Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

311쪽

x88 FRED. DE MARS ELAER LEGAT vs.trena, consanguineumve Legato adesse: ac nisi fidi sint& benevoli, qui eum comitantur, non raro in ipsa frequentia solus erit; impeditior etiam, quam si soliis. Eudulius a Cosme Persarum Rege super ineunda pace inissus ad Valerianum , quem regendis Armeniis Iustinianus praefecerat; a fratre suo, Legationis comite, proditus est. Maluit ille inuidi,quam fratris osticium praestare. Etenim clam cum Valeriano conoressus, & iam ad pacem inclunato, turbauit bona consilia, atristorque belli fuit: In angustiis Cosroen esse, filium eius ad Regnum aspirare,exe citum pestilentia confici. Haec ubi Valerianus accepit. Eudulium pacis spe plenum dimittens, sectituros ad Cooroen Legatos pollicitus est,qui rem peragerent. Missis igitur ad Iustinianum litteris,eius mandata inquirit: ac mox tu hetur in hostes exercitum ducere. Fraternar aemulati nis portentuini portenti exemplum.

Quia confabulationibus, congressibus, conuiuiis choreisq; tenuiorum decore immisceri aut interesse ob digniutatem suam Legatus non poterit; (ubi tamen multa quae

alioqui therent, odorem & colorem suum manifestant domesticis eius fas erit, in eiusmodi locis, sine ulla aut dionitatis sugillatione,aut insidiarum suspicione,sese ob lectare, ibidemq; attenta mente sagaciter explorare, quid

moueatur. Ipse autem non solum epulis Magnatum Procerui ue haud grauate intererit, sed tempes tua quoque eonuiuia vicissim subministrabit. Nam praeterquam,

quod genialis illa hospitalitas, magnificentiae &munificentiae eius famam pulchre sparget ,quantum ea quoq; ad

multorum arcanorum animorumque scrutinium,imo ad. beneuolentiae & amicitiae conciliationem faciat. - nasuti sciui hodie.& Tullius testatur,qui se hoc fine ad Cisarem alios

312쪽

Lissi R s EcvNDus. aliosque coenatum isse, Q. Fratri fatetur. Ait Iuvenalis: In magnI Legatum quere popina: ua ubi libertas,conuiui pocula Vfim. Sic nimirum ut commodius specularentur atque indagarent singula , iis olim se locis consortiisque Legati interdidum ingerebant, ubi liberi & incauti circumferrentur se mones et ut sic captatrice & corruptrice lautitia rescirent, quae alioqui, ne per somnium, nec maximo insenio, ne

omni quidem auro, in eorum mentem aut notitiam v

nissent. Interdum quae in conuiuiis per Legatum dicentur,decuplo maiora atque illustriora iudicaduntur, quia extemporanea, quam revera sint, & quam videbuntur si credantur praemeditata. Hinc quoque maior interdum auctoritas dignitasque conciliatur, quam ex quaestis v risque alioqui demonstrationibus, aut etiam ex negotio feliciter suscepto vel gesto. A conuiuis interrosanda poetissimum quae dicturi optime callent: lubentius enim,&sine verecundia ignorantiae,ea ipsa' proferuntur, certium; instruunt. Cohibeantur hic manus subinde ab eduliis: neque torus animus in patinis eliquescat et sed spargantii r& excipiantur loci,a quibus facilis diductio atque uigres pus erit,ad si quae alia lolidiora aut sanctiora.

Additur autem Legationi frequentia ministrorum, ut quisquis eam viderit,accendatur scire, cuius ea sit: imo ut appareat, a magno venire, ad magnum venire, qui tam superflua pompa dignus de conspicuus est. Ita sunt homines: splendori pleraque deferunt: admirandum censent

sidus,cuius diffusissimi radii sint, & insolito quasi lumia

ne percellunt. Hinc magnificentia Legationis cuius De aestimari fere solet familiae copia ; anteambulonum, salia tuorum, deductorum, an clarum, sectatorunt & calo-

313쪽

2cto FRED. DE M ARS ELAER LEUAT v p. num concursu; lotagoque rhedarum atque impedime

torum agmine. Verum enimuero Legati superbus apparatus,numerosi coinites & ministri. Principibus ad quos itur, nonnum quam inuisi ac suspecti sunt. Sic cum tres Lebati Hungarici, quos longo superbiae spectaculo tria millia equitum sequebantur, ad FridericumImperatorem Neapolim missi si essent, ut diadema Regni sui redimerent ; occlusas urbis portas inuenerunt; quod tam vasta & otiosa pompa, velitiatoriis spei indicium prae se ferret, vel ad ostentationem aut exprobrationem instituta, o ad terrorem videretur. Illis itaque Legationis iure introitum pollulantibus, per nuntium respondit Imperator; non Legationem istam,

