장음표시 사용
281쪽
et 8 FRED. DE MARsEL AER LEGAT v s. alienus siti quemadmodum etiam in priuatis,sed peregrinis,sive Mnicis,sive propinquis , dubia adeundi obsequia
sunt,quotiescumq; maior honoris atque dignitatis,quam affectus atque humanitatis ratio habetur. Sed tamen quod ad amicos attinet, amplius a Fregrino, quam a ciue exigam: adesse ciuein peregrinus stat, venisse peregrinum citiis potest nescire; ideoqtie vel omittere salutandi munus, vel differre. De Legatis maior dissicultas est. At nisi aliud obstet atque impediat adeundus ille erit, qui poste- rius venit; si inquam qui prior resederit,obuiam non princesserit posteriori dignitate pari. Etenim spectari solet &comparari fortuna atque potentia ipsorum Principum, a quibus Legati sunt: deinde momentum rei, temporis, ip- nusque obsequij. Ad summam; suadebit occatio, quid tribuendum aut concedendum sit. Quod si is qui alterum salutare &excipere deberet quidem Legatus, sed peius cule haberet vel lac nollet; is aliquem ex comitibus aut sociis Legationis, vel ex nobilioribus domesticis addito serte
epistolio) mittat,ut absentia excusetur, ne culpa aUt contemptus credatur interuenisse. Quae in Legatoriam exceptione, eadem fere in abscessii &deductione eorumdem obseruanda sunt. Perduellibus, seditiosis, ac quopiam schismate aut religionis errore infectis,tum in fidelibus, Legationum in nere fungentibus, occludi portas auresque oportere, nulla hospitalitatis aut gentium iura salua esse, disputant multi magnis voluminibus. Sed disputant. Quia vexo eius mdi problemata, non ab argumentis, sed ab iis mediis &instrumentis, quibus Principum imbecillitas censetur &constat, interpretationem sumunt, & in praxim eunt; ne . sim definitor . Interita quae iis conceditur securitas ac
282쪽
. LIBER s E C v N D v s. dignitas,non illorum seuore tribuitur, qui summo potitu o & supplicio digni sunt i, sed res ms quietis ac salutis publicae,iubet,datam fidem,integram seruaret
Iv R E gentium sancta sanctio est, ut, etiam hostium ipsorum praesidio,tuta & inuiolabilis sit Legatio; imo,
ut inter arma,nomen haec sola pacis & omen prae se serat. Letati enim hostium, ne hostes quidem censendi sunt, quod officio dumtaxat boni vir ac patriae suae procurat
- ictum popula persecuti nomen
Hinc si quid contra securitatem eorum quis perpetrarit; reus fit laeta Maiestatis,id est , prostitutae fidei & auctoritatis pu blicae. Leges audiamus: miolirit Legatum, lege Iuba de vi pubisa tenetur. Iure etiam Pontificio sancitum est ,ut sis qui Legationibus ovillant, Sacris interdicatur. Imorationes audiamus,ut iu stas esse leges appareat. Etenim si generis humani bono,coetus & urbes institutae sunt, hisce Reges dati,qui Dei in terris vices gerunt; si Regum simulachra sunt Legati; hosce violare piaculum existimemus. Hinc Ammianus: Vigilat iustitue oculus sempiternus, mirabcesque Legatorum dirae. Legatus os Regis est: in Regem igitur impius,quisquis in Legatum peccat. Athenienses Pru- lippi statuam urina perfuderunt: at ille exitum terminauit exitio, dum eorum urbem inspersit cinere, sanguine,sale. Sic lusum in luctum vertens,hostibus iniuriae factae voluptarem,ac vltra insereiadae omne pruriginem potestatem-
283쪽
FRED. DE,MARsEL AER LEGAT vs. ue ademit. Sed si in statuarum violatores tam acritervin-icatur ; quid de Legato censendum, qui sui Principis patriaeque veram de vivam velut imaginem & dignitatem repri sentat3 Videndum itaque, ne data fide publica Legato quidquam iniuriae aut molestiae oriatur in accessu aut abscessu. De uniuersa enim gente querela institui, talio
