Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

421쪽

3'S FRED. DE MARSEL AER LEG A Tvs.gati igitur se Spartanos esse ostenderui; &,scita verbi ali sione, Non venimus, inquiunt, cum Lygdamo luctaturi, sed locuturi Ideoque & publico ludibrio mores eius exponi coeperunt ,ut si quis dissicilis aditu, superbus sermone,grauis fas ti existeret, Lygdamus diceretur. Sane se ipse fallit Rex, & quisquis publicarum functionum Regulus,qui dignitatem suam alieno taedio aut contumelia auectum iri existimat. Dio Syracusanus summum fortunae ludibrium pallus, cum Theodorum Principem Megarensem domi conuenire vellet, diuque ante fores detentus non admitteretur comiti sitio, quem aduersitas nondum satis afflixerat,neque docuerat, indignanti, Feramus, ait: forsan de nos clun in culmine dignitatis nostrae essemus, quid tale fecimus ; turpemque hunc saltum falligium inuenit. Admissionis autem dissicultas, cym omnibus grauis, tum grauissima Legato est: contemni enim magis, quam ne igi videtur. Octavianus auersum a se Antonii animum inde subodorari primum coepit, quod foribus eius diutius adstitisset. Atheniensium Legati, toto biennio , Demetrij Regis vestigia secuti , impetrare tamen& quasi mereri aures eius non potuerunt: & ut scirent tandem, isstra se venisse,abire iussi sunt. Sed ut sine causa Legationem prohibere, contra ius gentium est ; ita sine causa Legatum non audire. Et tamen arceri aliquando ac prorsus reij ci Legati solent: cum ab iis missi, qui omnino compesci cum pollint, gratiae immemores, fidem prostituerunt. Nimirum ostendit Princeps, Legationem, Legationem non eme, quae modo & iure caret. Ita Iustinianus Imperator Legatum Totilae ad se venire aut mandata exponere noluit, cuius vel vires iam de iceret, vel perfidiam timeret. Romani quoque eadem seueritate & simul

422쪽

LIBER S E C v N D v s. 3''s ritate videntur a moribus suis abiisse, cum Legatos

Carthaginiensium,quorum exercitus adhuc in Italia erat, admitti a Senatu non posse,decreuerunt. Elisabetha Angliae Regina, praetextu quaesito (quia nimirum Parisiis grassabatur pestis 3 Legatos Galliae non admisit, donec

Sancta illa Scottae Regina capite truncata iaceret: quod Galli impedire moliebantur. Paulus V. Pont. Max. ne Venetorum Orator,admitti cupiens, liberi, quam dec ret,super iis qtiae Diuini iuris essent, loqueretur, & superoommonitione seu Interdicto nuper denuntiato, iuridice protestaretur; per caerimoniarum designatorem semel de iterum indicauit,ad congressum aditum patere, dummo, do ut priuatus accederet. Ad hoc constanter Venetus; Nescire se, quomodo personam quae Principem suum referret, cuius mandata deserret, exuere aut recusare posset, agens cum eo quocum Reipublicae praecipuum negotium.

Ceterum Legatus ut dissicultatem admissionis expugnet,solertia atque prudentia essicien modestia & comita te merebitur:prcsertim si cum potentiore negotium. Frat ciscus Marchesius, a Genuensibus ad Galeatium Medi lanensium Ducem pro libertate patriae Orator missus, alloquium non impetrans, vas plenum Basilicae herbae ad Ducem, muneris loco, misit. Ille quia minime otiosum nec ineptum esse hominem nouerat; statim ad se accivit, ut missae eius herbae causas intelligeret. Marchesius infit: Genuensium orator adsum;& cum in ista urbe natus atque educatus,ciuium meoru ingenia explorata habeam, volui ea tibi velut in imagine repraesentarer ut sic etiam a muto & absente, quae habebam dicere intelligeres. Et