sed militarem sibi legionem videri. Neque prosuit, quae

debatur,excusatio; quod honorandae Maiestatis ac Cironae sacrae & religionis gratia tanto splendore aduenissent; nam post multa,Legatus tantum unus cum ducentis equitibus intromissus est. Dux quoque Feriae inim nupera Rege Catholico in Galliam mitteretur, tristem Henrici IV. mortem deploraturus, admodum magnifice, pro more gentis suae, prosectus est. Cum iam Burdigalam. pergeret,praemissis qui hospitium praepararent,vrbis prae- fectus, tamquam angustias oppidi accusans, in suburbio locum esse respondit: tot comites, qui viderentur rupinas aliquot constituere,tot sarcinaes cistasque,quae, instar equi Troiani, aliquot millia seloporum facile parerent, aliter recipi non posse. Qitapropter Legationis apparadiis ita

moderandus,ut neque contractior sit, quam mittentis vel

eius ad quem mittitur dignitas postulat; neque rursus ita exorbitans,ut oneri magis,quam honori utrique fiat. . Ita quoque se gerent tanti muneris comites, ut Legationi

314쪽

tioni iure tribui possit, quod olitia laudatae Fabiorum i

gioni; Vnumquemque ex ea inllitem potuisse partes Imperatoris digne sustinere. Sic vere comites erunt, & tamquam minora lumina respicient maius: virtutes dotesque animi atque ingen , lainquam radij eriuat, praestantia ac luce inaequales quidem, attamen proximae. Procul ab hoc contubernio sint sycophantae, ardetiones, ganeones, ossici perdae,aulicae gloriae dehonestamenta, quorum probra

in Legatum redundarent. Tanti refert bonos omnes esse,

ut vel ex unius dys coli atque litigiosi famuli, moribus quo

externae gentis immorigeri lasciuia, plurimum interdum turbae oriri possit. Igitur quicumque Legatum comitabuntur aut sequentur,bossi sint , coercendi aut dirilittendi , nisi sint. Praesit aduigiletque eorum moribus atque actionibus censor aliquis de inspector. Si notari se sciant, paulatim corrigentur. Insitum alioqui humanis ingeniis, licenxia insolenter uti,nec seruare modum in iis quae extra regulam aut supra modum. Pulchre M. T.Cicero Q. Fratri: Domesticorum non modo facta,sed dicta etiam omnia praestanda nobis sunt. Vt miris probi prudentesque haberi velimus, non sussicit nos esse tales, veri idem quoque requiritur in reliquo famulitio. Vnde talis erit Leogatus (certe habebitur quales illi,quorum moribus & f miliaritate delectatur: multumque alitana haec fama ad faenam propriam. Hinc tyranni quoque olim,vi Morem virtutis & bonitatis sibi adsciscerer, viros sapientia inclytos conuictui suo iunxerunt, ornatus atque existimationis nimirtim gratia, non auxilij vel usus. Quasi male de iis opinari aut iudicare populus nequirer, a quibus bonos videret aestimari .oQuasi etiam malos esseaut fieri necesse isit,quibus cum malis bene conuenit: dum hulla inter bi

315쪽

pRE P. DE MARSEL AER LEGAT vs. num Sc malum societas aut sympathia.Semel dixero: Probus ipse sit Legatus modestas,pius; &suos faciet. Quod facilius ut fiat i, in larem atque ministerium non assumet

Legatus sine delectu homines, quos sola allicit stipenduini ive merces aut sagina. Verum eliget fidos, suarum rerum obseruantes& amantes, & qui eo quoque nomine probari &promoueri percupiant. etiam admittet

incolas prouinciae ubi obeunda Legatio est: minis eos, qui hinc profugi,siue proscripti,vel quouis modo extorresuint. Hi enim, quia odiosi, odiosum ipsum Legatum s cient. Ad summam; totidem is timeat exploratores,quot habuerit non sum. Sed hic praeterea quaedam 'hsermatu disna occurrunt, quippe Legati oeconomiae atque usui coniuncta. Inprimis, ne qui Legato comites,soch aut affeci suerint adeo ingloriis moribus,turpi stirpe aut forina, ut existimationem eius uspiam labefactent. Novi magnanimum &magnificum vere Legatum,qui dum haud multos domesticos stipatores adduxisset, hoc consilio adsciuit: Pridie cuiusque diei spectabiles sex vel decem,plerumque e gem te sua,viros inuitari curauit, qui subsequenti eius prandio iteressent: sic potius conuiuae,quam necessarij soch et ea tamen lege,certe consuetudine, utis o die comites ei adsisterent, siue domi maneret, siue rheda egrederetur. Ita fiebat, ut & nouos subinde assumere stipatores liceret, Maelmulatio quaedam oriretur inter illos bomisummaputant aliena renuere quadrata omitti poterat, si quis coepisset displicere. ne reliqui uidem pransuri conueniebant, quoties aluia solus pranere vellet, vel domi suae mensam aliis conuiuis aut tarioribus negotiis occupatam haberet.