sumi posset. Nec ea solum cura curanda est, ne a nostris Legatus laedatur aut violetur: sed ne quis omnino alius in
eum sit iniuriosus impune. Qilippe fidem publicam usurpant tagati, fidemque Principis Adeoque utramque violasse ceriisetur, qui violat unum Legatum. Ideo Legatio nis violatae poenas ultionemque non solum sumunt ij qui eam emisertint, sed & ij qui admiserrunt. Legatos Siculos Roma redeuntes in patriam, Antiates instructo iuuigio piratico interceperant, rebusque direptis ergastulo clauserant. Re Romae percepta,SematuS eam quoque contum liam ad se pertinere ratus, non expectatis copiis Siculorum,quorum ea Legatio erat, aduersus Antiates expeditionem decreuit & suscepit. Prose sto si apparentes praetextus violationi Legatoriam sussiciant; quis adeo mentem S,ut non animaduertat, neruum Regiorum mandatorum incisum iri,incommunicabilia fore rancipum negotia, adeoque implacabilia odia, irres arcibilia damna)Vnde cum in bene constituta Republica procliuitati pe
candi seueritas legum & supplicij opponi soleat; non satis
acris poena statuetur violatoribus Legatorum. Quippe limiuria luc tam expedita seret, quam expetita, ubi exter rum quilibet a suis remotus, interimi idos atque aemulos versatur:& cuilibet noxae facilis causa asscriberetur, culpa Legato: aduersus quem eapropter ne temere quidem vi- us audiendus est. Homi-
284쪽
Li3ER SECvNDv S. Hominum inter se commercium,mutui boni de Mie-fich causa, extra iniuriam omnes ponunt: sed Legatio
commerciorum, ut ita dicam, commercium est. Sane inter moriales cum tot distidiorum atque bellorum causae
sint, & vi omnia videantur agi posse; inueniri ius debuit, quod quietem instauraret, quod pace vestiretur, & inui labile prorsus esset;sed quod laesum,seuerissime apud omnes, & quodam velut consensu omnium, vindicaretur. Haec Legatio est. Sed nunc pos leges, post rationes, exempla audiamus, ut pondus utrisque accedat. Legati Dauidis (vt a sacris ordiar ab Ammone Ammonitarum Rege ludibrio habiti, aliorum deinde petulantiam terrere potuerint. Osphctaculum i ut Ver summam conriunetiam remitterentur, medium cuiusq; mentum nudatum est barba, vestes accusae usque ad nates. O supplicium t Vindice Deo, hostes victi sunt, de in potestatein Dauidis venerunt; urbs Rabba, caput gentis, capta,surori militum relicta est.Sic magnus ille Rex, Deo plenus,iniuriam Legatis suis illatam sortitervitus eae Audire iuvabit, ut legimus in libris Regum:
Praedam ciuitatu assortauit multam Pue : populum quoque eluae adducens serravit,-circumegitsuper eos serrata carpe ras diuisitque cultru, traduxit in ino laterum: si ecit uti uersis ciuitatibis filiorum Ammon. Vindictae genus saeculis retro inauditum,cnidele arbitreris, nisi a tam pia& benigna mente: sed quo commissi in Les tos sceleris atrocitas designetur& exaggeretur. Non vulnera inflixerant, non sanguinem excusserant Ammonitae; barbarum & v stium medictatem praesciderant. Sed animo generoso quodnam vulnus grauius ignominia atque pudore Psammenitus AEgypti Rex, non aeque potentia aut pN-
285쪽