nim Genuensium natura Basilicae herbae persimilis est:

quae

423쪽

oo FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. quae leuiter contacta Dauem inlorem fundit; mauita e trita, scorpiones procreat. Vt audiit, motus nux fuit,&Genuenses libertate , pro qua agebant, stui passus est. Tantum prudentia potuit unius,sed comitate mixta. Aliquando de importunitas quaedam adiungenda est,ut in

do per mini stros, modo per codicillos admissio flagitetur. quae si de tum protrahi pergat; pari libertate discessum uiuin pro usu Legatus indicabit: nihil sibi, multum publico bono discedere. fors non semper locuturos, qui aures sic occlusas semel inuenissent: obsurdescere quoque posse,qui cum pro publica loqui causa vellent, auditi non

sunt.

Legatus vero priusquam a Principe admissus sit,nemunem prorsus adeat vis atque, nemini honoris causa obnixius: quem,nisi a Principe ordiatur, derivare in alios non

debet. Id enim Prosecto esset,dignitatem Legationis contaminare. Nisi igitur vel morsus, vel absentia obstet; mandata protinus Princeps exci piat, & quidem quod inprimis inculcandum est ipse. Aliasput contemni ille qui

mittit,aut qui mittitur, aut ipsa causa videbitur: aut certe accusari siue arrogantia, siue socordia, siue stoliditas&ineptitudo eius qui recusat audire. Omnino ostendat Princeps,se non audire tantum, sed loqui posse. Propriis quam alienis auribus uti malit ; suis quam alienis fidere. Quapropter Matthaeum Langium, Episeopum Gurcensem, Maximiliani I. Imperatoris Oratorem, accepimus, cum ad Pontificem Iulium,eius nominis secundum, misssus esset; noluisse tribus illis Cardinalibus, quibus Pontifex negotium tractandum commiserat, quid in mandatis haberet,aperire.Quid vero Cum illi indignati,ininistros tres, ut rem peragerent, ad Legatum misissent; ipse totidem e

424쪽

LIBER SECvNDv . ordem e suis ad eos remisit. Hinc etiam Legationis madatis adiicitur saepe,ne alteri quam ipsi Principi ea promantur.

E si vero arcanorum participes fieri contingat eos,qui a secretis,a consiliis,a cancellis stanniam e infra dignitatem illustrioris Legationis esse videtur, cum alio quam cum ipsoPrincipe ad quem itum est,arcana primum communicare. Adde, quod quemadmodum Imperio asseriturius tanti muneris, ita ad splendorem Maiestatis inprimis pertinere,audiendis exterorum Legationibus Principem ipsum vacare. Aliena vero potestate temeri videtur, qui per alios excipiendae Legationis momenta exercet. Quod

Pipinis antiquissimis Franciae Regibus stamquam Hugonis Capeti pupillis) euenisse accepimus. Qui dum domi

suae delitescentes,decepti,vix semel in anno, vilisubdit rum,nulli exterorum sese conspiciendos, veteri Asyrio tinn ritu,exhiberent; uniuerso iure per iniuriam verso, in exitium dati sunt. Attamen veluti propter morbum alisve impedimenta Principis, interdum non admittitur L gatio: sic nouum non eu,admissam Legationem, viatius examinandam aliis delegari, qui Principem dein singulorum commonefaciant. Sic ubi Romanorum Legati,

capta per Annibalem Sagunto, Carthaginem missi ment, iussaque Patrum exposuissenta deputatus est ab Senatu Carthaginiensi Hanno, i rus patrium disceptaret. Constat quoque , sub Caesare Augusto tribus Senatoribus re spondendi Legationibus munus delegatum fuisse. Et mos interdum gentis, nec adeo semper Principis dedignatio, aut fastus,auicalliditas , admissioni moram facit . Resert Aristaeas historia LXXII.Interpretum,quod ubi Alexandriam ab Eleamro, Principe Sacerdotum Iudae, Legatus aduenisset; se protinus tum quidem mandata exponere