316쪽

LIBER sECvNDus. Di Epheborum, calonum de lixarum agmen, aut scenico quodam ordine,Legati equum inedamve stipat, aut confuse velut circumfunditur, pro gentis cuiusq; patrio more. Fuit hic Legatus, qui famulos uniformi veste vestiuit dum primum urbem ingrederetur, & supe biore rursus veste dum in posterum Aulam frequentareb & noua d nique dum abiret. Et tamen ubi in patriam reuersus, ad alium Principem is denuo mitteretur,sumptu & splendire novo, diuerso amictii semulos induit, ne quul e priore

Legatione mutuasse videretur. Si quod suorum iussorum operumve culpari aut reprehendi a suis senserit Legatus; curare aut animaduertere id quidem minime videbitur,notabit tamen ut tacitam grauioris mali commonitionem: utque exploret, num ratione conquerantur aut redarguant; sese eorumdem loco esse

fingat & secum statuat. Vnalia salubrior tutiorve reguminis regula est

DISSERT. XVII

Ov AB D AM etiam Legationis arcana sunt, quae nisi cautissima vigilique cura custodiantur, arcana esse desinunt, & in maximum saepe malum erumpunt. Qui tutam esse urbem vult, munit urbem: qui clausa consilia, domum non sinit exploratoribus patere. Haec incumbit Oeconomo cura, ut observet, ne quis ignotus aut suspectus limen terat, aut furtim penetret: ne Suis occultus vopiam explorator latitet,qui ex insidiis consilia,dicta facta arbitretur. Mille modis improbitas ingeniosa est: & a

317쪽

et' 'FRED. DE MARsEL AER TEGAT vs.daciain scelestis primia addunt,& alienae oscitantior,tum impunitatis spes. Interdum penetralia domus excutienda sunt,uaterdum limina & fores. Quippe nonnumquam in ingressu ac vestibulo detecta sunt, quae clausa & sepulta penetralibus credebantur. Is enim mos est; & hoc ossic munus, via i seres usque vir quicumque primarsus,in te dum etiam priuatus deducatur .iHic vero colloqui j &congressus causa valedicenti summatim suggeri & inculiacari quod actum agendumve est, drauo solet, nouissimo sermone solido&ictio. Fuit igitur haud ita pridem percallidus Corycaeus , qui tanti putauit suspecti Oratoris consilia & secreta venari & vendere, ut sagaci latibulo soribus, quae magnifice semper patebant, sese saepius abdiderit &: postpo uerit. Neque enim id agere destitit, quod hic fisistra de fastidiose,nullius morae aut molestiae pertaesus tamquam in excubiis starebaut quia plus semel nonnullorum exonerando lotio a capite ad calcem profunderetur,donec aedes egredientium & intrantium semoto se

putabatur sermone percepto,multorum arcanorem conscius redderetur: atque ita fieret, ut quaecumque inimicus Princeps,eius ae sagacissimus Orator moliebatur aut statuerat,ea praeoccuparentur, praepedirentur uniuerse.

Verum de Legati non infrequenter speculatores sibi adsciscunt quod sitis oculis non possunt, alienis inuestigant. Ipsi nonne ut speculetur potius,quam ut ullum aliud Legationis ossicium impleant, mitti interdum haerere solet exploratores magis quam Oratores. Sic inter asseclas sociosque subinde personati latent homines, militiae, imo architectiarae & munitionis militaris periti atque practici, qui moenia,valla, loca alia, peregrinis alioqui vestigiis o.

culisque praeclus scrumitur ; violemiae insidiisque, ii ita

318쪽

LIBER SECvNDv S. occaso seret, patefaciant. Huiusmodi dolum 'Legatio a Scipione olim ad Syphacem missa utiliter tegebat: ubi ca- lonum loco & seruili habim centuriones, tribuni virique

primariae virtutis atque prudentiae mittebantur; qui dum sua Legariis mandata exequeretur, vagi per castra, aditus exitusque,interstitia & compendia itinerum, munitiones item & aggeres,situsq; uniuersos,qua Poeni qua Numidae imbecilliores essent, ediscerent: donec omnibus sic per spectis,tutb atque opportune Romani excurrerent, victis. que votisque potirentur . Citeriore exemplo in hanc scenam prodeat Legatus, cuius tamen nomen silentio ven ror . Is peregre viros aliquot secuna duxit, maioris indus tiar fideique quam fortunae. qui quidem,tamquam vetanaculae egestatis velo, quaesi usq; quaerendi excusabili necessitate, tota Prouincia diuagabantur: sic nusquam &ubique domi erant: nusquam non per plateas, in ossicinis

