Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

291쪽

men existimes; nisi plus Legati nomen, quam scelus proditoris timeas. Verum citimuero desinit esse Legatus,qui esse proditor incipit: & decens, imo iusta vitio est quae necessaria; quae non libidine saeuiendi, sed studio tuendae

dignitatis & incolumitatis nata. Nec vero tenetur Princeps aliena scelera,insidias,proterviam cum sui indignitate aut discrimine excusare vel prcterire. Itaque si eo animi Legatus processerit,ut hostis potius quam hospitis videri possit officium profiteri, poenae se obnoxium sciat, imo

irae,quae non sinit moderatam poenam esse. Attamen de facinore statim moneantur exteri,ut intelligant, omnem ab aequitate proficisci rigorem, non prius condemnatum quam conuictum Legatum esse ab eo,qui idem accusator

est & iudex. Quid si nihilominus qui periculum depulit,

parcere hic etiam malit,quam plectere Suadet fama,suadet utilitas publica. Fama,humanitatis & clementiae,quae securam potentiam & venerabilem reddit: utilitas, quae egratia Principis aut populi externi nascitur. Tanti nimiarum est,unum hominem non perdere, a quo deinceps nuhil timeas; o unum seruare,quo plures debeant,& amici sint. Alexandri siue mansuetudinem siue magnitudinem in exemplum voco. Dum Tyrum diu obsedisset; Tyriis, odio Alexandri & magis pollicitationibus Carthaginensum, valide resistentibus, tandem superior, bis

mille viros in urbe repertos in malam crucem estit. Legatos vero Carthaginensium, qui tamen non ad illum, ited contra illum venerant,incolumes esse voluit,& protecti ne sua etiam securos. Nimirum malebat Carthaginem

iure belli subiugasse, quam priuata Legatos iniuria aut vindicta iugulare. Secus cum Philea Tarentino achium est: qui cum praetextu Legationis Romam venisset, atque

292쪽

L I B E R S E C v N D v s. 16μempia fide duorum aedituorum obsides Tarentinos eduxisset in fugam, protinus cum illis retractus, in carcerem ac deinde in comitium duci meruit: mox virgis, populo approbante,caesus,de saxo deiectius est. Bono iure naec agivisa sunt, quia T arentini tum temporis Romanis quodammodo suberant, cum ea urbs eorumdem praesidio teneretur. Omnino ita est: violant & ipsi ius gentium Legati,si aut Legationem contumeliose ediderint,vel auctoritate sua ad insidias iniuriasve exteris inserendas abutantur. mentibus iam urbem Romam fatis, Legati ad Gallos misit, contra ius gentium arma cleperunt. Tamquam

iniuria affecti Galli, dedi sibi eos postulant: id quia non

impctramne, bellum in Romanos mouent; urbsque ipsa divastata,tanti sceleris piaculum extitit. Iam vero si fortassis in crimine deprehensus sit Legatus , omnem quocumque malignitatem ac machinati nem colore excusabiti. culpam non a consilio,sed insoriunio aut errore aut necessitate proficisci: non a suo Principe,nec a se,sed ab aliis. Tum aliquo sale defricandus hic

error. Et plurimos flores , non solum in rhetoriam hortis, sed in cuiusque ingenio reperire est, queis praetextus quispiam,culpq quantumlibet latae aut manifestae,adducatur, obducatur. Consessionem autem ne scripto signet,etiam atque etiam cauebit: id enim esset, errorem errori adhcere, ac prorsus in potestatem insestae sertuna: ire. Manus animum ligat: & grauissime accusatur, qui ne suam quidem auctoritatem potest declinare: semper vero urgeri ad poenam potesst, qui semel reus est. Quod si fortassis regnon omnino manifesta sit, sed sub ancipiti coniectura fluctuet; contemnenti aut isnoranti quam excusanti similior sit, ne purgatio nimium accurata, accersica videa .