E ee potuis

425쪽

or FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. potuisse: alio qui tunc AEgyptiacae genti morem fuisse, ut vix trigesima die in atrium Regis reciperentur. De Facilitate Admissionum, satis sic multa. Grauitas autem quae inibidem obseruanda,non tantum Modo,sed etiam Loco metienda est. Modus itaque lalendidus sit, Legatione dignus. Publicae quidem admissioni, atrium aliquod maxime decorum destinari solet: secretae, con claue interius,& Principi inprimis honorificum. Si quis

ergo Heliogabalus in lupanari, si quis Vitellius in popina,

si quis huius notae etiam in latrinis Legatum audire velit; sordibus scedare sermones excuset ille,si recusare nequeat: ut spurcities atque illuuies exprobrari potius, quam a probari videatur, Quemadmodum tamen indignitas admittenda non est; indignatio simuleuitetur. Nescio quis

Indorum Regulus tam abiectis moribus erat, ut tonstrina saepires pro throno ac tribunali uteretur ;actum inpruinis audiretLegatos, cum comam pecteret,vel aluum su

leuaret. Sed possis hunc etiam cum Heliogabalo, cum Vitellio,cum pessimo quoque collocare. Ad Modum v nio,qui sua quadam pompa definitur.

Vniuerse formam admissionum congressionumque, fortuna Imperiorum videtur complecti; ut pro modo amicitiae, & potissimum potentiae, honor & hospitalitas

subsequantur. Quippe alia est consideratio Legationis a validiori misi e Imperio,alia a pari, alia a minori vel inferiori. Pro viribus quisque suis agit: cedit maiori & concedit plusculum,qui se nouit minorem esse. Ac sane,si res dicenda est, potentionim Legati, magis cum inserioribus Principibus videntur congredi, quam ab iis dein admitti . Ceterum pompa etiam terrori proxima, usurpari solet, si

quando ab hoste de potente Legatus veniat. Sic qui adibant

426쪽

Lia ER sECvNDus ibant Alexandrum, priusquam penetrarent ad solium Regis, conspiciebant quingentos Persas clauatores: post hos, mille sagittarios armatos; quibus antistabant quingenti Macedones, vestitu patrio scutisque argenteis: pr cui conspiciebatur, in orbem disposituita, stratoruin agmen elephantorum. Interius penetrale habebat aliquot Purpuratos , quibus vel Regis fauor vel ortus dignitas id prominentiae tribuebat. In meditullio posita erati aurea sella, qua sedens Rex Legationes audire solitus erat. . Iuxta thronum lucebat ignis, virtutum scilicet fax, Diuinitatis non obscurum indicium: tam illustribus undique magnificentiae signis, ut reliquorum Regum splendori vin bra facere videretur Alexander. Cum Romani Con- Iules Legationem Carthaginiensium Uticae admitterent;

uterque Consul tonsedit sub conopeo, loco senibus cir

cumdato & ceteris eminentiore,astantibus utrimque ducibus tribunisque, & agminibus legionum, fulgentibus . nxisque ubique signis;vt inde ordo numeruso; c piaru cognosceretur. Nutu igitur Consulum, per signum tubae, silentium indictum. & Praeco: Accedant Leoati Carthaginiensium. Illi per ordines armatorum trans . euntes,ubi peruenerunt ad Consules: iubebantur expone- re,quid petiuiri venissent. Sed in ipsa Vrbe solemne fuit, Legatos honoris causa in Senatum ducere: atque id ossicit Pretiori incumbebat. Sic C. Laelius praetor, Masanissae;/ L.Arunculeius pr*tor, Placentinoriam &Cremonensium, Scri nius praetor, Graeciae Asiaeq; Legatos, ne de om- nibus dicam, in Senatum comitati sunt. Intellexit Princeps ille Populus, quid Prouinciis, Regibusque tribuen- dum esset. Deducuntur itaque primum etiam hodie, per

