Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

431쪽

o8 γRED. Iri MARsEL AER LEGAT v s. iacere poterit: ego boni Cleri & Legati ossicio stinctus sum. Armis quoque Gentilitii Archiepiscopi addita suerunt ea Insignia, quae cenotapnio isti insculpta extabant, ut eo velut insigni designati facinoris charactere nobilitas dc memoria perennaret, eademque haec Insignia conspicere est in vestibulo Collegij, quod dignissimus Praesul

Salamanticae publico Religionis bono extruxit. Simile in Ioanne de Sylva, primo Comite Fontano, Ioannis secundi Regis Castellae Legato. Dum a loco, 'uem Legatus Angliae praeoccupauerat, arceri se videret, luculenta oratione ius sibi debitum disputauit. Sed quid quoniam

frustra se verbis contendere sensit, litigio robur adiunxit;& extracto e sede antagonista, loci dignitatem sibi asseniit. Commota concione, cum de violentia plures conquererentiar; tranquillus ipse, Quando, inquit, Supremae Auctoritatis ius de ratio vim patitur,nec manibus animus deesse potest,nec animo manus. In consessu Synodi Tridentinae, dum Galliae & Hispaniae Reges veteri disceptatione,cui potior locus deberetur, sementer contenderent,& Gallorum Legatus, Toparcha de Lani acq, in proximum Pontifici locum,velut in possessionem irrueret; non infimo stratagemate Mendoeta Hispanus non abscessit,(ne juri dissidens aut humilior id facere videretur nec cessit tamen, sed exaduersum Pontifici in medio Consstorqgrata solertia & quadam Maiestate consedit. Quid enim: si quis Rex adfuisset, hic locus ei proprius videbatur ; ab ipsis nimirum Legatis secretus & distinctus. Rursum in ter Hispaniae & Galliae Legatos grauis anno is 6 . Roma mota est quaestio; Vter, dum comitarentur supplicationem Pentecostes, praecederet 3 quis fimbriam Pontificiar togae subleuaret (sic enim solet fieri, & honoris & commodi

432쪽

LIBER SECvNDv s. goymodioris incessus causa j quis prior, quis item a dextris, Pacis osculum exciperet incensa seu thus praeberet Pontifex praerogatiuam Gallo pollicitus dicebatur. Fr. Ludovicus Granatensis suggerebat,ut duo thuribula, duo item Concordiae signa deserrentur. Inter Cardinales, Borro-maeus a parte Hispanorum,Ferrariensis a parte Gallorum stabat: utrimque aemulis & fautoribus non leuibus. Legatorum quisque coram Pontifice, sui Regis potentiam, titulos, auctoritatem, ditionum copiam, fidei cos antiam&protectionem, Regni antiquitatem magnifice extollebat. nec non protesta implacabilis offensae dc portento iniustitiae de ingratitudinis solemniter celebrata fuere, si quid Pontifex Regiae dignitati detractum iret: additae

praeterea minae,in manus rumpendae. Inde scripsit Ca

dinalis Vitellius, de Ecclesiae & utriusque Regum bono

factum ess e, ut quaestio tum manserit in detenninata. Memorabile e veteri historia de Frisiorum Legatis exemplum est, neque a genio Belgico alienum. Hi cum Romam ad Neronem missi essent, iamq; Pompeij theatrum ingressi prohiberentur sedilia Senatorum conscendere, &tamen obseruassent quosdam externo cultu indutos inter , Senatores in orchestra sedere ; percunei ati sunt, quinam illi essent . utque responsum; Id honoris exhiberi earum gentium Legatis, quae virtute & amicitia Populi Romani praecellerent: Nullos mortalium aut armis aut fide ante Germanos esse, alta voce testati sunt; digressique, inter Patres consedere. c o facto delectatus Nero, quasi vi tutem atque indolem totius gentis in Legatis admiratus& amans, ambos ciuitate donauit. Obseruatum est antiquitus,ut imperio,opibus, & viribus minor, maiori concederet. T.Quintius Consul Romanus, quia pacis leges

433쪽

Io, FRED. DE MARSEL AER LEGATUS.

