Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

481쪽

s 8 rRED. DE MARSELA ERILEGA Tvs. miliam conuersus ; Non hoc in Regno est quod amplius habitemus aut speremus Liberi, ait,ubi Rex atetur, me sibi sapientia praestare. Nae, Homerus meus fingit AEgyptium Proteum non adeo in varias formas se transmutas se ut vultu aut imagine alius & alius esset;sed magis,ut sapientiam consiliumque nunc promendum,nunc condendum esse,docta mythologia doceret. Sed quod ad Principes attinet, per Legatos olim inuicem dare consilia & accipere soliti erant. Priusquam Templariorum luxui & auaritiae obuiam iretur,Legatio, nes toto orbe colere. Michael Imperator Constantinopolitanus, per Legationem quae Rhotomagi audita est, consuluit Ludovicum Imperatorem Occidentis & R

gem Galliae,quid super sacris imaginibus se facere qquum censeret. Vt antiquiora repetam; Hiero Siciliae Rex, Annibale Italiam infestante,per Legatos misit consilium, ut Praetor classe in Africam traiiceret, bellumque in hostili

solo gerens patrios lares tutaretur. Cremato coetu Pythagoreorum , ortisque eam ob rem ubique caedibus atque seditionibus, ex onmi Graecia conuenerunt Legati in illam quae Magna vocatur, ut salubre consilium expediretur, quo publica compesci aerumna posset. Etiam hodie oreber usus est,nec instequens utilitas,per Legationes mutuo consulendi. Prudentissimum haberi scio, nec minus felicem esse, qui ex sese optima seligere & sequi doctus, proprio non assieno consilio rebus sudicit, perspicaciaque rei ii iudicii profutura iuxta oblaturaque prospicit: haec quidem, ut tempestiue depellat; illa, ut amplectatur. Quid tamen est Homines sumus,& quia non ubique lyncei atque perspicaces, leno interduin lumine indigemus.Omnino tamquam

482쪽

LIBER SE COD v S. syquam lamiae sumus,quae oculos exemptiles habent, domi in pixide,foris in capite:vnde si prodeant,cernunt omnia; cum apud se sunt,nihil . Legatus etiam ubi maxime so lassisse videre putat,caecus est; & siue affectu,siue opini ne caligat. Audiat suos interdum,cum sibi fidit:non suos, siquid aliunde prudenter selerterque suggeritur. Domiserisq; bonum nasci consilium potest: & aliquando ali no in fundo inueniuntur herbae quanim in nostro sterilitas est. Legati Bocchi nonne ab Sylla edoisti sunt, quomodo apud Marium, item apud Senatum commodius verba facerent In modo autem petendi consith industria adhibenda est, ne hoc ipso revelentur ea quae exequenda sunt. & in modo admittendi,ea quoque cautione opus,nedum aliorum sequitur Legatus iudicium, suum fraudet. Non enim sunt in consilium adhibendi,praesertim re deliberata, quorum tanta est auctoritas, ut quidquid suatarint facto opus sit. 'Malum est consῖum quodmutari non potest.

Quod si ipse qui aditur Princeps, consilium ab Legatoaxpetierit ; ita obsequi ille videatur, ne Domini sui commodis aut mandatis & Legationi obsit. Quid Z eam moderationem benignitatemque adhibebit, ut nulla vel curiositas vel calliditas appareat, sed potius ossiciosi ac benevoli se viri affectus prodat. Vicissim is qui tale audiet Princeps consilium, id iuspectum habebit; memor, ea

quae a non suis proficiscuntur,simulatione neutiquam chrere . Ceterum quam consilia Principi sint necessaria, Discursu i incipatusfirmati astruo. Quomodo autem cauto sertique consilio sors cedat,&quidquid humanum est; queis strata malis, ingeniique& virtutis agitatione ad spem erectionemque Nouorum Min m et Princi-

483쪽

so PRED. DE MARsEL AER LEGAT us. Principatuum olim validioribus animis patuerit aditus, etiamnum pateat;&quomodosemel stabilita Regna,non tam astrorum reuolutione,quam hominum inertia domi militiaeque in praeceps nihilumque dilabantur vi solidioribbus demonstrationibus discutit, melioribus etiam horis

scriptiis, Tractatus, quo CONSILIA ET CONMTvs ILL v s TR iv M omni aeuo produxi.

