Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

491쪽

68 FRED. DE MARsEL AER LEGAT vs.sponsa, non rebus solum praepositis quadrent, sed iisdemisere verbis dentur, quibus eae quae acceptae sunt litterae, conceptae fuerant,repetitis potioribus nisi tameia simula tio, aliave dissicultas, sententiae syncopen induxerit) arguumenti nodis . Nec designatio omittatur diei quo priores

litterae receptae fuerint,aut praesentes missae. Inscriptio e iam non solum conueniens sit meritis eius cui mittuntur

litterae,sed praeterea eius ce loci moribus in quem mittun- tur. Alicubi enim,quantumuis magni momenti atque etiam ab ignoto miliae, periculum incurrunt repulsae, nisi sat honorifice titulos omnes inscriptio indicet . Nota fuit olim inter Darium & Alexandrum Magnum auctorit iis & floriae auiditas, atque contentio . nam cum ille sic

scripsisset: Rex Darius Alexandro. hic ostensus, quod inpari dignitate disparem ille titulum sibi adscriberet, re-icripsit; Alexander Rex Dario. subiungens; Memineris

dum mihi scripseris,non modo ine Regem,sed tuum Regem vocites. Solent profecto nonnulli titulis mirifice in tumescere: an eapropter maiores, meliores E Cosmes dum Imperatori Iustinianoscriberentiis epithetis sibi ipse aduriatus est: Cosmes diuinus, bonus, Dominus tranquillit tis,summus Princeps,Rex Regum,pius,benefactor, gigas gigantum, tarmatus ad imaginem Deorum . Fertur de Marchione quodam, quod dum nomen seum per ant . nomasiam innotescere vellet,ac Marchioni cuidam se ipsisset, subscripto dumtaxat vocabulo Marchionis: tum etiam hunc suis litteris subscripsisse; Alter Marchio. Sed eiusmodi compellationum ampullis non intumuerunt neque collisi sunt Romani,patres illi modestiae, qui rebus ipsis quam earum nominibus eraecellere & sese praest are

m uerunt.

492쪽

. An monere & hoc debeam,nescio,&tamen moneo, ut Epistolarum, si momenti alicuius fuerint, mittendarum exemplaria penes Legatum maneant. Non profecto iii- utilis hic labor, praesertim si vel interceptae sint vel amisssae: sed scribi rursus ac mitti poterunt, nec ulla in repetitione deprehendetur contrarietas. In commentarium

siue regestum singula reserantur, distincta serie temporum atque locorum. Et hoc ceu archivum Legatus nonnumquam scrutetur ac percurrat, quo sese negotiorum memorem reddat, simulque scriptores & amanuenses si dulos & accurat .Ex hac litterarum penu, neralis postmodum Relatio Legationis commodissime conficietur. Deinde autographa secretanim litterarum quas ab aliis receperit Legatus, secretissimo scrinio, nec una tantum claue, sed tamquam muneris arcana, custodiat: promptum erit exemplar, si dari aliis vel mitti alio debeant: &ab ipso prototypo veritas subsidium habebit, si vel errore

confunditur, vel inficiatione aut dolo cuiuspiam oppugnatur. Exemplaria litterarum quas ab externo Principe Regi suo missas sciet,nancisci quoq; non negligat; & cum acceperit,peculiari capsa cum iis quae neutiquam aliena manu exarari queant, recludat. Siquid vero eiusmodi sit, quod quamdiu seruatur, cum periculo coniunctum est; caue,satis putes acerare,& proiectis schedis miscere. non perit quod sic perit. Inurialuntur homines qui dc chartarum fragmiana scrutantur,qui arcana humi & inter sordes quaerunt,in mensis auro & argento stratis praemia inuen, turi. Ignis fidem nemo accuset: flammis trade, quidquid esse voles tamquam non fuisset: Vulcano crede, solus in ter deos fidus est. Ita nuper quemdam Legatum, cum apud hostes morti proximus laboraret, prudenter fecisse,

493쪽

TO FRED. DE MARSEL AER LEGAT v S. mihi relatum est. Mori arcana omnia voluit, priusquam ipse moreretur: litterarum rogo funus struxit. Sic Em-xellae cum palatium Legati longe Illustrissimi incendio

flagraret,nec thecam quidem tin qua litterae & instructiones Regiae, multarumque Legationum, reconditae lat

bant: eripere possent famuli, flammis undique lambentibus de surgentibus impediti; noluit sertissimo pectore

Heros,e conspectu ardentis capsae, ne periculo quidem sese subducere, donec eam in cinerem redigi, praesentibus oculis conspexi ci. Cetera quae rara admiaum ac preti sa inibi omnia peribant,tam facile neglexit, ut prorsus ostenderet,se c lesti praeditum animo,nullo ea loco habuit

se: illustrior sic absumptis&amissis,quam pollesiis. Hoc

igitur erat,ex incendio omnia sua secum esterre, vacuum&sola togare stum ire. Putares, violentissunum elemei tum,heroicaesed incredibili constantia, calcari, & cedere.