Mdgnatas atque Aulicos, in Gucilium &conspectuna

427쪽

o FRE P. DE MARsEL AER LEGA v s. Principum Legati, dum admittendi sunt. Nolunt enim

Principes actionibus suis improuiso interuentum: amantaque adiri cum timida quadam reuerentia ; vi qui missus, aliquo modo submissus sit. Numqtiid etiam honestatis ratio priuatis Nobilibus praecipere videriir, aut suadere solet,ne inuicem domi occupent accedantve, nisi praeterit qui exploret, num vacet E Euenit cuidam, quamuis non ingratae Legationis ministro, ut dum ad externum Regem, peregre venationi intentum, de improuiso ventaret, nec munus hominis indicaretur, nisi dum incon speetii e rheda descenderet, atque inde Regi salutationis officium magnifico ac moroso tractu exhibere aggrederetur ; Sciam modo, inquit Rex: atque interim villiacam pertranseuntem, quae ad forum leguminibus onusta tendebat, compellans, Qtuenti, inquit, vendis olus tuum Sesquiasse, respondit illa. Tum Rex : Nimium exigis. Deinde aduenam intuitus, Quid rerum ait. Sic

discit Legatus cum liberrimo Rege, libere quidem, sed

debito tamen respectu agere; honorem exhibere, quem

reciperet.. Legato autem iam admisso, salutationis honos ab ipso

Principe rependitur; nunc maior, nunc minor, prout a potentibus, amicis vel inimicis, mista: Nonnumquam aduenienti ipse Princeps aliquantulum obuiam procedit, nonnumquam assurgit,sedile praebet,operiri caput iubet, litteras oblatas exosculatur. Et mirum, quam leue ali

quando obsessu ij signum, grauioris odij siue scintillas si

ue flammas comprimat, imo extinguat: quam vero neglecta humanitas passim odiosa sit ac offendat. Stephanus Poloniae Rex,cum in Aulam Legatos Moscouitarum admisissetied lonfore silentio cunctantes,per cubiculi Pr fectum

428쪽

LIBER SECvNDv s. gos sectum quaeri causam iussit. Cui illi: Oportet Regem a Rege missis gratulari & assurgere. A quo mittamur,ignotum non est. ante omnia de salute eius ac statu sciscitandum erat. Polonus legem sibi quodammodo praescribi indignatus,in gratiam barbari hostis nihil quidem remittere de Maiestate sua voluit. Legati igitur,ut ostenderent, non loqui & non venisse idem esse, suppressa Legatione

regressi sunt. Exhibita accessus reuerentia, dum sermonem orditur Legatus, capite detecto manet, nec cooperit

nisi iussus. Sic dum suum vel adeundum Principem deinceps alloquendo nominat, venerationis aliquod obsi quium rursus exhibet. Certe dum illustrior Legatus ad Regem nuper introductus esset,& praulita salutatione caput, licet iniussus protinus contexisset, ita fari aggressurus ; Per parenthesim , ait Rex, Numquid tu Regni tui Magnas et Sum,inquit,sed detecto tum capite, Legariis. Tum Rex: Bene apparet, caput contege,& prosequere.

DISSERT. XXXII IMPETRATO Concilio,sedendi locus Legatis datur.

est enim hic honorificentius sedere, quam stare. Iam vero & in sedendo,honorum quidam gradus sunt,& qua si praerogatiuae. Generali quidem lege vel potius consuetudine receptum est, ut idem omnino honor Legatis e hibeatur,qui iis a quibus missi sunt,si praesentes estent, deberetur: idem,inquam,ordine. Quapropter contentione forsan de toto nata,asserere animose debet Legatus pr*rogatiuum sui Principis, de fugere potius congressum,quam

429쪽

oc FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s.