E c v N D AE Legatorum curae sunt. Quaedam ore& sermone, quaedam ininisterio litterarum tractariit. Magnum hoc quidem ingenij munus est, quo suam quisque mentem absentibus aperire potis est, siue quid indicandu in siue respondendum, Vt autem absque taedio scribat Legatus, libenterque faciat quod adeo ste uenter de serio faciendum erili cogitet non exiguam lamens hac industria contineri: cogitet nihil hic calamum

litiguae cedere: denique cogitet, se velut exulem & exto rem esse,certe ab amicis, propinquis, assinibus remotum:

se omnibus, omnes sibi quodammodo reddi & adesse, si per epistolam loquatur. Quid enim est Epistolai sermo

animi, fida mentis interpres, muta loquela, imago vocis, uatiuo orationis colore expressa'. Miaus eius sine vilita, te facilis sit, sine cura accuratus, familiari colloquio proximus: atque ita haud similis Notariorum sermulis, non etiam laciniosus aut luxuriam,minime vero amphibol gicus,aut vano verborum fastu turgens. Nec tamen hid praecepta suggerenda sunt, ubi exercitatio promptum v-

484쪽

LIBER s E C V N o v s. sum seciet. Hoc agendum inprimis,ut dc argumeto quod scribitur, & ingenio eius ad quem scribitur, istola apta

sit. Malus cerdo est,aui paruo pedi magnum calceum o ducitruaec minus molestiis ille, qui magnum pedem calceo constringit arctiore. Viro curialiquis triuialem tunicam,rustico quis regiam iuuat aut induat Solent hic aliqui,ar menta ne intricentur aut confundantur, potiora

articulatim in classes distinMere. Alij litteras suas non solum periodis diuidunt, seu singuloruin negotiorum s parata faciunt epistolia. Legatorum litterae quoniam ad principes, ad magnos& magnis variisque negotiis implicitos destinantur,vana ac superflua narratione extendendae non sunt. A Legatis scribuntur, & hoc satis est, ut suam calamus legem accipiat , & a barrulitate remoueatur. Ne quis autem verbosam nimio papyrum obtrudat, sed breuis esse velut cogatur,aeui nostri consuetudo est, ut una pagella abrasae cha

tae epistolia absoluantur. Perperam igitur ad leuia hic descendatur, aut ad istiusmodi, quae libris infarciendis, hominibus otiosis & curiosis oblectandis potius idonea

sunt, quam relationi Legationis. Haec enim legentem ac inuestigantem magis occupent,quam erudiant. Futilium

quippe ignoratio. ac pertratisitio, non solum Principi nihil damni,sed plurimum etiam commodi adfert illud in primis, quod tempus eiusmodi nugis impensum, utilius ubi poterit collocari. Itaque si quod monstrum mulier

aut mare peperit, ceteris aulicis inter alia oblectamenta atque obsequia scribi potest. Ideoque nec suo olim nomine , nec munere bene audiit inuersus quidam Apuleius, qui supra se omatus&oneratus Lesatione, cum sibi iniunctum intelligeret rerum omnium relationem Regi Minm 3 pe

485쪽

61 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. perscribere; ne incutilis videretur, quaecumque vel in triuiis obseruarat, scriptiunculis suis scria pulose minutims inserebat. Quia autem Principes negotia & consilia sua per Ministros ineunt & exequuntur; recte faciet Legatus, si hisce, Secretariis item Status, ipsisque Conciliis sancti ribus quaedam uberius explicarit: ut illi velut interpretes sint,inro vitiae & secundae velut epistolae. Hac quidem sedulitate, etiam singulis sagacitas scribentis indu striaque innotescet,atq; ad maiora probabitur. Neque ideo segnior in scribendo Legatus erit, quia protinus non respondebitur. forte enim tempus aut materies defuit. Euenit tamen& alteri Legato, (qui toto anno sic diligens fuerat,vi quoquo octiduo attente & distincte exararet quidquid occurreret: non aliud respondisse Principem, quam, Recepi litteras tuas. Gratum est,te bene valere: atque ita valeas.

Non omiseris nuntiare quid rerum agatur. Sed Legatorum quisque,tiuitismodi breuitate, litteris suis responderi vereatur, velut prolixa exprobratione ingrati atque inutilis obsequij,quinimo manifestatione di mdentiae.

