorum Legati perierant, nisi prompto effugio e

278쪽

piadis Prusiae Regis Bithyniae sese expediuisitat; qui cum

mille equitibus,vii statutum erat,veturus ad colloquium, uniuersum exercisum produxerat. Simile quiddam de Iugurtha Salustius; de Cotye, Mithridate, de Corbulone Tacitus , de Hermia tyranno Diodorus de Valeriano Zmsimus; de aliis alij. Sic Regnares Gothorum Dux, staquam a Narsete dimissus,paululum abscesserat, mistilem sagittam,licet irrito iactu;in eum direxit. Ideoque Nerua ille Numida,ut sinistram omnem a se segregaret suspici nem, quod flagrante bello Africanocum centum equit bus venerat ad Amilcarein, comitibus hastam tradidit,

atque exarmatus perrexit ad Poenum. Patet itaque,aliam cum amicis aut consorderatis, licet

alioquin invisis ac suspectis,obuiam eundi,tum excipiendi aut hospitandi rationem ineundam esse, aliam cum molestis ac manifestis hostibus. Ibi asse stus grande probatur specimen ad beneuolentiam instillandam incitandamque,neque rigida nimium iuris nostri ratio opponiatur: imo extraordinarius in bene affectos affectus depro- initur: hic vero praeualet, quidquid rebus nostris quicumq; modo profuturum est.Quod si bellum hostes non gerunt; Legatis eorum etiam viri prima ij obuiam mitti possunt,sed milite cincti, ut tuti sint extra insidias & dis. crimen. Quia magnificentia quaeritur ; huc satellitium referetur: imo optima pompa est quae tutelam facit. Numquid tutius videtur, perire non posse, quam iuxta periculum non periisse 3 Principes domi quoque & inter ciues magnificentiam augent,sed quae securitatem praestet: o nantur satellite & stipatoribus, tamquam praesidio ac frapimento, non talum aduersum occursus atque impedimenta Ad magis aduersus furentem impietatem. Pro

279쪽

rs6 FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.cto uti humanaeastutia & audacia multiplex, eo quoque nequitiae interdum processit, ut qui incautiores ac minori custodia Legatis obuiam iere, ab iisdem intercepti & abducti sint. Videndum igitur, ne dum per eiusmodi salutationes officiosas hosti occurrimus, Legatum non inu niamus. Antonius, opprobrium illud potentiae tam nae,nonne subdola assinitatis specie allectum Artabanum propemodum oppressit, cum ei ut mox futuro genero obuiam veniret; nec veniret 3 Simili perfidia Hyrnetho per fratres seos Cerynem & Phalcem ad colloquium per Caduceatorem euocata,rapta est.

Sed quod ad ossicium obuiam eundi attinet; hoc etiam fructii ustirpatur ne Legatis ulterius, vel aliorsum pergere liceat, quam quoducuntur .. Antiochus hoc conlatio L gatis Romanis, ne Pisidiam ad se, ubi bello occupatus

erat venirent, Apameam ipse occiirrit. Syracusani quoque Legatis Senatus, ne in urbem intrarent, extra portam

per Hippocratem re Epicidem obuij sunt facti. Et cum

Armeniorum Legatis causam gentis apud Neronem orantibus, Agrippina ascendere suggessiim Imperatoris, &praesidere simul pararet ceteris pavore defixis,Seneca N ronem admonuit, venienti Matri occiirreret. Ita specie pietatis,auctor Tacitus,obuiam itum dedecori. Quidam alij, ne ullus Legatis occursus praestaretur, nec negaretur tamen, dum hi aduenirent, aula peregre ad venationem vel pietatis aliquod exercitium secesserunt. E contra, Legatus quidam dum praeauguraretur, se non satis decordexceptum iri, nec ipse satis magnifice comitatus adueniret; iter maturauit,& noctu fraeuenit: prudenter sic qumque causam praescindens,ne a querimonia, Legationis suae viantium ordiri debereti

Ad rem

280쪽

ri 3 E si s E C v N s. is Ad rem quoque faciet,eligi virum prudentem, elegantem, simulandi ac dissimulandi peritum, qui nouo Legato , honoris & consortij gratia, adiungatur: qui ei priis

notus atque amicus suerit, ves qui se aliqua vitae studiorumdue umilitudine illius amicitiae insinuet, qui ea, quae in aula non callet Legatus,explicet,eius solitudinem velut oblectet de simul obcruet ; sermones audiat, consilia penetret,ac quid sinu tandem condat, sagaci naso odoretur.

quod si a suspecto Principe L satio missa sit; impediri

eadem ratione facilius potetit,cquid seditiosus aut leuis forte proditor in periculum aut perniciem Regni R gisve

adseret aut molietur: tum quoque, ne clancularia, siue Consiliariorum,sive Ministrorum,sive otiosorum hominum,qui non alio negotio quam rumoru indagine otium suum transigunt, conuenticula &congressus nant. Interim quicumque Legatum ossicij causa accedent inuisen

ue,viri primores, patricij, fortuna aut dignitate insignes,

virtute certent, attendantque ne ab unius praestantia superentur uniuersi: ut quidquid agere aut dicti uire parant, documentum sit eius eminentiae, qua gens efficacissime commendari mereatur. Denique nc apte de decore omnia cohaereant & componantur in aula quam adibunt Legati,ut Principis sapientiam de maiestatem, Palatinorum numerum de ornatum, domusque Regiae ordinem atque splendorem iure admirentur. Satis sic quidem prolixet Legatum excepimus; nunc

hac quaestiuncula: An,postquam solemniter, ut diximus, a Principe quem adit, admissus est; salutationis officium exspectare, ab alio, si quis ad eamdem privi aulam ven rit, Legato, debeat, an eidem deferre 3 Quasi interrogem, excipiendus & visitandus noster abalieno, an a nostro Κk alienus

SEARCH

MENU NAVIGATION