Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

71쪽

8 FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.cupati, ingenium non possunt Princiei aut Reipub. impendere. Sed ita est: tarde cos qui nudae virtutis alis subnixi sunt, contingit in Regiam Solis euolare. Quod S tyricus: Hau acile emergunt,quorum mirtutibis obsat Res angusta domi. M. Antoninus philosophus, Solon , & T.Quintius Romanus , Senatores & Magistratus aestimarunt a censu; ut iis Rei p. cura crederetur, quibus omnia salua tranquill due est e maxime expediret. Forte quia animalia quaedam, si mandra plenae sunt,torpent steriuntque innoxia, fame efferantur. Et diuites quidem,sorte insatiabiles, plura quam possident sperare & expetere possunt: ast inopes, necessitas impellit. Hinc Mantuanus dicere ausus fuit, quod Pauperies inimica bono est moribus. Negliguntur igitur ; & quia nec liberales de suo, nec magnifici esse polliunt, gloriam Principis patriaeque minus attollunt. At opulentiores ac nobiliores prodesse magis ae possunt,&volunt; illud fortunae beneficio,hoc natum: Neque tamen virtutem cuiuspiam examinandam ad ludibrium aduentitiae sertis putem, sursum deorsum volui selitae: quasi ut quisque illa utitur, ita &sapere creden-.dus sit: vel quia benignitatem fortunae, homineam bene uolentia,fauor,honos; malignitatem insimul indignatio, calumnia,contemptus,odium, (vt fit sequi debeant:(Nempe dat indigno fortuna,merentibus aufert, stupet attonito pectore muggus opes: sed satis constat, Reipublicae molem validiorum humeris firmius fulciri, auitas opes,liberalis educationis indiciundi esse spartas, industriae, modeste habitas, prudentiae re

72쪽

. 1IBER PRIMvs ' temperantiae. Atque ita virtutis, non quidem iudex, sed index fortuna constitvituri nec tam gubernatrix, quam fautrix,& commoda,ut sic dicam, comes . Scio equidem Legatos ab eodem Principe missios, parique legativo d natos;alios,quia domi tenuiores,etiam in publico latuisse, visoue sibi equos aut famulos aluisse; alios autem, quia opulentiores, hospitem domum & mensam plurimis iugiter obtulisse, communicasse; & Legationes, quae ali qui, pro conditione sui negotij & Principis, tanti non erant, apparatu & splendore,illustrioribus pares non accepisse,sed fecisse.

, R P os & fortunae dotibus quando Legatus eminebit Regij quoquesplendoris & munificentiaeta meminerit. Nihil enim aeque obuium gratumve multitudinis oculis. Neque ulla re apud imperitos facili, auersio prouocatur animorum,quam soribus, atque insta dignitatis intuitum parsimonia. Verendum etiam est, ne in publicis negotiis dormitet, qui in priuatis plus aequo vigilat: ne is qui praeter lucrum nil sapit aut olet b ne, veluti trutina eo propendeat, ubi plus fuerit positum. Aliqui qui ambiiuerunt munus , ubi adepti sunt, non ut onus aestimant, sed ut nassam dumtaxat fur compendij. Harpyiae auiditas nihil non contaminat & deturpat, ipsasque virtutes vitiorum iugo obnoxias aut assines secit: ' vixque dici potest,quam in multos saepe defectus hominem deducat , quasi nescientem& insensibilem suorum G dedeco-

73쪽

so FRED. DE MARsEL AER LEVAT v s. dedecorum. Profecto fieri omnino non potest, ut fidelis videatur, aut amore vel praerogatiua dignus, qui apud

prudentes probosque suspicionem incurrit illius miseriat, cuius semper a fine principium est. Quid vero praeclarae aut utilis rei exspectes ab eo,qui sui qu*stus dumtaxat sat

agens, maiorem munerum quam muneris, potiorem lu

cri quam laudis, rationem ut habiturus 3 Et tamen sacra

paene haec iam formula est: Frustra sapit,qui sibi non sapit. & humanae leges omnes hoc sigillo obsignatae videntur; Vt proximus quisque sit sibi. Alibi superba petuntur sacerdotia, alibi diuites reditus, alibi illuures tituli, alibi opima ac pinguia ossicia aut coniugia: denique alia alibi,

monilia,vasa,nummi,quibus haec omnia,& quaecumque sunt, emuntur, impetrantur. Scipionis AEmiliani pulcherrimum responsum fuit. Nam cum Servius Sulpitius Galba & Aurelius Cotta Consules in Senatu contenderent, uter aduersus Viriatum in Hispanias mitteretur ; ac