293쪽

2TO FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs. tur. Nam semper sollicitudini nostrae comes it aliena suspicio. Forte & studia & merita sua dextre & opportune insinuabit Legatus,sive praeterita, siue praesentia. Nimirum leniet ad terserios, si se obstrictos viderint: diibitabunt de crimine,ubi virtutem adspexerint. Quod si vero rapi se nihilominus ad vincula aut suppliciurn senserit conqueretur, protestabiturque, honori amplissimi muneris vim & iniuriam inferri,nec umquam nec usquam eo cusabilem. Sic tamen,ne nimia repugnandi pertinacia in- clementiorem laesi animum reddat.

vero si Princeps laeserit admissum Legatum eius Principis, apud quem & suum habet Iura violanti si ius non p statur; et non violari, sed ius reddi, Albericus ait. Equissimum enim, iuxta Hesiodum , talionis aequiliabrium est, cum par pari refertur, cumque eadem cuique rei lanx dc mensura reponitur. Ideoque retaliatio nec L ge Moysaica,nec XII.Tabulis,nec ipsius naturae dichamine videtur inhiberi. Quippe insculptum omnibus ut quod quisque sibi fieri nolit, id ipse alteri ne faciat: cui in

poenam tmerito succedit, ut omnes patiantur, sibique factum velint, quod in alios ipsi egerunt, factumque esse voluerunt. Permittunt iurisperiti, ut frangenti fidem fides frangatur. Tempestiue igitur sibi cauebant ciuitates quidam bello Punico,quae a Romanis deficere ad Poenos . destinauerant. Nam cum id agerent, ut obsides, qui Romae erant,reciperent, priusquam ipsi desciscerent; simul iterunt, seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum Legati dirimere deberent: missosque,velut contraria pignora, retinuerunt, in eos facturi si quid sui passi .essent. Atque ita illaesos recuperariant. Ac sane Leetati ei irum,a quibus iniuriam timere possumus, obsidum loco detineri

294쪽

LIBER sECUN Dus. 2Trdetineri possunt,ut nostris apud alios consulatur. Ita Carthaginenses Scipionis Legatos tantisper apud se seniarunt, lonec ij qui missi Romam suerant,rediissent. Athenienses quoque eos qui Sparta vcncrant tamdiu apud se manere iusserunt, quamdiu apud Lacedaemonios Th mistocles emaneret. Et nuper dum Carolus V. Francisci Regis Legatum si fleret, Rex vicissim Caesaris detinuit. Saepe igitur fallacia fallaciam ceu clauus clauum pellit, arsque eluditur arte: ut experiri est, ab ipso scorpio contra scorpiu in medelam sumi. Nequc fraudi, sed ingenio Mindustriae, etiam gloriae tribuitur, caute circumuenientem, cautius circumuenire et nobilissimumque victoriae

genus est, suo quem gladio iugulasse. Non quod perfidiam perfidia ulcisci liceat, deceatve; sed quod is alterum ab obligatione liberet, qui conditionem quam pacta includunt, fallendo transgreditur. Generalis enim pactorum lex est,ut nemo iis stare teneatur, nisi ex aduerso, in quae conuentum es , praestentur. Verum hic Romani Senatus, & unicum Asticani exemplum opponitur. Nam - Qim Legatos suos a Carthaginensibus violatos accepissena stutum,& quidem rebus imperfectis, discedere Carthaginensitim Legatos domum iussit. Qui postquam tempestatis ludibrio rursus in Scipionis classiem essent relapsi: nauium praefecto, ratione omcij, vindictae auido, quaestanti, quid facto opus esset; hos enim exemplo atque omine malo reuersos; Nihil, inquit, tale agamus quale Carthaginenses, qui nec exemplo, nec omine bono mali facinoris rei sunt. Sic intae os dimisit, committere nolens quod in aliis culpabat : amplius etiam hinori Leytionis, quam infortunio Legati tribuens. Id igitur cum a communi talionis regula abeat, singulari

