Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

371쪽

yRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. At vero non unum, sed multiplex omnino a nuptiis eiusmodi bonum. Etenim qui armis subiugari hostes non possunt,per nuptias nonnumquam iligum subeunt: sic siue allecti, siue illusi. Praeterea ut priuatorum lites contra-astinitas non raro dirimit; ita nata inter Principes odiata contentiones, nouae societatis benetiolentia sepiuntur: crescit imperij robur & firmatur. Non ignorauit nocTa quinius Superbus, Romanorum Regum ultimus; qui ut vires suas augeret, Octauio Manlio, praecipuae inter Latinos auctoritatis viro,filiam suam dedit uxorem. Sed Pi rhus quoque Epirotarum Rex non aliam ob causam plures uxores duxis te legitur, quam ut multiplici assinitate

potentiam itabiliret. Quid Z Fortuiratus ille apud Persas Darius,ducta in coniugem Cyri filia, Regnum & facilius adeptus est, & selicius auxit . Nec vim illam coniugalis

societatis Carthaginenses ignorarunt; qui, ut a Romanorum societate Syphacem potentilliinum Regem auere rent,Sophonis bam Asdrubalis ciuis sui filiam uxorem ei dederunt. Posterior vero aetas exemplis vel maxime abundat. Aquitaniam superiori saeculo Angli, & Britanniam minorem Galli tenuerunt, non alio titulo quam dotis, nec alio iure quam nuptiarum. Quin etiam hoc tam sancto & arcano nexu, non semel inter Hispanos & Gallos,inter Gallos S: Sabaudos,exclusis dissidiis pax coaluit. Ceterum inter Principes orbis Familias Regia Caesareaque,illa Austriaca vere Augusta, matrimoniis & cognationum assinitatibus ad maximum potentiae gradum s liciter scandiLImperiique limites extendit

Sola adHe 'erium cubile. nimirum aeternitas quaedam Austriacis Nuptiis huncae Felici-

372쪽

L i 3 E R S E C v N D v s. 3 y Felicitatis Nodum constrinxit. Primo Maximilianus cum Maria uxore sine bello Belgium accepit: atque hoc erat, non Martis adulteri, sed casti Cupidinis armis populos & prouincias potentissimas sibi subiicere; non dimando subditos lia re, sed regendo. Philippus deinde eius filius, cum Ioanna tardinandi & Isabellae filia, Hispaniam ac tot illi adiuncta Regna, dotis nomine

possedit: in quae omnia Carolus V inperator Maximus successit. Nuper etiam Philippus Secundus, tanto phirc dignissima proles, cognationis iure, Lusitaniae, qua

late patet, Regnum, tamquam maternam hereditatem sibi vindicauit. Iustissimam augendae potentiae rationem vides, quia sine sanguine decoram, duraturam quoque,quia sine memtu securam. Qiiemadmodum enim surculus in alterius stirpis plantam insertus,non solum cum illa succrescit,u rum etiam fructium profert meliorem & uberiorem ; sic

Regh sanguinis in gentini aliam deducta scaturigo

tiorem Rempublicam reddit. Princeps autem subditos non facile astinitate sibi iungi patiatur: exteris id potius tribuat. Vbi enim ortus conditio par, non . aequa dignitas vel auctoritas est; verendum ne de propinquo aeminati nis atque ambitionis facibus stimulata, nimium sibi polliceri ac postulare incipiat ; & quia non aequa, iniqua esse audeat. Una Gallia an non abunde exemplis lassicit 3 In priuatis quoque familiis, quam crebrae & praeseruidae inter cognatos agnatosque super successionibus contentiones exsurguntl Ambitio hic valet& impellit, raro aequitas; &saepe plus desiderium, quam consilium. Crescunt familiae erciscundae lites: & ubi consanguineus exarsit

373쪽

3so FRED. DE MARsEL AER LEGAT vs. placabiliores sunt. Addesolo tenipore actiones ac iura Principum numquam praescribi. Sed numerosa prole Regna plerumque & Prouinciae minuuntur velut scinduntur. Primogenitus quidem Imperium sibi iure naturae dc aetatis praerogatiua vindicat: at ceterorum dos dum partem aufert, totum labefactat aut conuellit. Id ne accidat, e plurimis plerumque masculis Turcae primogenitum enutriunt, reliquos ne liberos quidem esse patiuntur. Sed quid hocaliud est,quam naturam immani consilio, imo facinore violare, ne potentia frangatur3 scilicet unius siue fortuna sive vita,aliorum sanguine, sed innoxio, constat: nec satis se patrem Princeps putat, nisi parricida fiat. Mitior in filias crudelitas est. Earnamque vel arcibus,aeterno velut exilio, includuntur ; vel certe si nubunt,ita ad maritum veniunt, ut patrem habere desinant. Omne quippe ius,ipsaque imperij dignitas,