inter Patres Conscriptos dissensio estet ; neutrum sibi placere a milianus respondit: Alter nihil habet,inquit,alteri nihil est satis. Nuper Florentinorum ad Carolum V. de Clementem VII. Bononiam missi Legati, viri Patrich, mercatorio ingenio (sic refert Iouius) plurimum mercimonij, tamquam Legationis supellectilem , quae oneri

vectigalium eximitur,in urbem conuexerant. Sed tardiada fallacia a publicanis detecta in risum contemptumque venit . nec id satis: ubi enim sorditiem in oeconomos congcere,nec tamen vectigal numerari vellent; tamquam lamni Legationis amplitudine,inaudita causa repulsam

passi sunt, quod amplissimi muneris splendori obscoeni quaestus maculam insparsissent. Sic nec bene audiit ille, qui ante paucos annos a Rege Catholico Philippo III.

missus.

74쪽

missus, porentissimas quasque in Belgio urbes, nec non aedes publicas priuatasq; gestiebat visere: in iisque si quid

arte aut pretio rarum euet, curiose lustrabat. anne ut in nes oculos pasceret imo vero, ut loculos . extollerenenim

non desinebat pulcherrima quaeque, donec tolleret. Sed nonne Lucrio is verius dici poterat,quam Legatus Eiusmodi lucrum, famae lutum merito appellaueris. Vt haec sunt, facile discimus, priuati hic hominis cogitationes ec ivota seponenda esse. Oravatum enim gerit negotia qui Legatus est: & ut publice prosit, suus quodammodo esse desinit. Ita tamen promus erit, ne profusus sit: ita ab avaritia temperabit,ne ad abliguriendum ac perdendum tantum-mouo ingeniosus existat, usus vel abusus nullo discrimiane. Turpiter apud priuatos illi, qui patriinonia sua eum

Inunt verius,quam vendunt: qui crumenae velut bello indicto, ornamenta omnia, ipsasque delicias superfluitate cumulat: qui intempestiuas comessationes,& choreas instituunt; licet postea vel toto trimestri cUantur esurire,&latere: qui faciunt quidem quae debent; i& debent quq faciunt. Si sic vixerit Legatus,inmnsulta & illiberali profusione aerarium exhauriat, ac seipsum in aeris alieni moelesta atque indecora nomina & vincula praecipitet neces. ise est, gemina velut labe . Hinc accersitae curis innascam tur curae: quaerantur inde amici; &qua quaerentur, perdetur amici via: sere enim cum mutuatitia pecunia,ami citia exuitur. Sed neque Principes vitae cuiuspiam prodigae aut luxuriosae sumptus tuunt. Persarum quidem instituto,olim debitum adeo erat assine crimini, ut inter debitores ta deceptores,inter debitum senescens & furtum recens,haud magna videretur disserentia. Apud Romanos

G 1 quoque

75쪽

st FRED. DE MARSEL AER LlGATus. quoque ea seuertita fuit, ut iure duodecim tabularum, corpus debitoris inter creditores diuidi licuerit. Quamuis autem priscam saeuitiam, atque horridi qui acemitatem indulgentior mos aboleverit; peccat tamen quisquis plura

abligurit,quam sit soluendo: amplius Legatus, quia eius personam,qui maxime liber est, reprqsentat; quia sic publice infamiam iniustitiae induit. Si quae priuilegia assu- mi possint nihil dandi, & quasinon debendi; immunem quidem facient hominem, ho a stum non facient. Quidam ne obirati videantur discedere Legati, tubis, dum abituriunt,proclamari iubent, creditoribus suis fore satis faciendum. Sed qualiter Legatus hic sese gerere debeat, alia Equestris ordinis & honorum instituta siue decreta

satis docent. Nam qui iis insigniuntur, iurare compelluntur , Non grauiore se aere alieno teneri, quam quod exoluere valeant,velintque. Pulchrum illud quod Lud

uicus Rex Galliae stpius pronuntiasse dicitur , Sapienti

satius esse nihil debere,quam multa elargiri.Ideoque conuenit, Legatum sic facultatibus suis uti inii, ut earum

distributio sit sine reprehensione, magalitas autem sine lardibus. Quaecumque autem Principis sui nomine sa- ciet,eximia prorsus dc illustria sint, & tamquam a Princia. pe fiant,splendori de famae destinata. Nam ceteri quidem

mortales,in sumptibus, unam aut voluptatem aut utilit

tem spectant: altiora Sceptri consilia sunt, quantumque ab homine abeunt,ad Numen accedunt; maiora diuitiis, quia de splendore &existimatione agitur Argentum quia em, ut cum Polybio dicam, & pecunia, communis hominum possessio est: at honestas, magnitudo animi,inde laus & gloria,Deorum est, aut eorum qui a Diis proximi censentur. Vnde licet suus cuique rei modus ut, utilis,laud