sinistre vel inserita sedere aut sta bscribere: ni faciat ; plu-rtinum Principi suo detracturus, ipse velut homo nihili habendus. Qi md si absentia commode excusari non posse sit; velum aegritudo dabit, cui nemo iure succenseat. Ad summam; ubi Legatus non sit quod esse debet,non est cur velit esse. Legati Caesaris, itero Regum Hispaniae& G

ita,nec non Bauariae Ducis, subducunt se potius inuidiosis congressibus quam inuicem concedant quod deinceps in sequelam trahi pollit. Pluris enim apud Principem dignitatis possessio fit,quam ceterarum rerum quae dignitati ancillantur. Ideo Arsaces Parthorum Rex Orobaetum Legatum suum capite plecti curauit, quia Syllae si dendo cessisset. Demagoras Athenis punitus fuit, quia Persarum Regi,more non patrio, cultum exhibuisset. Et nuperus quidam Legatus voti compos ubi rediisset, gra uiter tamen a Republica sua redargutus fuit, quia exteritu Priincipem sublimioribus titulis supra meritum compellasset. Turcarum Imperium,regente Amurate, plures ab omnibus paene orbis Regibus ac Rebus publicis excipiebat Legatos. Imperator Turca solemni festiuitate Circumcisionem Primogeniti sui eo tempore celebrauit:&Legatum quidem Persae ad primum, Hispaniae ad proximum puluinar inuitari iussit, reliquos deinceps: quini illius forte Principem, utpote viciniorem, magis sorinidaret, huius potentiam maiorem reliquis existimaret. Quo animaduerso,Legatus Gallim solemnibus interesse noluit, ne cessisse videretur. Hispaniae vero a nonnemine stilo pungitur, quia vel uni locum dedit. In Concilio Ba si liensi acrem controuersiam extitisse accepimus de sellis& sedilibus Legatorum. Et quam Principes illis o Leg torum ordine serij esse debeant,exprimit Constitutio Ca-

430쪽

roii IV.quae Aurea Bulla nuncupatur, ubi de Hectorum sessione sermo est. Ceterum Legatus,vi s nutis sit dignitatis Principi suo

debitae assertor, non videatur tamen in minutis quibusque stolidus exachor. Dein fortunae contentionis se neutiquam committat, ne ludibrium potius ex quaesito ambitiose loco quam gloriamaaudemve reportet, in peius gliscente factione. Nimio sane plures extitere quos species Legationis velut nube adeo circumsepsit, ut vix quidquam sano oculo intueri potuerint: icti haud dubie eo splendore,qui non hominis, sed muneris fuit: non aliter censendi,quam animal illud auriculatum,cuius in fabulis mentio fit celebris dum sacra Isidis gestaret. Aliquando robus ita etiam quam sermocinatione, super ista honoris eminentia contenderunt Legati. AdConcilium Constantiense a Ioanne Rege Castell* Legati missi erant,Didacus Archiepiscopus Hispalensis, & Diduus Ferdinandus de Cordoua: missus & ab Angliae Rege nescio quis eadem dignitate. Contentio orta est in aede sacra, illi an hic praecederet. Anglus in digniorem sedem primus inuolauit, atque inde velut e tribunali de iure R gi suo debito,sententiose scilicet,quasi vivae vocis oraculo statuebat. Archiepiscopus loco exclusus, non verbis sed viribus agendum ratus, quibus praeualebat,agere causa inquam dicere maluit; &ius quod iam pedibus aduersarius praeuerterat & occuparat, brachii s vindicare. Accedens igitur (sic gesta res fuit hominemque comprehendens, e sede sublimem sustulit , stra renitentem, progressus ad latus templi subi forte fortuna sepulchri tumba patebat deposuit. Tum ad suos reuersus, locumque ingressu Fit via vi,inquit. Vivus ille, sepultus est: non iam sedere,

iacere

SEARCH

MENU NAVIGATION