Philippo Regi Macedoniae dabat,ut ventum est: ad colloquium, rogatu Regis dicere coepit: quo liquet, ipsum Regem haud pari auctoritatis gradu constitisse cum Consule Imperatore exercitus Romani: sed suam Maiestatem, huius Amplitudini submisisse. Ita & Persicus eiusdem Philippi filius, congrestus cum Legatis Populi Principis, iisdem nonnihil tribuit. Nam, postquam in conspectu(hic verba Liuij dirimete amne, paulisper internuntiando cunctatio fuit, viri transgrederentur; aliquid illi Regiae Maiestati, aliquid hi Populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petiisset colloquium, existimabant deberi. Ioco tandem Martius cunctantes mouit; Minor,inquit,ad maiorem, filius ad patrem transeat. Quo quidem laconismo facile persuasum est Reei. Aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transret. Rex cum omni equitatu transire aequum cetisebat. Legati dumtaxat cum tribus venire iubebant: vel si tantum agmen traduceret,

obsides daret,nihil fraudis fore in alloquio. Hippiam &Pantaucum, Principes amicorum,obsides dedit. nec tam

in tignus fidei vel securitatis desiderati obsides erant, quam ut appareret Sociis, nequaquam ex dignitate pari congredi Regem cum Legatis. Hqc Liuius. atque ibidem

notare est ,ioco non longe accersito,sed e re nato, comiter 'as ertam, imo sublimatam esse maiestatem Imperij. L gati itaque potentiorum Principum, videntur ex aequo&tamquam pares cum imbecillioribus congredi ad quos missi sunt. adeo quidem, ut quoties in eadem Aula Phincipes inferioris fortunae siue potentiae sunt, aliunde aduenae, cum iis fere de loco oriatur contentio. Et certe quicumque Principes validiorum opera magnopere indigent,in hanc submissionis atque modestiae partem,quam in

434쪽

LIBER SECUN Dus. Irin illam confidentiae atq; arrogantiae, inclinare nonnumquam malunt; ne dum ob inanem honorum florem litigant, fructum tranquillitatis & incolumitatis publicae emarcescere patiantur. Quid tamen Z verendum semper, ne proiecitis Principis aut Legati animus, contumeliae sit opportunus. Magnum alioqui discrimen collocadum est inter rem ipsam,eiusque simulacrum; inter Principem ipsum, eum qui Maiestatem limitato in negotio ad tempuS repraesentat . . Vnde quemadmodum Legatus se& conditionem suam, ita Princeps se de suam expendet. ille, ut sciat se cum Principe agere: hic, ut cum Legato. ille ne nimium se attollat: hic ne nimium se deprimat. Legatus si se Principi parem putat,immodestus fit: Princeps si se Legato, vilitatem admittit. Quaestionem vero illam, quis potentissimorum Regum Principumve vel eorumdem Legatorum in publicis congressibus conciliisve potiori honore haberi debeat, in decisam relinquemus et quippe cuius determinatio non a cuiusquam iudicio aut coniechura,sed a cuspide gladij,a praesenti inquam potentia,tum a gratia eius qui Legationem admittit, multum dependeat. Quod ad contentionum hanc ambitionem attinet; nescio qui ad normam aut regulam deduci queat. Poloni, legis remedio usi sunt; qua statutum est, Vt priorem locum ubique locorum obtinerent, qui tempore priores hi Regnum appulissent. Quod videtur eadem iuris ratione niti,qua seniores dignitate iunioribus praeseruntur,

in ferendis suffragiis, in statuendo, subscribendo, sedendo, incedendo. Uerum enimuero quis commodus legi locus sit,nisi pares ordine & conditione qui obnoxij Inique enim Legatus minoris Imperij, quantumuis diutius Fre a. 1pa,

435쪽

ix FRE P. DE MARSEL AER LEGAT v s. a patria abfuit, praeseretur illi qui a Caesare aut Rege post- modii in ad uiniit. Praeterea si considere debeant Legati:

nonina inquam rixae vitandae causa, ingeniose hoc agitur,

ut imago ordinis pereat,orbisque sessionem faciat quem ricii in quaedam hodie imitantur in ensae. Interdum & so ti haec res coinmissa fuit, ne contentioni vel indigia tioni locus relinqueretur. Ad hunc modum Triumuiri de Pompeius inito foedere sortiti sunt, quis primo loco, quis proximo, quis deinceps sederet. Interdum cuique Legato distinctus dies datur , liber ab admissione

aliorum: aut alternis diebus, hic aut ille, vicibus praecedit& cedit. Sed quamuis sere eius, apud qxsem plures Legati sunt, arbitrio, per Designatorem unicuique licus cedat; quia tamen honoris hoc negotium est, non alterius mage iudicio stabit Legatus, quam suo merito, aut mandato Principis. Et si indecentior quam par est locus assignetur,nil minus faciet, quam eo uti. Maximilianus eius nominis primus, cum Daniae Regis Legatus sedendi indebitum aut insolitum ius postularet, ipse solio assu

gens eum audivit. Idque & alij plerique imitati fuere, &inprimis nobilissimae quaedam Princeps prudentiae, quae non nisi ipsos Principes sedens audiebat, stans Legatos.

Fuerunt alij, qui haec concertationum fomenta non sopire aut placare,sed succendere adnisi sunt, ut serpentis odij flamma comprehcnderet atque adureret ipsos Legatorum Domin .