mercatorum,in culinis cauponUm haerebat, porta S, atria,

rhedasque Magnatum velut obsidebant. Utque securius atq; pro usu diutius ubicumque vellent,subsisterent, merces quasdamaeuioris pretij, sed artis curiosioris circumstarentes venum exponenat. Erat,qui modulos & rhythmos

patriae genio auribusque singula admirantibm,etiam pietati conformes obtruderet. Nec deerat Mimus unus,&Momus alter, quibus sapienter desipere studium & mu - nus erat. Sed Legatus non nisi unius choragi ac relatoris fide & opera utebatur: ceteros ne nosse quidem videbatur.

Modus & fiuinis varius fuit,non ultra hic lustrandus. At vero quemadmodum in ea lusus specie quae Prima dici tur, e minima pictae chartae mica, quidquid est fortunae interdum dignoscere est: sic illi e dictione sententiam, hinc deliberationes, e gestibus affectus colligebant a V

319쪽

rum entinuero, ut illi qui hac Prima conualusores potiusquam propriam crumenam fallere & fraudare moliuntur, non solum quidquid hic pictum est sollicite occubtant,sed insuper larua subinde faciem velant,ne quid veri asse iis aut sortis inde emicet; ita qui prima per Regem

functione apud versutos occupandus est, animaduertere debet, ut velo quodam, non illo ludicro, sed constantiae, dissimulationis, aequalitatis, sua & sese totum obtegat aecondat: adeoque sinistri nihil ab aliis conspiciatur,ne me tuatur quidem , ut rebus ipsis suaeque serinae & bonae fa mae odore atque lenocinio singula arrideant, donec sesua circumuentione praeuentos experiantur, si qui fallere phnabaiat. Comici dictum est ; Doli non doli sunt,ni astu re M. Mireri, impietatem hic quoque personarum interdum esse. Aulam externi Principis quidam accedens, vestem Eremitae assumpserat, adoptiuo capillitio nasoque incrustato exornatus: atque ita magnarum resolutionum index& consultor,& tamen extra suspicionem erat. Adeo dextere & recte fiebant omnia, ut hospitis ipsius intimi atque domestici non aliud crederent, quam pietatis negotium serio ibidem agi,& Horas canonicas eos legere qui longe

alias occupabant.

Fidis autem & tamaris atque industriosis Corycius non soliun munificus & impente gratus, sed paenepria

gus erit Legatus. Etenim in lucrum cedit, quod lac impenditur. Dum Rex Catholicus a Duictore sui exercitus rationem aliqua exigeret pecuniae in visitationem cuiu dam Regni erogatae: respondit ille, trientem unum sui mae totius impensum esse exploratoribus, speculatoribus,& conductis clam negotiatoribus; alterum,operibus piis, tamquammaxime necessariis ad rem feliciter gerendam

subsidiis;

320쪽

subsidiis; tertium sic uidem victari exercitui suffecisse. Vtpote nummus numen scilicet est,eaque herba quae limininta inuisibiles, re his rursum visibilia & accessibilia

omnia ad occasionem facit . Et sertiter & sapienter dixit Dux ille,quemadmodum fecerat. Eoque languidiores a que etiam imbecilliores mihi videntur,qui cum tutand occupandorum finium studio toti insedant &torquentur, uaedam perdere nesciunt, ut omnia recte collocentur: imo qui se putant perdidisse quidquid huic animorum negotiationi atque commercio, aut etiam Diuino Cultui & Pietati tribuitur; quae tamen vere Regiae aeternaeque gloriae pondus potissimum operatur.

DISSERT. XVIII.

rem comes POPTIMA comitum uxor est: de qua tamen multi quaerunt, an in Legati'nem ducenda sit imo, an omnino ducenda sit & potius caelebs vivere debeat, qui Reipublicae vivit3 Ad Legationem igitur quod attinet; negant aliqui: quod iter internimpi,dilatari, negotia turbari & euerti, arcana debuccinari contingat, per inconstantem,serte garrulam, ditablutam, parum castam con- gem et quacum neque tutus, neque suus sit Legatus; bellumque, non ciuile, sed familiare sustineat, vere indiuia duum secum ferens venditae libertatis pignus. Nimirum si ita eam duxerit, ut abductus sit ipse, muliebri imperio' quasi subiacens . Quid autem refert, inquit Aristoteles, virlim mulieres ipsae gubernent; an qui gubernant, a mulieribus gubernentur 3 Antonius, quia Cleopatram in Pp milit .

SEARCH

MENU NAVIGATION