장음표시 사용
451쪽
18 FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.b is & Lacedaemoniis di scerent Solonis & Lycurgi leges, nec non a Thuris Locrisque recentiores peterent leges Charondae atq; Zaleuci; venerabili huic Legationi datus fuit interpres Hermodorus Ephesius, qui pulsus quidem
sui Ephelo, sed causa virtutis . ea enim neutiquam tum Orbe pulsa,testem obseqtiij statuam promeruit Romae. Oli in vero laudabilis hic mos erat, ut qui mitteret Legatum , interpretem quoque una designaret. Sic quidem
ficilius erat, interpretationem mandatis aptare: Legato et
iam cum homine sibi perspecto commodius erat agere, si adduxisset domest icum,quam si inueniret alienum. Hodie interpretandi muneri plerumque adhibentur familiares eorum,qui Legatione adeuntur; prcsertim si no dignitate pari congreditur Legatus cum Principe. Attamen si Princeps loqui volt interpretem Legati,cuius alioqui se monem non intelligat; aliquem e Primoribus suis, peritum & fidum adflare iubet, qui auscultet, ac velut censersit, num singula genuine explicentur. Interpreti itaque studendum,ut prorsus eadem cum Legato dicat,& quantum poterit eodem modo. Cato Censerius ad Athenienses Legatus, cum per interpretem mandata exponeret, a que ea quae a Catone paucissimis verbis exprella erant, vix longis ambagibus riter es expediret; Athenienses, orationis dissimilitudinem admirati, dixeritnt, Romanis se inonem in pectore, Atheniensibus in ore nasci. Sua autem & Princeps lingua,& sua Legatus utitur: aedum inuicem intelligunt, interprete carere malunt. Aliquid hic etiam disserendum est de se sto Henrici IV. Galliae Regno aucti: apud quem cum Italico idiomate Legatus Uenetus orasset, & pronuntiatae orationis exemplar
Gallice translatiim, Mei obtulisset; idem illud Rex, patulis
452쪽
Li3ER S E C v N Ii v s. tytulis ianuis, legi curauit. Tanti aliquando resere publi excipi, si quae Legatus laeta nuntia attulerit.
D ISS E R T. XXXVI character dictionis.
Di CTIONI s character virilis & sententiosus sit, sine affectatione concinnus, non superstitiose coactus aut stricti in circumtonsus, sed quafi ab animo profectus, ipsa rerum 3c veritatis energia securus. Qui vanis pigmentis illitus sermo est, iam fidem in periculum mittit. Enucleatus quoque & dilucidus sit Legati sermo, requiritur. Gothico prouerbio,monstrosa oratio monstroiae mentis indicium dicitur ,, & sic fallere vel falli, qui obscure dicit. Profecto quemadmodum in musica si quid absonum & hiulcum obstrepit, aures offendit; sic iste nuntius atque interpres mentis, sermo, siue auditus sitielectus,ltdit quodammodo percipientis animum,non mi-ntis vocabulis incompositis, quam rebus. E contra ut alicuius animo inculcentur memoriaeque illabantur quae siue dicta siue scripta sunt, & quae non dicta neque scripta sunt insinuentur, aptissimus index stimulusque stilua est , dum pungentibus sententiarum aculeis, assertionis verba assensui velut vincula sunt. Cum publice fatur Princeps, iudicium subit uniuersiarum; cum Legatus, Principis . Apud Principes quidem,
numquam non satis occupatos aut occupandos, omnis dictio in compendium contrahenda esst, ne superfluis di- uagationibus aut nugamentis aures eorum onerentur.
Silon sermonea commoda peccem, tempora Caesari
453쪽
Non multa dicere, sed paucis multa, laudem facundiae habet. Atque uti sapientia sententiae sal est, sic breuitas
decus. & magna oratio, magno saepe taedio constat. Imaginem non magnitudo, sed symmetria commendat. Interdum & bretii sigillo exprimitur Colossi magnitudo. Ipsa oracula & leges breui sententia venerationem sui conciliant; velut emisse,ait Seneca,diuinitus vox, quae iubeat, non displiter. Quid Z quod optimum, idem maximum non inuenies. uni soli Deo tributum, ut Optimus Maximus indigetetur. Saepe quibus multum loquentiae, sapientiae parum est: & vacua vasa magis tinniunt. Saepe qui verbis abundant, rebus &factis carent: haud secus quam arbores,quae si frondibus nimium luxuriant, fruge destituunttur. Et saepenumero qua flumen leni placidoq;
murmure dilabitur,altior prosenditas latet. Apud sagittarios non ille potissimum laudatur qui quam plurimum emittit iaculorum, sed qui vel unico ictu scopum ferit.