295쪽

mansuetudini atque aequitati Scipionis adscribatur. Addo nunc, necessarium inprimis esse, ut si quid agat

Legatus,quod agendum non es , expendamus, cuius iam mine & auctoritate agat: ideoque sicuti non decet, cri-inen quod publiciam est,punire in priuato; sic neq; commissum ab homine priuato,in eo qui publicam peti nam sustinet. Legatus quidem non iam publicus est: sed agere quaedam ut priuatus potest. Pariter qui offenditur, publicitus offendi potest, cum priuatus sit; & priuatim, cum

publicus: absit autem, ut priuatam iniuriam tamquam

publicam puniat. Quod dico, exemplo Ludovici XII. Regis Galliae dico; qui postquam sceptro insignitus est,

priuatam censuit iniuriam, quam in minori fortuna ha sus esset,& grauissimam tamen passus. Dux Aureliancia sitim erat, & cum Carolo UIlI. bellum illi, bellum inquam adeo graue, ut cum a suis quoque excluderetur, c actus fuerit ad Armoricos si recipere. Rerum deinde pilito,& in solium Regni evecto,persuadere nonnulli conati sutit, vindictam iam tandem tempestiuam in Aurelia

nenses meditaretur & acueret. Ille vero magnanimo &simul festiuo responso,saeuitiae consilium dissipavit: Non esse Regis Galliae, iniurias Ducis Aurelianeninam vicisci. Praeterea si quis comitum vel asseclarum Legati deliquerit, permagni intererit examinare, consensu eius ac iustiti, an iniussu commissum crimen sit; ut hinc ulteriora mox consilia capiamus. Nam si ex ea gente sit Legatus, quam minus timeamus; inexcusabilis seueritas vincere clementiam poterit, ut iure videamur agere: sin ex ea quae nos minores habet, & cuius gratiam aut potentiam suspicimus; sic iure utendum est,ut damnum excludatur. Facile laeditur, qui potentior est: vulnus, non causam vulneris aestimat.

296쪽

testimat. id suadeam igituri Cautos, providos, minime emipites esse qui sic puniunt:& si puniri crimen non

possit, crimen non videatur. Enimuero Legatos eiusque comites serie reos laesae Maiestatis, quae adita est, conue- niri& condemnari posse, multis rationibus probari liceat: an autem puniri expediat, in bibliothecis recte definitum non secile legeris:sed multa circumstantiae rerumque status suggerere, suadere, vel excusare possunt, quae non stilo litterario, cuspide gladii definias aut d scribas. Et haec quidem deiis dicta sunt, qui Legatos ad se mis.ses exceperunt. Dubium maius; Num Legatus pariter inuiolabilis,liber ac sacer censeri debeat, in hisce regionibus ac prouinciis, rquas, ab hostibus serie aut non conso deratis missus, iter facere compellitur ad eos quibuscum amicitia & pax, vel dumtaxat ratione induciarum suspensa arma E Prosecto suaserim ei (ni clanculum proficisci prosiij v riusquam se in viam det, placarit Lares Viales, transitusque veniam Rahitet ac impetret a Domino loci. Qui tum haud grauate indulgebit eam, dummodo nil conduxerit negatae: imo adiunget hospitalitatis obsequia,

eaque omnia quae etiam secretis penetrandis occurrent

opportuna. Alioqui quam temerarium sit, insalutato ac . incransulto Principe, eius solum transire ; solemniore se san exemplo docuisset Legatus ille, qui anno supra millesimum sexcentesimo decim quinto a Turca ad Hollandos missus, Antuemiae sistebatur, nisi regia ac inclyta Alberti & Isabeli Optimorum Principum,clementia, imprudentis hominis incogitantiam ac euitatem superasset. Venta ut Paduam sibi ereptam recuperarent,Franciscum Cappellum Legatione fungi voluerunt i Mandatum fuit,