paene cognatio, dote pecuniariaextinguitur. Hoc minis mirum: veteri enim & usitato 'erbo, nulla inter Reges consangu initas est: imo quia Reges sunt, Fratres sese mutuo appellant: quae communis coriim affinitas est sed admodum communis. facile materni lactis,atque adeo sanguinis,colorem immutant Purpurae. Votis si lociim facimus,optandum sertasse sit unicam Principibus, sed masculam & vitalem esse prolem,omnibus animi & corporis virtutibus cumulatistimam, cui onus Imperij aliquando incumbat. Cum plures tamen erunt ; in spem Regni a que grandium rerum administrationem ali debent; ut, siserte humanitus quid Primogenito accidat, supersint qui succedant. Digni proinde omni cura & humanitate,digni omni reuerentia dc honore. nisi Remi causa affectum omnem Christianae (quod Deus oderit pietatis exuamus.

Filiae

374쪽

LIBER; SECvNDus. 3si Filiae diuini Numinis reuerentiam & cultum edoctae, aut vitae ascetitae seu contemplativae consuescant Ac consecrentur; aut si nubant, ea lege nubant, ut si naturae vel aetatis sterilitas liberos neget, vel quaepiam hic cura natura potentior,dos ad Regnum reuertatur. Quid si etiam sine dote elocentur 3 Exemplum non longinquum est, maximum tamen,ut dignum imitatione censeamus. Homines quidam, etiam minoris fortunae, quandoque ad inuidendam Principibus opulentiam sibi via in sternunt, & illustii affinium stemmati sese inserunt, haud magna virtute, sed singulari deligendae uxoris industria, qua non ad praesciitem dumtaxat rerum constitutionem, sed quae obuenire consanguineorum morte hereditates possint, atten,

dunt. Videat vero Princeps (is quoque monendus) ne splendida Legati oratione decipiatur, & comptis atque phaleratis quibusdam verbis,sed tantum verbis, circumuentus,vmbram magis quam rem inueniat. Videat, inquam,ne viliores sint merces, infaustae nuptiae sint, quae nimium suadentur ac praedicantur; sic Mopso Nisa nu, bat. Vetus dictum est: bonum eligit generum inueni liumqui malum,amittit resiliam. Porro quemadmodum, antiquissimo Gentium more,

Principibus sponsae per Legatos peti solent; ita sponsalia

& matrimonia r eosdem contrahuntur.Deriuari exenn-pla a vetusta illa Abrahami, Dauidis, ceterorumque Patriarcharum aetate possunt, qua hoc ipsum, ut fidem Li

terae Saerae faciunt, iam tum est obseruatum. Huncino rem nostra quoque haec aetas admittit. Modiis autem eiusmodi contractuum industriae prudentiaeque solertis L gati fere relinquitur. iis enim viam praeparaturus, puella aetatem,formam, mores, conditionem, spem hereditatis,

375쪽

rRED. DE MARSEL AER LEGAT V s.

fortunam Regni contemplatur. Illustre solertiae in Aureliano, Clodouaei Francorum Regis ad Crotiidem Bu gundionum Regis ex fratre neptem Legato, exemplum est. Quandoquidem neq; conspectus neque sermonis copiam ulli externo faceret Regia Puella ; atq; ita ille, neque exponere aut excipere mandata posset;conditionem suam mentiens, 'regrini habitum induit, & in turba egenorum egredientem illam stata hora,qua stipem pauperibus ad latus sacelli distribuere consueuerat, exspectauit. Vix ea aderat, & liberalem inter egenos peregrino porrexit eleemosynam. Ille manum leuiter premens,ori admouit. Insolitum gestum Princeps admirata,hominem non sine aliqua indignatione ac suspicione aspexit: inde in Regiam

reuersa, accersiri iubet. Vbi cum temeritatis redargueretur,nactus quam quaesierat opportunitatem, mandatum

exposuit ; Galliae Regem inclytae eius virtutis & pulchritudinis radiis ardere, Clodouanam Crottidi deuotum ac

mancipatum esse. Audiit illa,& oblatum a Legato ann lum,tamquam arrhaim, accepit. Est autem annulus (ne hoc quoque non dicam: suturi matrimonij ac contractorum sponsaliorum pignus verita,quam donum. Is digito, qui minimo in laeua proximus est,gestatur. Nam cum ab hoc digito geminus ac tenuissimus quidam neruus ad cor usque pertingat; quando is annulo coronatur, coniuges unitos signincat,& fidei numquam soluendae, candirisque,mutui & amoris eosdem admonet Munera etiam& monilia, Legati, cum sponsae, tum eius parentibus &amicis ac consanguineis solent offerre. Porriguntur &implicantur dexterae, in signum innodatarum atque vias tuta in voluntatum. Sponsalia quidem verbis de suturo, matrimonia vero verbis de praesent quae mutuum exprimant