Qui modum igitur verborum non seruant, responsum vereantur, quo Lacedaemonij loquaces Samiorum Legatos clusere. Etenim post longum orationis taedium, sic os reclusere; Excidisse prima, quia remota; de sine attenti ne effluxisse media, quia nimia; ultimis annuere se non posse, ceteris non perceptis. Pulchre Abderitarum Rex, qui a verbosissimo Oratore pressus, ut quid renuntiari posset,responso exponcret; Tuis, ait, indica, te mihi tacenti sic obstrepuisse, ut meam quoque orationis partem executus sis. Garrulo respondere,ait Sidonius,conuitium
est A Platone discimus, sermonis mensuram & modum esse in audiente magis,quam in loquente. Hinc Aristot les, flagitanti veniam, quod aures eius prolixo nimium sermone obruisset; Falleris, inquit, nam te loquente alio
454쪽
Li3ER SECvNDus. ii intentus sui. Cita duo Legati Perusinorum Pontificem Urbanum V.le stulo in qgriuidinis detentum accessistent;
eorum alter adeo prolixa oratione molestus fuit, ut ex oculis audientis, facile esset colligere taedium indignati,nemque allatam esse. Id tuetur quo ei nendaret, nouamq;gratiam conciliaret Lebatus collega, tamquam seorsim quaedam nuntianda ha reti, Sanctissime Pater, inquit, Mandatum nobis praeterea est, ut nisi breui votis potiamur ac dimittamur, non breuiorem & ego orationem depromam. Sic risu excitato, amplisis iocus quam Legatio potuit, & indultum protinus quod petebatur. Cauebit itaque copiosius dicendo divagari Orator, ne multa interlabantur, elabantur item multa, quae intentionem confundant, petitionem retardent. Sane qui prima admissione molestus est,difficilem secundam facit,& existumationem affectumque sui imminuit: quod semper verendum.
Moderata tamen dicendi breuitas sit, ne ea quae necessaria prolatu sunt, silentio praetereantur.
Non sunt longa, quibus nihil est quod demere possis
Quinimo moderata sit, ne cum pauca dixerimos, in ipsis tamen paucis multa supersint. Nonnumquam qui breuis esse studet, vel ieiunus, vel obscurus est. Coram Principe Orator non loquetur nisi praemedit tus, ne lingua menti praecurrendo aduersetiir. Difficilliamum quoque arbitror, in profuso sermone sibi constare: multum loqui, dc non multum errare. Recte illud a Philosopho: Loquendi magistros habemio homines acenae, Deos. Et prudentum linguam dicebant veteres,non vagari liberam, sed vinculis ab imo pectore moueri. Nam qui sunt ficiles& futiles sermocinamus, eorum orationem bene existi-
455쪽
32 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. existit naitim est in ore nasci, non in pectore. Cum obh-ceretur Deinos lieni, quod ad dicendum non nisi praeponderato sermone prodiret, imo verba velut scripta liqueretur : Omnino, inquit: non enim scripta solum, sed sculpta, si possim, dixero. Auream illam Catonis sententiam, Sat cit. si sat bene, Augustus Caesar opere comprobans , numquam ad Senatum , ad populum aut milites, verba fecit, nisi praemeditatus; ne praeceps, vel copia .