De Legatorum epistoliis sic quidem quod satis est.

Quamuis autem harum scriptionum ars & modus, communiter ad Secretarios quos vocant, referri soleat non poterit tamen ad curam Legatorum squi plerumque suorum negotiorum Sccretarij esse debent )haec notitia non pertinere , nisi ipsius Mercurius ab eorum munere alienus sit. Quod igitur ad domesticos famulosque attinet, horum manu verius obsequb & ornamenti ergo utuntur Legati in leuibus ac minutis, quam consilij auxiliive in seriis, quae non nisi unius Atlantis humeris tuto incumbant. Graui, prosecto qxiosdam aetatis nostrae Principes error tenet,qui adolescentes e scholarum puluere, & vix antea cognitos, scribendis aut exscribendis epistolis assumunt. Virorum hoc munus est, sed disertorum, & qui prudentia, doctrina, usu rerum maturuerunt. Paucis haec recte scri-

494쪽

LIBER SECvNDus. Hi scribendi laus,pectoris e calamidue felicitas obtigit. Et

demus aliquem longo scribendi la re exercitatiim esse: meo tamen consilio, nullius vinquam oculis manibusve rem magnam credet Legatus. At graue dixeris,unum hominem tot tantorumque plaustra negotiorum serre, propriis omnia manibus exarare. Dico eue. nec enim grandia illa quibus publica voluitur aut subsistit incolumitas, aut nimia esse possunt aut grauia Legato; cui etiam ipsa cum molestia ut honoris campus aperitur, sic & deletatio cumulatur.

DISSERT. XLII., Occuire scripta.

IN T E R D v M epistolae locus non est,nisi occulta & ingeniosa scribendi ratione sermonem tegas. Etenim siquando super negotio operosiore, siue consulendus est Princeps, liue monendus, scribet Legatus tamquam non scribat, & mentem suam quaesitis obnubilatisque characteribus aperiet. Variae ciuimodi litterarum latebrae sunt, etiam olim usurpatae, quibus signantur verius res quam 'scribuntur: quasi lituras non litteras videas, ast notas, litaterarum schemate & vidistinctas & affectas. Id omnino agitur, ut arcana infortunio aliquo vel incuria neglecta, vel astu deprehensa,arcana sint,tutoque inuolucro lateant etiam in publico. Quae res ut pulchra, ingeniosa, utilis tanon sine periculo interdum fuit. Senator Venetus seuerum ceu sacrilegae curiositatis iudicium subiit, postqliam inuidendas a tenui sorte opes nancisci quam tegere peritior, innocuae alioquin humanitatis & castri: in nuntia ignotis eius odi scriptiunculis peregre indicare & recupere

495쪽

Tet FRED. DE MARS ELAER LEGAT vs.pere deprehensus fuit. Scimus etiam,clandestinas & minime obuias litteras a suspicaci Solimanno interceptas, capitalem criminationem in Metelum, Imperatoris Maximiliani Fecialem concitasse. Sed barbarus ille tauiendi modus non nisi a Barbaris metuendus est. Apud hos tamen scabroso si Legatus mandato haeserit: etiam occulta hac scribendi forma, maioris ponderis ac periculi negotia epistolarumque exemplaria domi annotet: ut ea quidem ipse, & secretorum conscius Princeps legere atque intelli

gere queat,alij nequeant; si quid Legato inhumanius vel i

umanitus eueniat,vel Legationis sacraria tarte profanata sint, atque interceptus sit exemplariorum codex.

Legatus itaque sic litteris suis fidet,quasi numquam sat securis. Iam periclitari incipit, quisquis existimat, se falli

non posse,aut sua non posse reuelari. Mille nocendi artes& imp n urae sunt. Litterae dexterrime & auctorem &argumentum mentitae,ingenij flagitio supponi interdum solent,signo adulterato, mandato corrupto. Et tamen ut utiliter haec fiant, in stratagematis& honesti nomen veniunt . Inucimis filii, qui dum alterius latenter scribendi formam calleret, iamque tabellarium pecunia corrupisset; characteres sigillumve non rupit, neque litteras, quas perite reserare rursumque consignare didicerat,detiunuit; sed pauculis dumtaxat punctis additis, integrum sensum prorsus inisertens, hostile negotium penitus

uertit.

. Vt autem eiusmodi laris ara falsitas sese prodat, talentilliintet quos haec signa commeant, etiam signorum fidem explorare ; ut priusquam quid magni agatur vel ad mittatur,etiam recte notata,suspecta sint,nig missa simul cernantur, quaei raescripto ordine di modo mitti conu

nerat.