76쪽

Di d E R P R I M v s. rilaudabilis, tutus ; licet quoque apud priuatos seequenter mensae ac culinae angustia, reliqua omnia augustiora apparere,atque etiam esse,faciat:attamen peculiari Principibus eorumque Legatis praecepto, dum sumptus faciendi sunt,excedere praestat, quam deficere ; & minus offendit nimium,quam parum. Vt autem munificus esse possit, & ne turpissima specie prodigalitatis notetur Legatus, ab alea prorsus tempera-Dit. Non solum, quia prudentem decet, tempus ipsum occupare, non praeoccupari a tempore, neque tam futili negotio bonum otium conterere , sed magis, quia turpis hinc iactura, moerorque, inde in rebus animi languor stigus,semper autem c uitium, etiam suspici' sequatur aleatorem Legatum , Legationis negligentius & minus si tardidae, at caro nimis per aleam prostitutde, vivi nucquam peccatum sit. Turpe, existimationem, thesaurum inaestimabilem, aleae scopulis allidere: aleae volubilitati facultates meliori mente datas , rebusque tam publicis quam secretis impendiis necessarias, exponere : prouocare ac subire fortunam , ubi ea maxime fallax & incerta. am ipsam fortunam potius deceat clauis trabalibus altum fundare, & fi ere tirmiter quoties blanditur & Ω- uet. Famulos etiam a tam pernicioso lusu abstinere com-- pellet; ne inde furtis & mendaciis assuescantiquae quidem grauissime oderit de arcebitaperdet hic ubi parcet.

77쪽

Continens. CONTiNENTI AE autem virtute ut fulgeant Leagati Reg ,hic locus admonet. Credant Porro, nullum neque dictum neque factum suum in obscuro magis esse, quam ipsam fortunam Principum; qui quod in excelso aetatem agunt, suspiciuntur ab uniuersis. Et Principes quidem in propatulo regunt,Legati administrant: illi sustinent oculos omnium, hi prouocant censuram iuxta liuorem. Et fortassis tolerari aut excusari aliquae Principum deliciae poterunt, nullae Legatorum. Sic vivent igitur,& sic se gerent Legati, ut suis moribus, mores sapientissimi Principis & praeclarissimae gentis laudabiliter exprimant; tamquam non negotiorum solum, sed & existimationis causa missi sint. Graviter sic quidem peccarunt olim,& puniti sunt,apud Amyntam Macedonum regem Legati Persarum. Nam cum laute re late accepti inter epulas rogarent Regem, ut amico apparatui adbceret ius familiaritatis,adhi bitis in conuiuium coniuge &Eliabus: eum enim apud Persas vernaculum esse morem,& haberi pignus conuiualis hospitalitatis: datum hoc genti, datum consuetudini. Sed Legati,& hostium & hospitum terminos excedentes,pruriginosae libidinis & potationis impetu,mulieres petulantius procaciusq; contrectare ausi sunt: adeo,ut non nisi ad lasciuiam sapere viderentur, impudicitiam professi: donec rei indignitate commotus Alexander Amyntae filius e conuiuio eas seuocarit,tamquam v nustiores cultioresque confestim redituras. Atqui, ut erat

animo ferox,rigidusque pudicitiae custos, e vestigio adolescen-

78쪽

L i 3 E R P R I M v s. silescentes ferro accinctas clanculum earum vestibus in ditit; iisque, ut Legatorum petulcam ac insolentem pro terulam coercerent, imperat. Legati immodeste nimis immodesti, dum Baccho iuncta Venus diiplicarat insa, niana & errorem,quas putabant puellas, obscoenita complecti pergivit. Sed o catastropheni Vbi cautio aut cura

non interuenerat;