Aliquid vero interdum necessitati Legatus tribuet, ut si recto non possit tramite,obliquo sibi consulat, & tam quam schemate honorem tueatur. Ismeniae Thebant f ctum non incallidum,& prorsus Graecum,circumfertur Legatione fungebatur is pro patria apud Persarum Regem.

436쪽

Lia ER S E C v N D v s. rigem. Eo ubi peruenit, apud Thrausten militum Tribunum,simul& admissionum magistrum, enixi, operam dedit,uti audiretur. Cui ille; Nobis, inquit, o hospes,patria lex est, ut quicumque ad Regis congressum aamittitur, cultum ei adorationis venerabundus exhibeat. Id si placet,patet aditus: sin minus, vicaria opera mea utare; &quidquid negotij credideris, ad Regem deseram. Ismenias, cum neque remin pondus conscium ullum, neque

festinatio dilationem admitteret; ad id,quod minime decebat,adductus magis quam inductus, si inim inquit, mihi ipsi conueniendi Regem copia fiat. Et intromissus

ita egit,ut cum morem gerere alienae superbiae videretur;

tamen in gentis suae instituta . quae homini supra hominem praestitum decus, dedecus arbitrabatur, nihil pecca-rit. Qilippe, ut e digito annulus ingredienti sibi decideret,effecit: quem ut humo sustulit, poplitem flectere visus est,Regemque adorauit, nec adorauit. Sic una hostia pluribus Diis litauit. etenim negotio suo,& gratiae Regis, simul patriis & Persicis moribus obsecutus est Ismenias: consilijque dexteritate, omnium quae petierat compos factus est, & inusitatis auctus donis discessit. Non minus etiam festiue quam honorifice Orator Caroli V.cum Ma-hoineticus Dominus antiquum sedendi ius Caesareae Legationi adimere moliretur, ideoq; puluinaria, quibus L eatus insideret auferri, vel potius non poni, mandasset;iphe ad enuntiationem admisius , dum aliqliandiu stans, Turca sedente,frustra puluinar exspectaret; propriae chlamydi in puluinaris modum complicatae superinsedit, L gationemque exposuit . quam ipsam dum sic humi reliquisset,atque ut tolleret moneretur; Non solet,inquit,Imperator meus sedile suum asportare. Iam

437쪽

i FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. Iam vero si binae,atque inuicem velut infestae Legationes sunt;multum reserre puto, priori loco audiri, ut praeoccupatis Priiacipum auribus, in haus fidei atque auctori. tatis habeat quisuccedit. Saepe enim qui narrat,docuit,&vicit qui praeuenit. Notare hae lubet, quod etiam si Rimanorum Legationes, omnium aliarum gentium, Regum , populorum atque ciuitatum Legationibus praeserarentur: tamen in Concilio Stolorum,ubi Romani, Macedones , Athenienses & Philippus Rex audiendi erant; Macedonibus iam auditis , etsi dignitas Magnitudinis

Romanae exigebat, ut Romanus Legatus ante Atheniciasses loqueretur, Romani nihilominus & concesserunt &voluerunt, ut secundum Macedones etiam Athenienses

audirentur, ultimoque loco ipsi dicerent. Sic quidem in nonnullis Conciliis qui praesident, libertatem auctoritatemque habent, vel sententiam suam primo edicere, vel ultimo ouidem, ut aliorum rationibus facilius obuiam ire, quid expediat certius decernere possint. Imo sic ipsi Principes in Conciliis, vel primo promunt sententiam,

cum ceteris quod sequantur, aut cui assentiantur , praemonstrare ac velut necessitatem imponere volunt;vel no-itissime quidem, ut exquirant prius, quid quisque sentiat

suadeatque; ac tum demum dispiciant, anne expediatrem definire & statuere, an vero differre. Inter Leciatos quoque eiusdem Principis nonnumquam quaestio atque ambitio ex hac dignitate pullulat. Volunt aliqv i,potiorem videri ordine & ioco,qui tenmore praeterit: alij,honorificentius esse, subsequi, & quan recentiorem a mente & gratia Principis venire: qua intera pretatione consuetudo hodierna nititur. alij ordinem lici obseruari foris volunt iuxta conditionem atque prora