496쪽

L13ER SECvNDus snerat. Ceterum claues & uncos Legatus quoque ad manum habeat, queis abdita quaeque & haec pectorum scrinia reseret. Eo quidem humana pertigit industria & dis

tuisitio, ut propemodum construi, legi atq; intelligi posst,quidquid sic subdole scriptum cibi quamuis pro verbis

nomina, pro animatis inanima, pro rectis obliqua denitentur. Ideoque Principes ne ingeniosistimo quidem ii teraturae artificio satis fidunt, sed vel Legatos continuo mittunt, vel peregrina lingua ignotaoue grammatica &imagine singulas ta res & dictiones delignant. Neque tot figurarum delineamenta & classes inuehire atque perdia scere, nimis operosum videbitur ei, qui quide vel medim cri industria memoriaque praeditus fuerit,& qui apud Indos quosdam,quadraginta millia characterum esse sciuerit; & rem unamquamque, communes etiam sententias,

proprio hic eoque simplici indice repraesentari, iisq; signis

idem nomen este quod rebus signatis. Vt vero haec occultim scripta ad eorum manus pertingant ad quos mittuntur, nec unica interceptio vel amillio negotium pessum-det; solent eadem per cliuersas vias & per nas tecte transferri. AEgyptiis olim celeberrimus horum signorum a que hieroglyphicorum usus erat: & apud Platonem adeo floruit,ut in eius Academiam omnino nullus admitteretur,nisi qui mentem suam in tabella delineare peritus e fit. Sic tum rudimenta habebantur politioris doctrinae, quorum intelligentissimus quisque vix iam ornamenta aestimat. Enimuero penes solos rere Principes & exercuruum Duces modus occultim sua exarandi & velut aenigmatibus obuoluendi,ceu synthematis tessera, residet: r

sideatque consultius est. Qui tuto usurpari modus possit, tamen molestiam quasi nullam habeat, Cl' ' Erycij Pu-O o o trani

497쪽

FRE P. DE MARSEL AER LEGAT vs.leani Consiliarij atque Historici Regij, Doctoris quondam mei, Cryptographia egregie exprimit. Quam vero harum in scribendo latebrarum usus illustribus moliminibus rerumque summae periaecessarius sit, exemplis confirmarem, ni singula re rendo, Lectorem non minusquam calamum las larem. Nonnulla huc scripsit Dn.I. A. de Vera y Zuniga, vir acri iudicio, Legationum intelligens,si quis alius.

DISSERT. XLIII.

munusere Spongia calumnuae.

VIR T v TI s magnae fatum est,calumniis, inuidia, obloquiis peti. Magnae item virtutis ars & opus est, id genus d(moniorum sustinendo,bene agendo superare,

sic velut eiurare. Calumnia, scribit Sacer textus, conturbat Sapientem. & diuinus Vates: Redime me a calumniis iam, num,ut custodiam madata tum nempe, enenum inita ublabio eorum. & rursum : Dentes eorum arma re agittae, edi lingua eorum gladius acutus. Nec procul ab hac voce Spa tanus,qui interrogatus, satisne acutus eget gladius; Acutior,inquit,Calumnia. Hodiernus sane obtinuit mos, ut

omnes Scriptores grassanti huic belluae occurrant prolixis praefationibus, veniam deprecantes priusquam admistarint culpam. Christiani veteres inimicum hominis,monstrum illud ab Inseris, Grica voce Diabolum,id est, Calumniatorem,proprie dixerunt.Enimuese per calumniam violatur demiturque homini nobilis illa gemma, quae vita ipsa honoratissimo cuique iure charior est. Ea quippe sis ines poni omnino debet nec diu conceditur. Fama nobis etiam

498쪽

LIBER S E C v N D v s. Is etiam intereuntibus supermanet; dumque calcatur saepiussit saucia' & in singulis quidem auditoribus nouo vulnere& leto Ipsa quoque (pro dolori probitas,uirtus,industria sistitur ad calumniatorium hoc tribunal. Reus autem qui saepissime ignarus &absens est, qui vitet quod nec videtPVerumtamen ambigas, Meliusne superet calumniam Legatus, spernendo an obsistendo Sunt qui consultius fore autumant surda aure pertransire leuium rabularum

chorum,ut ecum petu ans amentia certet.