superfluus, vel breuitate obscurus videretur. Certe uti incessus, sic oratio moderatior virum grauem ac sapientem
decet: ac nescio quod non veracis animi specimen prae se serat sedata illa,&quasi secura, non affectata,non sollicita elocutio. Et vero si quid silentio peccatum est, emendari loquendo potesst: ast poenitentiam poenastaque producit non medelam,intempestiua loquacitas. Numquid potis sima pars molestiarum atque simultatum hominibus ex linguq intemperantia oritur)Non inani Politicae symbolo Ecclesiasticus: In ore fatuorum cor illorum; di in cordes im-- tum os illoru. Contingat quoque, in eam loci personarumve vel negotij conditionem incidere Legatum, ut gestu &stentio magis agendum sit, quam dictione. Verbosi quidem nihil praeterea habere putantur quod dicant. Dicendi porro artem saepe suspectasn esse atque occultari deber vero verius est. De Helvetiorum Legatis resert Tacitus,haud facile dictu fuisse, minus placibilem Imperatorem , an militem inuenerint. Ciuitatis excidium milites poscunt, tela ac manus in ora Legatorum intentant. Ne Vitellius quidem minis ac verbis temperabat: cum Clodius Cossus,unus ex Legatis, notae facundiae, sed dicendi artem apta trepidatione occultans,atque eo validior, militum animos mitigauit:ut est mos vulgo nutabili subitis,
456쪽
LIBER SECvNDus. 33& tam prono ad misericordiam, quam immodicum sinuitia fuerat. Effusis lacrymis& meliora constantius postulando,impunitatem salutemque ciuitati Legati impe
Artis quoque est,abrumpere sermonem suum ubi maxime placet. Praestat enim audientem adhuc auidum de hiantem detinere,& sic dimittere,quam nauseantem: scilicet, ut maius quippiam quam exprimitis, supprimi de
reseruari videatur. Isque inter Oratorum schemata, non contemnendae venustatis,nec artis minimae flosculus est,
ut multa & mira reticere se dicant ; quae si quis velit proeferri,dicenda non habeant. Sciendum tamen est,quod sicut de incognitis, & peribculo magis quam utilitati coniunctis, consultum est tacere ; ita inprimis laudabile est, laxare frena effreni huic membro, quoties argumentum haud peregrinum verba inuenient. Dicebat Solon, fidem & loquesam sigillandam esse silentio, silentium occasione. Nec abs re Socrates, cuius oculi in auribus,aures in oculis sedem fixerant, tacibtumo adolescenti, Loquere,inquit,ut te videam. Sicque Plautinum illud in uertere licebit: Pluris est auritus testis ynusquam ocidati decem. Theophrastus ad quemdam in conuiuio plane conticescentem; Si indoetiis es,prude ter facis,ait; si doctus, imprudenter. Certe ut immodica loquacitas fastidium parit , sic nimia haesitantia aut taciturnitas ingrata est, iosa est. Et quia loqui est audienti a nimum aperire ; ex aduerso, qui t cet, videtur velle aliis esse ignotus, velut obseruans & explorator. Reperire est nonnullos Saturnios sic somnolenter taciturnos, ut in Pythagorae praetorio, vel caelibum claustro , videantur non
tam usum quain necessitatem silentij professi ; imo vero
457쪽
3 IRE P. DE MARsEL AER LEGAT v s. ubiubi sunt, extra se positi & abrepti. Nempe vestituae
clinaues vita tam cadauer circumferret.
Illud quoque remisse ;Quot gentes,imo quot homines,tot paene formas dicendi existere,quasi ad naturam &genium cuiusque. Sunt qui rem simpliciter & nude pro-krti volunt: sunt qui limata verborum remn sentenatiam malunt circumduci: sunt qui exemplorum auctoritati plurimum tribuunt: sunt alij qui apologis sabulisve amorositate velut deduci cupiunt, & cerebrum omne veI in lingua,vel in auribus gerunt. Dint alij quos benignio- . res expetieris, faciliusque flexeris in quamcumq; partem, si quae iis displicitura animaduertis,tum maxime ur etia, primum proposueris; mox gratiora addideris. Alij blande & a suauioribus incipi malunt. Eapropter solerti iudicio sese praeditum esse Legatus optet, qui protinus rescire
possit, quod auditori suo rei, quia dictionis genus mage
sit accommodum. E Graecia Romam missi erant Carneades Academicus,Diogenes Stoicus. Critolanus Peripateticus Legati: & singuli diuerso dicendi genere usi
sunt. primus Quidem violento atque acuto,secundus graui, tertius mouesto. Prudenter: ut enim numerosus erat
Senatus Romanus,distinctisque hominum instentis, haeratioue omnibus fiebat satis. Sed non minor fuit Caecilij Senatoris dexteritas & promptitudo,qui unicuique trium ea dictionis elocutione respondebat, oua singuli usi su rant dum orarent. Videre est, nonnullos in congressibus iugeraiosissime sermocinari,ae ciuidem (ea est prolocuti nis & gestuum gratia) cum applausu, qui tamen ne minimam periodum scripto signarent. Nonnulli eruditissima edunt volumina, quae passim leguntur, praeleguntur; qui, tamen in hominum consortio nihil proferrent, ni elin-
458쪽
Li AER S E C v N D v s. is es,ni infantes,ac parum sibi constare videantur. Cel bris habebatur quondam Regio in Oratorio oratio, videbaturque apprime dictionibus selectis, sententiis grauia bus,argumento rarissimo expedite prolata. Hanc Auctor dum typis edidisset,atque nonnemo gestiret domi iterum segere, quod prius sic avide audierat; non minor admiratio cepit omnes, dum vix legi digna nec eadem viderentur quidam praeterea detrahebant scripto, cum vivae et quentiae nihil omnino negari polle prius iudicarant. Adeo dicentis seruor & agilitas nihil non potest in omnem partem &affectum. Nimirum aliqui dum dicendo incalescunt, ossa & neruos eloquio suo indere videntur: stilo vix cutem aut colorem appingere suffciunt. Et hos quidem Legationibus obeundis idoneos esse continoat, quamuis scriptitandis historiis aut commentariis serent
Cauebit Legatus semper, ne memoriae magis quam animo mandasse conspiciatur quae dicturus est, quasi cuiuspiam Rhetoris compositam orationem, nec certisperiodorum phrasiumve nexibus sese astringat. nam illa expers gratiae dictio,inolesta,velut morima erit: & potissima laus calamo & linguae deberi videbitur,non facundiae aut pectori. Res ipsae commodissime mouent & ducunt
dicentem simul & audientem ; & ubi animum impleu re, verba suggerunt. Vt autem omnis Legati dictio plus soni quam sensus, quinimo plus gratiae habeat; proderit inprimis, si suis ille discursibus attentum animum seruet, rebus simul verbisque piesentem, quasi directorem aemonitorem sui.