438쪽

habet. Sane ordinarius cum extraordinario interdum sic altercati sunt, ut tamquam ignoti, quin imo inimici filisssent, inuicem declinarent,nec usquam conuenirent. Idemque Princeps hunc ordinem rectius Legatis suis vel semel, vel quacumque nata occasione praefiniet. Si huc rursum non modo ex Legationum sontibus, sederitiis quaedam derivare voluerimus;obseruabit Legatus, ut quem dignitate haud multo inferiorem, rheda aut domo vel mensa excipit,eumdem honoratiore atq; commodiore loco collocet. sic enim ciuilitatis & quaedam

hospitalitatis ratio patitur & praescribit. Alioqui dignior

eminentiorque minori honorem interdum exhibet, non ea tamen lege aut mente,ut inuitatus praecedat, verum ut

sic elucescat amplitudo eius, cui etiam inuitanti locumq; deserenti,ceditur. Quid autem si oblato leuiter honore frui vilior audeat, & praecedere praesumat 3 Contigit,os serentem eo acrius quod detulerat sibi vindicasse ac velut retraxisse, quo contentiosiore humanitate profusus visus fuerat. Exempla non proferam,nimium lepida leuiaque. At vero si Legatus alteri Legato aut Magnati obviam fit, quocum loqui necesse habet, atque is alter pedes incesserit; rheda aut equo si vehatur, descendet, ne illum despicere aut parui facere videatur. Morisque item est,

ut si utrimque hinc descensum est, prior abscedat ille qui dignior . Si quis etiam dignitate illustrior Legatum viseriti, minime quamdiu ille ibi substiteriti indicabitur, alium quempiam fori aduenire qui dignitate sit in s rior . ciuod si autem maior vel par extiterit,clara id vo-c non vero in aurem significandum est.

439쪽

is p RED. DE M ARSEL AER LEGAT vs.& sua luce dignae & conspicuae sunt: maritorum conditionem in publicis congressibus aemulantur & reprae

sentant.

DISSERT. XXXIII.

Enuntiatio mandatorum. IMPETRAT A ad missione,vltra sibi elabi tempus L

gatus non sinet: quippe occasioni iniicienda manus est;ne, si negligatur,qutri rursum debeato egligere mandata videtur Principis sui,qui supine distere. Praestat velle cum possis, quam non posse cum velis. Sed mandatorum enuntiatio, excipientium indoli inoenioque attemperanda est: poteritque Legatus honesta animi quadam elatione uti, si magnanimi fuerint apud quos verba facturus. Amant superbi potentioresque ab iis potissimum honorari, qui genio ac virtute validiores aut pares sunt: degeneres lubinissiones,humilia obsequia, minus Ustimant. Sane ut quisque fiducia aut fastu surgit; ita alacre respoi

sum,argutum,animosum amar,certe patitur. Isque magnanimos iuuat honor,qui non a seruili ac frigido pcctore, ast ab animo magno & excelso proficiscitur, & quidem(ut ait apud Tacitum Tiridates rebus magis prosperis, quam aduersis. Hinc Plinius in Panegyrico Traiani sublime censet,non quod omnibus maior es let Ad quod maximi existerent quibus maior esset. Timide loqui,vilium est,causae vel auctoritati Principis sui dissidentium: tumide,vanorum & imprudentum. Modesti sed decora,plerumque securior est. Aberit autem a Legati verbis omne calumniandi &conuitiandi studium. Neque enim illam licentiam ulla libertas

440쪽

LIBER SECvNDus. UT libertas aut dignitas permittit. Aberit omnis atrocitas &immodestia verborum,quae calumniae proxima est. Callis lienes apud Alexandrum ea dicebat quae debebat, sed non ut debebat. Stulte Legatus, dum intrepidus videri volet,temerariis ausis se sibi ac Reipublicae perditum eat. Neque enim viri sortis est, nihil prorsus timere, sed contemnere non timenda. & Maximus ille Fabius, cunctando potius, quam pugnando victor fuit. Legati ab Art

xerxe Persarum Rege, apud Alexandrum Seuerum Romanorum mperatorem, quadringenti,& barbaro horridoque cultu paratragoediantes,adeo superbe locuti sunt, ut imputa, non mandata,edere viderentur: Magnus Artaxerxes iubet Romanos abstinere uniuersa Syria, Asia, eoque tractu qui est usque ad Ionian Cariamque: deniaque,quidquid gentium mari dirimitur, Persis concedere. Ad haec Alexander ostendit,se Romanum, de quidem S

uerum esse. Neque extra territorium terribiles esse Legatos diutius passus, comprehendi protinus iussit ; & in aniami refrigerium ablegauit ad Phryges, ut inibiex Oratoriabus fierent aratores. Cum Praecopis Tartarorum Principis filius, qui & unicus & charissimus patri erat, a Stephano praesecto Valachiae bello captus carceri manciparetur, centum Legati ad redimendum missi sunt, qui in grauisssimas minas eruperunt; Nisi filius Praecopi mox restitueretur, breui totam regionem truculento serro incendioq; vastandam. Tam acerba & tumultuosa voce in iram iustissimam incensus Praefectus(quippe qui nihil adhuc ne-

gauerat,ac ne inclementi quidem verbo usus fuerat actutum omnes interimi,praeter unum,mandauli;quem egregie cospu rcatum, mutilatum, seminecem expulit,ut quid contumelia posset, quid mereretur, superstes nuntius de-

SEARCH

MENU NAVIGATION