. -medio de fonte leporum Surgit amari aliquiae Venus in Martem erupit: & sextim mentiti adolescentes licetiosa ac lasciuiente Legatorum turpitudine,tum iusto Alexandri dolore ac imperio animati, districtis sicisDil tale sperantes trucidarunt. sic nondum integronec adulto crimine,quidquid erat voluptatis mors secuit & dispersit. Audax stratagema Megabysus Persarum praefectus exercitu ulcisci parabat: sed re & ratione melius cognita, pronuntiauit Oratores iustissimas poenas dedisse,amicitiamque cum Macedonibus iniit &seruauit. Veteri historiae quidni exemplum nouae adijciana,quod sterna mena re Legatus non longinqui Regis dedit E Ut caute, si non caste ageret; periculum adiit, e fornice in carcerem, a voluptate ad infamiam lepide migrans. Etenim cum nocte concubia & quasi intempesta, ab amasia solus domum rediret, lunae secutus lumen; vigiles nocturni obuium eo loci collocarunt, unde ad supplicium sontes depromi s lent. Quid faceret deprehensus 3 Cum vim non posset, nomen & munus obiecit. Sed mentiris, inquit excubi rum pCaefectus,& iniuriam nomini non tuo, muneri non tuo addis.'prudentior omnino Legatus Regius est,quam ut sine face aut comitatu hoc noctis sic discurrat. Res ad Aulam veniit; nec sine Regis risu, suo rubore, laxatus est Legatus.

79쪽

Legatus. Cuius exemplo pudebit deinceps alios alibi conspici,quam ubi honeste esse possint.

vinolentus. No N potest plerumque, aut vita Legati, aut munus

sine conuiuiis consillere. Qvqdam negotia vinum amant,certe emolliri vino debetat, ut secili, pertractentur: vino, sed a generosa quadam hilaritate praescripto. Madere,in omniDus omnino hominibus turpe est; in L gato tu Tissimum. qui sivinolentus silia maiestate abit,&seipse inquinat;-retegens quae maxime debebant o cultari. Androcydes sapientia clarus, ut intemperantiam Alexandri cohiberet, salubri monito usus est: Vinum potaturus,Rex, memento te bibere sanguinem terrae. Polybius Demetrior Sobrim ego , nemini fidem habere meffiento; spes tuis in te ipse pone ; hi neruissnt prudentiae. Quare haec voluptas temperanda est: & Gam dapsilius forte inuitabit alios,ebrietatem vitabit ipse, parum admodum curans, si neque multibibus, neque meripotens audiat. Hoste titulos lubens cedat helluonibus, qui numquam ieiuno aut citato stomacho solem vident orientem vel occidetem:

qui bibunt non quod sitiant, sed quod soleant, tempest tes remigesq; amphorarum. Nempe dissolutus Bacchus

est,impatiens vinculorum cordis & linguae. Libera ubique &stulta oratio est, quoties mentem Liber occupauit.Zeno philosophus dum Athenis cum exteris Legatis exciperetur conuiuio, & prorsus conticesceret; quisiverunt

illi, quid Regi suo de Zenone renuntiaturi essent: Athe-

80쪽

. LIBERU PRIMvs. spnis,inquit,esse senem,qui tacere norit inter pocula. Bonosus Hispalensis seria & sales tempori accommodare, Mincommunis vitae scena personam quamcumqs apte sustinere peritissimus erat: eoque nomine apud Aurelianum Imperatorem summo in honore fuit Hic, siAuado aliunde Legati, quorum forte in cibis & scyphis animus esset, aduenissent; iisdem large vinum propinando,secretaeh. pectorare, ipse quantumlibet hausisset, semper securus &sobrius esse solebat, & adhuc in vino prudentior. Cum

enim nil minus agere,quam quod agebat, videretur; agebat tamen maxime quod putabatur negligere: facundus orator, fecundus potator. Sed ut non omnes bonis ita nec Bonosi omnes: plerosq; mortalium ardor vini corripit de corrumpit: & paucis omnino concessum est, de bibere,&

sapere. Ingeniosus alubi Hispanus quida fuit, qui a Rege suo ad homines minime siccos missus,potuit ipse& siccus

esse, de tamen bibere. Etenim deprehenso,nec secreta etiaci, nec negotia absque vinolentia promoueri, ebriosorum intemperiem astu expressit. Nempe cyathum angusti mris affabre conficitim aptabat substituebatque vino famulus, quoties hero argenteus scyphus euacuandus erat:

iis plenum & minime sertum porrigebat aurum. Alius ut' verius quam euisceratione argentei cygni ( qui

nunc plurimum vini exciperet, nunc obturato peritis fia-ramine,nil aeris aut liquoris admitteret euacuationis legem de poenam,appotatoribus praescriptam, eludere potuit. Vc de potandi aries siue imposturae sunt. Simplicius ille,& promptiore tamen ingenio, qui dum Herculeis haustibus urgeretur ad legem fac linige;fallere

maluit,quam recusare. Coctam saccaro aut cinnamomo

SEARCH

MENU NAVIGATION