Cavebit Legatus, ne rumores nouos, continuo obtrudi solitos,nisi re explorata, spargat. Si enim quae ab aliis perceperit,falsa sunt,existimatio eius periclitabitur; si v ra, haud multum augebitur. Eapropter ut neq; inani suspicione vel formidine,sic neq; amplis sponsionibus Principem implebit. Quo encomio dignum duxerimus eum, qui verisimili commento ipse illusus, actutum suis nuntiabat, Regis Catholici militem magna strage fuisse fusum, prouinciam Dominum excussisse: eoque haeretico Romanenses scommate applaudens exagitabat; cum thmen euentus fallaci fide non solum minor esset, sed pra terea Princeps eius diuersam expertus mox luxerit ser

486쪽

murmure circumferuntur, plerumque aut vana, aut vero

minora esse. Forte quia quaecumque incognita habent, maiora sibi animo fingunt homines, quam sint: tali ciuinq; sensuum & affectuum dictamine saepius trahuntur,quam scientiae. Nimirum ut convallium iocosa imago Echo, voces geminat ; sic vulgus visa & audita. Et errore verisimilitudinis,frequenter rumor circumfertur pro re. Unde qui facile credit, de leuitatis incurrit notam, Accito decipitur. Quod si igitur ambigua sunt, stupenda, periculola quae narrantur (quemadmodum nonnumquam diales adferuntur Greettael fidem ad auctorem L gatus reiiciat, nominandum litteris quae ad Principem scribuntur; ut aliter rebus succedentibus aut deprehensis, extra culpam ipsus siliqui licetanendacium dixerit, men

titus tamen non est.

Praeterea in indice sui obsequij malit esse verborum

quam rerum parcus: quinimo rebus ipsis ea demonstret ac probet,quae tacet. sic quae non dicet,dicent omnes. Nec tamen dissicultates quae subnascentur, extenuabit: exa

serabit potius ; ut si votis euentus par extiterit, gratiae relaudis pateat plurimum: si spem fefellerit fortior casus, veniae locus sit. Solent Medici etiam leuiora symptomata in grauius extollere,quo remedia sua commendent, si qget conualuerit: si pereat,mors morbi violentiae imputetur. In abruptis atque operosis laus est: ingens non labenti, nonnulla etiam labenti. sed si quis in planis tutisque cc-spitat aut vacillat, contemptui proximus, obnoxius est. Alioqui diligens in scribendis litteris sit Legatus, ne videatur in negotio Principis sui tepidus vel incurius obdormiscere, neve eiusdem animus suspendatur exspecta

tione

487쪽

6 DE MARsEL AER LEGAT vs.tione notabilium ac nouarum rerum. Partim su partim alieno Principi euentus notabiliores indicabit: suo, quos in prouincia quam adiit obseruabit aut aliunde accipiet; alieno,quae in patria geruntur ac fiunt. Etenim praeueniri ab alio, utrobique turpe est, nec ab inertia remotum. Contingat tamen,Regem non per Legatum suum qui eo

destinatus ei secreta Aienae prouinciae Regnive primum intelligere, sed vel per alios,etiam in alio Regno constitutos,vel per Legatum alibi existentem, ubi eiusmodisecreta ut privi communicata,ita negligentius habita sunt,pr*sertim si expediat ea publice & ubique non nesciri.Exempli gratia: intingat, Regem Catholicum, negotiorum ac secretorum Britannicorum , prii, per Legatum qui apud Gallos agit, quam per eum qui apud ipsos Britannos,certiorem fieri,& e coquerso. sed eo Legatus hidicio

praeditus erit, ut cum euentuum omnium ipse conscius

existet,alieno quidem Principi non nisi prosperiores, aut certe indisserentes narret; sed hactenus, ut neque periculo neque probro, ei a quo missus est, cedere queant. si quid

enim domi triste acciderit,alios,velut inscius,celabit.Suo autem Principi ea ipsa quae aduersa evenerint,scribat proetinus , ut tempestiuam curam medelamque admittant:

tum qui hostiles machinationes sisti aut turbari possint,

indicet: nec minin,unde aliquid incommodi accipere aut incurrere queat Princeps aut Prouincia ad quem de inquam minus est; ut hisce maiora sperari ac retari valeant. Incumbit autem Legato, cum ceteris sui Principis L gatis alibi residentibus, litterarum ossicio communicare;

tum nequid omnino lateat aut male cohaereat, tum ne e

dem nuntientur aut fiant non eodem modo: quod turpe foret,dolo aut culpat satis astine. Curabit porro Legatus,

488쪽

dulo dc accurate explorent,fideliterque ei suggerant, nuntient ac renuntient singula. Et quamuis non leuem hinc scriptionum & obsequiorum sarcinam sibi impositurus sit, crescente quoque muneris sumptu; vix aliter tamen magis decore aut maiori thenore sedulus