459쪽
Dic Tio Nis characteri ac modo ut iam momentum accedat; non ea solum quae prorsus sciri nefas est, verum ea omnia quae nulla utilitate aut voluptate uulgari possint, supprimat sibique habeat Legatus. Ita quoque si a quopiam ipse conueniatur; cauere debet, ne ad audiendum sit tardior quam ad lo endum. Ubi vero quid velit quisque veneritque, probe ruerit expiscatus; loco & tempori, prout conduxerit, iudicium linam aptare incipiet,& sermonis obsequio explicare. Eueniet alioqui,& saepe, ut incautus in laqueos incidat; & conscium certumque, propalando, reddat alium eius cerei,cuius ne per somnium quidem suspicio ei in mentem venisset.Hoc sane genus hominum inuenitur,qui ut fallant, de Principis iure, dignitate aut moribus, sermonem ultro inducunt, quin &conu itio quasi acuunt siue offensi,ut simulant,siue negleisti: interim studiose id unum agunt, ut quid in imo pectoreconditum Legatus seruet, inuestigent ac pe
Praecipuum Fandi Momentum dixero, Vt Principem conuenturus obseruet Legatus,si quos molles aditus mobliaque tempora norit. eaque non ab astris collibet aut phemeride; sed a venatione, peregrinatione, a vino, ab epulis,atque,ut fieri potetit,dum hilarior est Princeps,a que alicuius compos voluptatis Otrumque . Vt animum inuenies,talem sere petitio euentum sortietur. Omnia apud turbidum turbida sunt; ut etiam facillima dissicillima reddantur. Qui nauigant, caesum de auram ol seruant, turbi-
460쪽
LIBER SECvNDus. 3T turbines, ventos, saevamque Neptuni iram sugiunt. Nos cogitemus, omne negotium imaginem maris habere: consilium, nauem esse; per malaciam tutissime dirigi, intelli pestate mergi. Aristoteles Callisthenem dimittens ad
Alexandrum, monuit, ut cum Rege aut num Uam, aut
iucunda loqueretur: quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior foret , vel gratior sermone. Cuius praecepti primo memor Callisthenes, & ipse iucunde, & magnus inter magnates vixit: deinde immemor, exitium sibi
d si Princeps vel Legati oratione offensus, vel alia fortassis causa parum sibi constans, excanduerit ; spatium dolori atque stomacho satis amplum Legatus dabit: ut
quidquid ille eo in motu conquestus aut interminatus lacrit, articulatim obseruet ac perpendat. Fit enim, ut irae aestus eiiciat,quae alioqui sedato ac tranquillo pectore altum recondita non fuerit diuinare. Et quamuis non tuto animi sententia apud commotos profertur ; imo proue biu in moneat, Spumantem ursi nasum non tentare; non consulam tamen Legato, ut si is quem accessit re assatus esst,efferbuerit, protinus abscedat: sed modestiae quodam scuto,iuroris eius impetum excipiat & sistat, sic certe perdiscaliquo potissimum vicere iratus tumescat aut crucietur. Etenim quae nimio tristes vel irati profundunt, ea fere sunt quae maxime amant aut oderunt dum affectu vacui. Legato quidem vices & momenta fandi facile recurrent: occasio audiendi non semper sese offeret: facile praeterlabi ac velut retundi contingat ea, quae Princeps
dicturiebat,sed semel. Sed non apud Principem tantum , ubique alubi momenta haec Legatus expendet. Nec inter epulas de insero-