297쪽

x FRE P. DE MARsEL AER LEGAT us. ut priusquam ad Imperatorem Maximilianum proficisceretur, primum mutato habitu & nomine, consuleret, Paduae,Leonardum Drcilinum,praesidiario militi ab Imperatore praefectum. Vix urbis eortas ingressa unihilomuimas dignoscitur,Magistratui sititur,per eos,quorum erat ibidem in aduenarum liomina, conditionem atque institutum inquirere,in diuerteiadi locum &tempus. Deliberatum serio, anne protinus remitti deberet, an capite plecti. Et quamuis ille munus suum inuiolabile, mandatum indisputabile diceret; ne ductus quidem ad Dressinum suit, te ad tribunal: ubi septem Senatorum susti agri eum

capitis damnarunt, nouem absoluerunt: ita nai plus patrocinu a fortuna, quam a causa. Arbitrio itaque m gis extexui Principis quam protectione Iuris gentium inuiolabile; censebuntur Legati, qui munus suum latenter abscondent,adeoq; velut negabunt. Non enim inquiunt leges, datur res rinus ad ius neglectim: de nomen quod spernimus pro teri,neutiqua patrocinio nobis esse debet. Minime vero ulla securitatis lege tuti erunt, qui ab limstibus ad hostes proficiscuntur, regionis per quam hinc

inde transeunt aut commeant,Principeinuito aut inconsulto. Frustra enim aut ridicule sanctiun esse velis, quod rebus tuis sua malitia damnosum est. Decet quoque, hostilia eum consilia extundere atque impedire,qui iure sibi metuere ac prospicere debet. Legati Regis Philippi dum ad Hannibalem clam prosem, in Romanorum praesidia . forte illapsi essent; Legationis princeps Xenophaiam, cem turioni , quo iter tenderent quaerenti, se a Rege adesse respondit, ad societatem cum Populo Setratuque Romano ineundam. Fraudi fauit fortunae Nam pro hospitibus e cepi in castraHannibalis,quocum nil negoth iis esse et

298쪽

t i s E si s si Cob v s. xys .debatur, netrarunt. Sic felici primi in mendacio elapsi, post iterum a Romanis deprehelis, arctius comprehensi sunt, & in Urbem abducti. M. Laevinus Praetor Legatos, qui a Philippo pet Italiam ad Hannibalem iter facie ant, sub custod a detinuit, donec didicisset quidquid ille in litetur. Quod si tamen nihil hostile machinentur Leg

ti; ut eis Princeps fauere iure non cogitur, ita nec ossicere tenetur. Neque enim belli motus pacis spem omnino emcludunt, dirimuntve benignitatis atque clementiae virtutes,mve 'bsequia,quibus animi hominum potentissime vinciuntur,& quibus generosissimum quemque honestas commendat. Athetaienses dum litteras sui hostis Philippi ad coniugem,secreto bretio,inissas intercepissent ; ne r serari quidem, sed, reueriti Deos coniugales, destinari

voluerunt.

Sed quid si aditu prohibeatur Legatus, & nihilominus

accesserit Volunt nonruilli, ut priuatum,imo ut Maiestatis perturbatorem, ac violentum irruptorem , grauissimg 'plecti. Franciscus Galliae Rex pecialem Caroli V.admisit quidem, sed praesentibus minis ad silentium adegit. Praesoribus namque palatii erecto patibulo, moneri sitio hominem curauit,prohibitae mandatorum expositioni ins mem mortem imminere. Apud Liuium,fitolorum Laegatis denuntiatum est , quicumque sine placito Impcratoris Romam venissent, pro hostibus omnes futuro . Ait quoque Theodosius, Ius hoc Legationibus interdicendi omnes usurpasse . Et sane nisi vitis ita obtinere debeat, perturbaretur Ius gentium, quod dominia absoluta redistincta reddit,& externorum, dum ita visum fuerit, ut loquuntur, exclusiva. vero si licitum est vetare noaccedant Legati, licitum est Legatos mittere, aut etiam Min. r. diutivi