FRED. DE MARsEL AER LEGAT vs.speritate insolens, Cambysis caduceatorem milia ferocia dilaniari passus est. Ast idem tui fortunae regressus & re..cessus est a victo victus, Cambysi mancipium inseruiuit:&eapta Memphi, filium adhuc imputrerem, cum bis mille pueris AEgyptus eiusdem aetatis, quorum omnium ceruices fune ligatae, & frenata ora erant, trahi ad necem vidit. Idrtuna seu vis altior, quos ludos facisi Perpetuum infamiae stigma inustum Atheniensibus est, ob scelus in Legatos Dari j commissum. Terram illi & aquam, communi exigendae deditionis formula, petierant: &ecce in barathrum praecipites dati sunt, illinc abunde accepturi
eorum quae peterent. Sed quae ruina deinde urbem maris potentem, quae vastatio agrum deformauiti Exutae prope elementis Athenae. Pergo. Legati Tarentum a Romanis missi erant: hos ciues Tarentini foede conspurcarunt: a, didere risum, ut & voces tamquam maculae essent. Sed
L. Posthumius Legationis Princeps; Ridete, inquit, id te dum licet: large enim diuque flebitis,cum hasce sordes
sanguine vestro eluetis. Vera vox fuit, bellum in Tarentinos decretum est, tantumque fusum sanguinis, ut elui non urbs una tantum, sed magna pars Italiae potuerit. Sic Legatus atrociori iniuria laesus, non expedit, ut semper conticescat; sed acuto pungentique responso auctorit rem & simul talionem insinuet. Addo facinus Helenae Russorum Reginae,quo nihil miculentius fama audijt,aut vidit sol ab ortu in occasum. Etenim quia a Prutenorum Praeside arte & Marte victa, primo carceris, deinceps tributi contumeliam sustinuit, inies esserata est; & quam viribus non potuit, extremo, & prope incredibili scelere vindictam quaesiuit. Quippe dum irrita & irrisa iacerent quaecumque eius conamina, stetis creulique illa animo
286쪽
, tiam foedusque aeternum per nuptiarum vincula osse rent, vivos & valentes omnes sepulchro condidit; atque ut diutius, imo saepivi morerentur, inedia confecit.Eo au-
tem flagitio nondum diuulgato, nondum ipsa satiata, gnificauit, priores quidem apud se hospites adhuc haesuros; velle tamen se per plures potentioresque super re tanti ponderis conueniri. Dumque eo quinquaginta insuper illustres prima e classe viri aduenissent; facibus imperiosae
bilis calidius accensa, omnes una cum asseclis clam cremari iussit. Et erant hae scilicet faces nuptiales. Mox si matis sponsalibus, matrimonioque decreto, mrilindem
hostium quinque millia pronubis velut edus sin tristiss
simam hilaritatem pellexit, iamque vino occupatos immeritae neci dedit. Proceribus autem Regni accurrentibus,rogantibusque, ut saniori iudicio acquiesceret: rebus enim sic labantibus, statum suum stare non poster mali quoque moris malique exempli tam inhumanam vindictam esse, & a Maiorum virium clementiaque alienam: denique cum ipsius & periculo & exitio coniunctam. Sed ex insana iam facta insanabilis, nec monitis mollior mulier; Ager inquit,iuuat,quae nemo hactenus egit: exem plum non accipiam,sed dabo. Postvam misera facta sum, miserum non putaui mori, si prius insigni ultione animum satiarem. Ploret tot suorum funera hostis meus: ego quidquid timeri potest non consilio vestro. sed meo
facinore euadam. Helena cum Helena consultatura eli. Dixit: protinusque,cum neque morbum, neq; medelam
ferret,& quasi esset quaedam in vindicta laetitia, quae caligine sua non rationem solum obnubilaret, sed formidinis atq; doloris omnem sensum abstergeret;in foeda cloacam insi-
287쪽