Nempe cum grauior lit Legatus, quam ut tam sutili curas ringatur; meminerit Regum esse, & eorum qui sub Rege regunt, benefacere & male audire: citiusque eum placere omnibus,qui non curat omnibus placere. Frustra ab omnibus suffragia exquires, pacemve quam mundus dare non potest. Quinimo sic usu & natura comparatum est,ut qui indoctis eruditi,inalis boni, stultis sapientes haberi volunt,eosdem eruditis indoctos, stultos sapientibus, malos bonis ut plurimum videri. Quapropter conuitia contemptu non male refutantur. his irasci, laesae conscientiae signum apparet; in haec inquirere,pusilli animi. Facit se aduersarium, ait Seneca,quisquis contendit; &vt vincat,par fuit. Quin & iesis inimicis grauius accidit, com temptu prosterni, quam contentione: spreuisse, vicisse est. Consultissimum autem fiterit, malignae opinioni vi tute velum detrahere,velumque opponere, tum recte administrati ossicij confitentia sese tueri atque oblectare. Ait Orator Princeps et Ut ignis in aquam coniectus contianuo extinguitur,sic falsum crimen in castam vitam. E

enim ut rebus locisque politis aegre sordium aliquid ad haeret, sic maledicentia sedem vix figit in innocentia ac Ooo a vitiu

499쪽

S FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. via puriore. quae trita sunt det inculta, coenuit' naciter

ad inittunt. Vtinam tam vere quam diserte: Quam mul- tis enim contimentissimae &paene supra hominem vitae calumnia negotium facessiti Itaque magno Oratore cautius magni Regis assentator commonebat , Quidlibet in

aduersarios esse confingendum: quia ut telo corpus, ita spiculis linguae sauciatur animus; vulneri autem nemo medeatur citra cicatricem. Suspicio nascitur haeretque,e iam ubi scelus non est. Nimirum veritas plerumque in

occulto es h adeoque valide imperat, imponit opinio h

minibus,qui plerumque non quaerunt, an ea quae reseruntur sint vera,an vana sed credunt. Alius erit,qui canis morsui eiusdem crine de cute mederi satius ducet: quasi si quis reum te constituerit, a st rem experiri debeat haud legnem; non animos, non vires tibi deesse ad vindictam. etenim proiectus animus coni meliae fit opportunus. Sic Romani, quasi non solum iniuria verberum, sed etiam verborum, reprimenda esset; Legati eorum quia erant appellati superbius, Corinthum extin istam esse voluerunt. Et vero qui Reipublicae clauum tenent,seueritate legum & suppliciorum manifestum s ciant necesse est , quam non sint dictis factisve contemptui aut contumeliose habendi: ne scilicet anima regiminis auctoritas soluatur, neque aliter praesidere videantur quam truncus inter ranas. Neq; credendum est, quod aliud olim praefigurarint veterum in terrorem epitheta, quibus vltores Di, Mavors ultor, Iupiter vindex, Dirae vltrices, Ultio diuina,hominibus intonabantur,quam simili assinti ferri inferiora Numina, potissimum dum hesi Hinc generosissimos quosque Principes, dignitatis atque existimationis suae asserendae, atque in conuitia ultionis

ardor

500쪽

LIBER'sECvNDus. ardor exstimulat adeo, ut reliqua omnia arma disserant aut ponant,ut haec aggrediantur. Superiori aeuo quaedam Sceptra scriptis subfuisse videntur,quorum Principes opima munera & honoraria pepeiaderunt Aretino, non ut 'bene sed ne male diceret, nec calami eius virulentia (quo velut Harpyia ungue saeuiebat proscinderentur. At nu- per ecquam dispari decreto Legationes quoquoversummitti intelleximus,auctor ut inuestigaretur cuiusdam futilis libelli. qualem vel somnio cuiusque maleferiati hominis cerebrum abortireti exquisitum omnium ore, plus orbe uno,quid scripti esset; quia inquisitu in . Alij Principes stupenda quaevis typis edi sinunt, quae saepicule adeo parum veri continent, ut eapropter ne iis quae verissime referuntur fides haberi possit, & quid omnino credi debeat nesciatur. Calumnias profligandi consilio Theodosius, Arcadius & Honorius callidam legem tulerunt: Si uis improbo petulantiq; maledicto nomina nostra cre-iderit lacessenda,ac temulentia turbulentus temporum nostroruin obtrectator exstiterit, eum poena nolumus subiugari. quoniam si id ex leuitate processit, contemnendum est: si ex insania, imiseratione dignissimum: si ab iniuria, remittendum. Unde integris omnibus hoc ad nostram scientiam referatur, ut ex persenis hominum dicta pensemus, & utrum praetermitti an exquiri debeant,

censeamUS.

Quod si itaque cathedrariorum vel scenicorum operosa maledicentia, Principis honori derogeriir; cumoit Legatus calumniam purgari per illos quibus id quaestionis incumbit: ita tamen, ne malum exaggeratione geminetur. Hoc Principi ossicium Legatus debet, Princeps sibi. Cuius famam unus impune laedit, eius auctoritatem

SEARCH

MENU NAVIGATION