376쪽

LIBER sECvNDus. 333mant consensum, peraguntur. Sunt hic verba, quaedam qiiasi vincula, nec ad notitiam tantuin, sed ad perennem

animorum conglutinationem vernacula. Vnum hic nequaquam omittendum, ut cum Legatus

ex Regis sui mandato de puellae conditione diligenter cognoi cit; iudicet ipse apud se prius, quod suis candide indicet: ne si hic simulet vel a vero declinet, reprehensione de ignominiae poena dignus sit , quam conspicue Ethe- uoldus EditardiAngliae Regis Legatus suo malo sustinuit.

Is ad Orgeriuna,Cornubiae Ducem,missus,ut animaduerteret,num Alphreda eius filia,ea esset venustatis praestantia,quae fama circumferebatur; num Maiestati apta esset:

ut vidit formam, ipsi adeo Regi inuidit. Et sic quidem

eiusce pulchritudinis species Legati animum corripuit, ut mox corruperit & fidem. Adulterata enim Legatione, Alphredi Ducisq; astectum sibi,non Domino, deu in cire, variis commentis studuit: praeclarus scilicet Regis Vicarius . Reuersus itaque, Nec digna, nec utilis uxor futura est, Regi renuntiat. & sic forma apud neminem non laudatissima,vituperium passa est eius, qui certus di solus ea potiri satagebat. Indosuit Rex, de impatientis amoris imis petum vix cohibuit. Vbi tamen ardor iste aliquot sium lapsu in friguisi et,Eclaeuoldus (necubi ic cuties ana ri deesset inum ubi Alphredain uxorem petere liceret, a Rege postulat. Annuit Rex. ducitur illa, de adducitu L. Ast diuinam plane de supra fidem formam posteaquam Rex contemplatus, deprehendisset qua parte impostoris ' nsi Legatio claudicasset; pulsus succensi amotis odij-que stimulis, Alphredam stilpro primum vitiauit, nec loque Eleuoldo siue amasiam siue uxorem deinceps hautata inquo variant qui narrant.

377쪽

33s FRE P. DE MARSEL AER LEGAT us, Apud solos Gallos Imperium affinitatis aut cognati nis beneficio augendi modus exteris locum non tacit ob Legem Salicam: cuius quidem magis ratio quam origo nota est: de ratio quidem,ne feminis,& sc neutiquam ex teris,aditus aut ius pateat ad Coronam .. Vbicumque autem Regno Princeps non nascitiir, sed electione desien tur, ut apud Polonos, Liberorum nuptiis ingens obex occurrit; dum adeo incertum est,quo Rex honore & successe fore Regnum sit relicturus: dumque non Vtcrus heredem Regni, ed Virtus Regem constituet.

Foedera Ur Auxilia. Co Nivcris Foedera vicina sunt, & quae Populos, Principesque pace atq; amicitia coniungunt. Confoederationum causa est, suarum virium dissidentia, de alienae potentiae metus,quam nimio augeri nemo vicino-- rum lubens patitur: ne scilicet etiam ips pridae cedant, is que qui potentior est,cum volet (quotus quisq; autem non velit cum possit primat imbecilliorem. Hoc fulcro sic interdum animovevadunt Principes, ut alios aggredi& oppugnare non dubitent, qui suis freti viribus vix r pugnare , nequaquam offendere auderent. Aiebat Pho cion Atheniensibus: Ut apte te defendas,necesse est,ut vel tu potentior sis quam hostis,vel potentiorem habeas ami- . cum . Et Crispus: Non exercitus neque thesauri presidui Regni sunt, rerum amicis quos neque armis cogere, neque auro parare quea , ficio, fide parantur. Dicuntur autem se dera percuti a fidei firmitate& virium robore. & tribus

378쪽

t i s si x s a C v D v s. isse a generibus, apud Liuium,Menippus & Hegesianax Antiochi Regis Legati distinguunt.Vnum est,cum quinumquam hostes fuerint,ad amicitiam sociali vinculo inter seiungendam coeunt. Id autem cum iis maxime initur,