1M FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. insilien seipsam suffocauit. O insaniam to scelust sed non aliis Aquis ablui dignum, si tamen ablui. Non ira illa, flamma fuit, & sic extingui debuit. Sed quis inesse molliae miti semineo sexui, mulieri, inquam, indignanti quidem atque irritatae,mulieri tamen,id bilis credat3 Si quid' excuses, impatiens iniuriae animus fuit, quem vinciri posse,non vinci, hic discimus; sed desperatione actum impulsumque in maxima saepe mala erumpere, cum prae remedio sola vindicta placet. Generosus igitur animus supra omnem tyranniuem liber eminet; atque ubi se coli git, in modum palmae fortunae insurgit aduersae. Sic acres habet subinde stimulos pertinax ac cicatricosa ultionis cupiditas: & lacessita innocentia,quia placari non potest, furorem colligit: ut certius noceat, ad insidias descendit. Fit etiam,vt immemor reddatur iniuriae, qui eam intulit, at mordicus teneat qui accepit. Nobilius tamen vindictae genus est,aperto Marte & communi periculo hostem adoriri,quam proditorie nil metuentem opprimere. Quidquid si sacrosanctum Legationis munus est: sacrosancti ut hoc munus administrant. Quibus contumelia si forate inseratur ; praemiis olim, siue honoribus etiam postumis, expiatur. A Larte Tolumnio Veientum Rege quatuor populi Romani Letitis per Fidenates intersectis,to
idem statuae erectae fuere: easque ad suam usque aetatem pro Rostris extitisse,Cicero reseri; o,cum honor mortu rum in iudicio viventum consisteret, vitae pro patria er piae breuitas diutumitate famae & virtutis exemplo compensaretur. Sed in ultionem quoque iniuriae exarsit Romana iracundia. Fidenatum enim qui se Legatorum caede polluerant, pars caesi, reliqui simul & semel sub ditimnem omnes venerum, urbsque ferro & flammis est obi
288쪽
LI AER SECvNDv S. cta. Adeo non alia vindictae iustior causa, quam iniuriarum Legatis illatarum, visa umquam fuit, sed neque fortunatior umquam fuit.
Nonnumquam qui violauit Legatum, veluti piacularis victima deditur ei qui misit, ut is supplicium eliciat &sumat pro offensa arbitrioque. Apud Romanos L. Minutius & L. Manlius, quia Carthaginensium tuac hostium Legatis manus intulerant, iisdem . Praetore ex Senatus a consulto dediti sunt. Nec Q. Fabium aut Cn. Apronium tueri curulis dignitas munusve aedilitium potuit, quin ob Apolloniae ciuitatis Legatos violatos, eamdem legis seu ritatem uterque subiret. Non negaris tamen,veniam supplicio potiorem sqpe fuisse. Romani scario,qui Cn. Pompeij Legatum trucidarat,ad se misso, culpamq; agnoscenti, ignouerunt. Sic & Romanorum Legati Carthaginensibus ob commissa dediti,dimissi sunt. Memorabis vero
Lacedaemoniorum facinus fuit, qui Darij Caduceatores interemerant Duo e populo viri,& tanta vi animi reperti sunt, ut ultro ad Xerxem, Darij filium, iuerint, seseque obtulerint,suo supplicio expiaturi scelus quod fuerat uniuersoriam. Tam animosa virtute motus Rex, eam pari clementia prosecutus est, remissa poena publica & priuata: ut qui se fato obtu lerant, Regia virtute renascerentur. Contra (quasi Legationis perperam gestae actio competat illi cuius ea est, non illi cui ea mittitur Legatus qui violauerit iura petium, interdum remittitur ad eum cuius est. Qia illam n probus & prudens, nec ipsus culpae Obnoxius fuerit, manifestum facit, nequidem flagitia apud hostes perpetrata, indignatione sua carere. Remittitur, inquam,sed securiore stipatus custodia, tum solemni expistulatione: ut atrocitas iniuriae, acerbitas iusti doloris, &
289쪽
166 p RED. DE MARSEL AER LEGAT V s. obseruantiae nostrae certitudo constare atque aestimari