299쪽

υZ6 FRED. DE MARsEL AER LEGAT v s. diutius quam admittenti placuerit in Legatione haerere. Illicitis autem iura non subueniunt. Ligures dum Roma norum Legatum abire iussissent,i que procrastinasse primum comites seruosque neci dedere, dein Legatum vix suga elapsum sauciauere, ut sibi discedendum sitisse, non solum narraret, sed ostenderet. Quapropter si quando

periculum moramve rebus agendis inie ra videtur L gatio, vel aliquid existimationi aut sertunae nostrae detra et ira,non excipitur,imo prolubetur. nam Turpius eiicitur,titiam non admittitur hostes.

Nisi tarte expedierit hoc dedecore Legatum & Legante afficere, ut etiam admissus dimittatur inauditus: atrox enim per eiusmodi dimissionem utrique nota inspergitur.

S iure conueniendus' Ci v i LiN E actione citari possit Legatus, controuersum est. Nam quo iure aut loco conueniendus

sit,ex prosere leges non definiunt: imo illae quae titulo de

Legationibus extant, una & altera excepta, de sabditis, municipalibus,Proconsule aut eius Vicario, intelligi debent. Sed si Legatus numquam a patria abesse censendus est; aequum videtur,ut causis eius,etiam crimina,non nisi ab eiusdem Principe patriaque cognoscantur. Et quamuis sacrae aut ciuiles rubricae iura aut priuilegia Legatorum omiserint vel non definierint, testantur tamen historiae,& dictat ratio, praecipuo eos honore censeri, singularia omnia in hoc munere esset Historiae quidem, quae legum velut interpretes sunt, aequi bonique testis: ratio

300쪽

LIBER SECvNDv s. et Tratio autem, cuius tam augusta & venerabilis maiestas est, ut licet legum aut tabularum voces prorsus cessent, ea tamen sola ; & dare oracula, & condcre axiomata, &praescribere dogmata queat. Huius ore, sed velut Astraeae, receptam vis lententiam Iuris interpretes proserunt; Legatos peregre nullis vel legibus, vel consuetudinibus, vel ritibus municipalibus odnoxios subhes. De contractibus Legationis tempore initis,iudicium accipere non immerito Legatus tenetur, conuenitardus coram Iudice eius

loci, cui se per contractum obnoxium fecit. Alioqui quod beneficium ac priuilegium est, damnum atque impedimentum fieret: eique uniuerse commerciis interdictum videretur, cum quo, tamquam exlege, contrahere

unusquisque vereretur. Id quoque Ius gentium & nati ratis aequitas dictat, ne cui licentia indulgeatur res non suas alitam damno secum auferre. Ast vero si quae ante

Legationis susceptum munus nomina contraxerit; ob ea non detinebitur,neque ante reditum ad solutionem coma

pelletur, ne munus hoc publicum impedimentis vllis o noxium sit. Eamdem quoque ob causam, ne a populariabus quidem suis, absens lite lacessendus est, ne publico

oneri priuatae ac ant molestiae,remoramque communi

bono faciant. Quid E nimis addictiam litibus hominem implicitumque, hoc munere arcendum statuimus; cum liberam ac sedatam a domesticis curis mentem Legatio exigat; satis occupata,si hoc agat,ob quod otiosa via ri possit. Alioqui prorsus expedit, Principem rebus sui Legati prodesse & fauere, ut hic ardentius negotia illius meditari atqueprosequi possit, nulla inquam priuatae chlamitatis molestia compeditus vel distractus. Rex Hispaniae Philippus II Roderico Gomes dicebat: Tu mea per M in s egre

SEARCH

MENU NAVIGATION