quorum nobis deuinctam esse fidem volumus, siue vituti simus, siue ut eorum auxilio non minus ad bellum inferendum quam propulsandum utamur.Eiusinodi foedus nuda fide interdum contrahitur ; plerumque tamen datis acceptisque legibus,& conditionibus adscriptis. Sic amicitiam Romani cum Germanis,Insubribus, Helvetiis,la- ludibus, ac nonnullis e Gallia Barbaris, ut testis est Tulius, inierunt. Leges ac conditiones quisque sibi (quantum astutia siue auctoritate potest utilissimas excogitat,& foederibus includit; quae deinde paciscentium consensu publice recitari solent, &, vi amplius omnium curiosi rati satisfiat, per pos & manus Populi transmitti. Non numquam tamen aliquas ex iis arcanas esse Principes vilunt , & notitiae publicae subducunt. Alterum genus est, cum bello qui pares aut fessi sunt, positis armis in pacem & amicitiam veniunt: quemadmodum Romani olim &Albani venerunt, cum misso in compendium bello, tergemini fratres hac lege certauerunt, ut cuius populi ciues eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperaret. Teritum genus est, quod cum iis qui bello sunt victi,initur. Eo autem in foedere victoreis victis dant leges det qui armis omnia sui iuris & arbitrij fecerunt,cani suturae pacis rationem praescribunt,quam sibi utilem,victis non nimis asperam arbitrantur. Praeterea foederum quaedam perpetua sunt, qilaedam ad certum tempus et quaedam ad offensionem tantinam

alia ad defensionem & offensionem simul contracta. Ita

379쪽

FRED. DE MARsEL AER LEGAT v s. quibusdam confoederati pari sunt conditione . de his Anera: Non ego nec Teucro talis pargre iubebo, Nec mihi regna peto: paribus se legibus ambu inuictae Gentes aeterna in Foedera mittant. In aliis praerogatiuam quidam habent. Ita in secietate Romanorum cum Latinis,de bello, de pace, aliisque in gnis rebus,soli deliberabant & decernebant Romani. sit, quamuis Socij quidem illi vocabantur t& erant certe periculorum & laborum victoriarum tamen gloria & --ctus erat penes Romanos, quorum auspiciis res gerebantur. adeo sane prudenter ; ut quicumque Romanis arma inferre aggrederetur,tot sociorum populorum & amicorum Regum vires experiretur. Maecum Re spublicis coierint, lentiora quidem, sed diutumiora foedera crediderim . Apud Principes priuati Consiliarij & affectus,

faciles concitant motus.

Potestas paciscendi foederis penes Principem est. L

gari & alij quicumque a Principe adhibiti, ministerilam

non auctoritatem impendunt. Qui itaque altiori Imporio subsunt, urbes aut proceres Regni, nec percutere foedus,necper se petere auxilium debent. Quod si omnino a Rege modeserantiir, tum velut beneficio legis naturae relicti,eodem uti solent; &quo necessitas vocarit, oculo irretorto rectoque vestigiosequi. Modum vero paciscendorum faederum a circumstantiis pendere norit Legatus. At harum non minor diuersitas est, quam rerum is arum; obseruanda magis,quam describenda.Porro firma, fida & secura foedera praestat aequalis omnium utilitas, qqualis rerum agendarum aut sulcipiendarum metus. Nam quae uni tantum profutura sunt,uel e iam

380쪽

LIBER sECvNDus. 33 iam obsutura, r seipsa ruunt & ditatuuntur. Tale videri sordus illud potuit inter Paulum III ac postea Pium V.

Pontifices Maximos, Regem Catholicum, Venetosque, aduersus efferentem te Turcarum potentiam initum. Et feliciter initum, cuia vincere ad Naupaetii in hostium classem incomparauitem iunctis viribus potuerurit: infeliciter autem, quia impar utilitas victoriam excepit. Arduum testur non fuit dist iaci,quod tamen tot Legationibus coauerat. Quisque ad se & sua commoda belli vires retulici Ac sane aguntur res Venetorum in Graecia: haec aditione Hispanica seiuncta est. Hispanis utiles sunt necessariae in Africam expeditiones: nihil ad se quae in Astica geruntur,spectare Veneti putant. Ita sit,ut dum Veneti Turcarum in Orientevires timent,&Tunetanorum

Africaeq; totius viciniam Hispani suspectam habent, non

eodem animorum ardore nec eadem via in Magnum hostem eatur. Quid vero agat Pontifex, dum de praeda V ncti Hispanique contendunt i Constitutus in medio, si

vires effundat,de commodo suo parum ceritis. Non miarum profectidissentire eos in praedae diuisione, qui qu modo illam acquirent, hostemque vincent, non satis in . telligunt. Orator igitur,qui ad taciale foedus suadendum mittetur; illud externo Principi ytilissimum inprimis ostendet. Quippe in omnibus Principum consultationibus, tilitas

maxime spectatur. Ubi ham non affulget, nullam ineundi foederis spem aut amicitia, aut assinitas, aut ullum vinculum humanum seciet: omnis sanguis exanguis est. Id praeterea agendum est Legato, ut in suo polluimiim sere arbitrio victoriam & securitatem Princeps credat. Et quia acrita percellit animum mali inctus,quam spes boni; d

SEARCH

MENU NAVIGATION