possit. Sed quid si consensu de consilio sui Principis deliquerit Legaciis; num remittetur,puniendus ab iis quorum eapropter laudem praemiumque exspectat 3 Conniuebit verisimiliter, tu i dc ipse culpae reus: nec ultor erit, qui au-chor. Attendat tamen offensus, num gratiam Principis
aut Populi externi, pluris facere debeat, quam vindictam suppliciumve unius Legati. Alioqui ubi quis deliquit, iurisdictionem eius subijsse intelligitur cuius in ditione deliquit: de ibi quisque conueniri potes , ubi reperitur. Neque injuria animaduerteretur in illos,qui meditato sceleri sanctissimum Legationis nomen obtendtant. Tantum et Iim abest,ut libertas licentiae manum porrigat, ut etiam maiore poena digni iudicentur ij,qui honoribus re dignitatibus aucti,priuilegiisque de immunitatibus muniti, ii
dem ad iniuriam aut contumeliam indigne abutuntur. Iustinianus Tribonianum instruens manuat, ne ullis no centes priuilegiis uti patiatur: Sc ad Legatos suos ByEantinos rescribit;Tamdiu ius non violandorum Legatorum
seruandum esse, quoad ipsi ius Legationis honestatemque seruarint. Nimirum qui iure aliquo abutitur, eiusdem patrocinio indignus est. Non alienum duco, quod de Philippo II Hispaniarum Rege accepimus. Erat Madriti Legatus Venetorum, qui aduersus iustitiae administros &satellites, naissos auctoritate publica,familiam suam instigauit,&violentam esse iustit. Facile laedi potuerunt, qui oppugnari non solent,& quibus resisti piaculum est. Res
in iudicium venit & in reos sententia partim capitis, partim fiastigationis, lata est. Rex tamen ut clemens esset, &plus Legationi, quam Legato deferret, supplicio paulo
post omnes exemit . Sed, ut ostenderet, eximendos non
290쪽
LIBER sECvNDv s. lcgsuisse; ad Principes Christianos mox scripsit, se nolle L gatos suos immunitate muneris iustitia sanctiores esse; quin leoibus eos Regni c ueniri & condemnari poste, si quando facinus quodpiam, ab ossicio aut mandato sibi imposito alienum,commisissent. Et sane inter cum Principem,qui Legationem mittit, & eum qui admittit, quodam velut consensu videtur statui & contrahi ,ne, quemadmodum offendi Legatus non debet, offendere quoque non possit. Offendi non debet, quia inerme hoc munus
est: mandata,non arma adseruntur. Sed si velit offendere, iam munus ipse suum exuit,& violat. Verum neque intolerabilis esse debet, quia inuiolabilis ; neque ad iniurias pugnasque descendere,qui potissimum mittitur, ut iniuriae cessent,& ne pugnetur. Apud Euripidem Demophon Fecialem ab Eurystheo missum, & vi abripere supplices conantem, vi prohibuit: & cum ille diceret ;Tun Fecialem caedere huc missum audeaserespondit:
Ni Fecialis dexteram a vi temperet.
Volunt igitur plerique, Legatos hostilia molientes, atque in crimine Maiestatis laesae deprehensos, prehendi plectique posse. Princeps autem hactenus moris externi & iuris obseruans, gentium propugnabit & colet institutum, ne suae desertor incolumitatis, in discrimen ipse veniat vel statum publicum inducat. Ideoque si quae Rib Legationis sanctimonia perfidia concitetur, vel si clandestina coniuratio aut rebellio foueatur, Legatus una cum familia, domo claudi,custodia detineri,milite & excubiis cingi item litterae eius intercipi, eaque uniuersa sine scelere adhiberi possunt,quorum adminiculo & malum differtur, & facinus detegitur, & periculum depellitur. Parcere, hic cri- Ll 1 men