Hinc intelligere fas erit, si quid maioris ille apud quem Legatio hqrct,machinetur,vel apud illum ipsum alius aliquis Princeps, praesertim quod frequenti

emissione cursorum & communione plurium agi debeat. Nam aegre quid magni fit, sine motu item magno . Rex Catholicus Philippus II. mirabatur,se impetrare no posse, ut viginti qu*piam hominum millia ex una in aliam prouinciam transferrentur, quin omnibus innotesceret, quo perrecturi eissent, & illi qui ducerent, & qui ducerentur. Sed quoniam quae scripta mittuntur, potestatem n stratia egrediuntur; alteriusque sub arbitrio, irrevocabiliata velut aeterna manent; cura hic di attentione maxima

utendum est, ne quid leuius aut praecipitantilis fiat. Sci enim, e confusione aliqua inimicitias imo caedes natas esse,dum ad plures diuersis prouinciis degetes, eodem tem- poris articulo scriptae & consignatae epistolae, errore ac festinatione amanuensis, aliae aliis quam oportuit inscriberentur; & graues essent, eo etiam implacabiliore offensa, quia tarde rescivere qui sic inscij offenderant. Exemplum non profero, ne noceat. Sed refert in Monitis suis Vannossinis, inissas a Nuntio quodam Apostolico Rimam epistolas duas,quarum unaad Nepotem Pontificis Innocentij IX eleganter scripta, Congratulationem essu-sissimam continebat; altera Consolationem ad eum, quem indigne,infiust factiose a promerito Sacrae Tiarae Nnn Sancta

aut eromus erit.

forte moliminis

489쪽

66 FRED. DE MARSEL AER LEGAT us. Sanctaque Sedis honore exclusum esse lugebat.Sed quid3 mixtione fasciculorum inscriptionum euenisse, ut qua que in contrarias manus lata sit, & gratiam utrobique in

iram commutarit.

Secretorum omnium aliquem praesemam, sicque Imperi j & consiliorum velut arbitrum constituere,ut solemne Principibus; ita nihilominus periculosum est. Non enim apud hos fatale, ut in optimum quemque cadat dignitas supremae proxima, sed ambitio errorque protrudit euehitque saepicule minus idoneos. Praestabit itaque, Principem suisinet oculis litteras Legati, praesertim apud inimicos degentis, primum inspicere: ne videlicet secretorum praesecto integrum sit, interposita parum sana fide, negotia ipsa inter narrandum Lorquere, eleuare, pr

mere. Quod si sinistri qtaippiam de eiusmodi praefecti

interponenda fraude Legatus rescierit; quis medelae, quis Regem commonendi locus,cum non nisi interuentu pN-fecti ad Regem litterae & nuntia deserrentur 3 Pericul sum quoque sit, Legatum id aliis Magnatibus commiti re , Regem ut edoceant de praesecti celere . ea siquid 'criminatio non segnius ad praefectum, quam ad Regem perueniat: nec leuis videatur accusationis prouincia, in qua necessum sit, accusatorem perire vel reum, & ubi ne veritas quidem conuith satis excias et aut tutetur. Ideoque conuenerit, Legatum non minus frequenter Regi, quam eiusmodi Aulae praefectis scribere. Praeterea meminerit Princeps huiusmodi litteras protinus legere, ita optinadoccupatus. Dum Caesar epistolium, quo ei exitialis coniuratio indicabatur, inspicere neglexit siue distulit, parissicidarum prius sensit vulnera quam viae , qui incautum .haud segnitu trucidarunt,quam adorti sunt.

490쪽

nullius auctoritate fiat, ut Curser retardetur. Quinimo aduertendum quoq; est,ne oui nostro abiit iussu & sumptu,ab alio quopiam merceue conducatur,siue is in Aula, siue alubi qua iter est,habitarit: unde cursui remora temporis indubie iniiciatur. Audio,quemdam sium mi Regis Legatum,qui in proximiore quadam Aula residebat,nauiter in ipsum Regem peccasse, quia cursorem, quem L patus remotioremiserat, biduo, scriptitandis suis rebus, litterat: quo biduo, occasio rei bene gerendae periit, &pondus grauissimi negotij illico mersum fuit. Qisd si

forte eo in loco agat Legatus, ubi tabellarij ordinarij ad

manum non sunt; arripienda erit occasio transeuntium.

unde aliquid semper litterarum in promptu sit, nec tum hoc offici j genus umquam omittatur. Domestici vel assectae Legati, ipso inconsulto, nuntia ad Legationem proprie spectantia, amicis aut notis suis non scribant. Contingat alioqui pugnatia scribi; & quod non minus turpe, illorum epit ollis certiorem fieri Principem vel Aulicos,priusquam id fiat per Legatum, negligentiae sic quidem arguendum .Extitit Legatus, qui semii 'lorum epistolas una cum suis non destinabat, sed in priximum reseruabat cursorem, dili entiam suam hac rati ne conatus commendare, si tardius eadem ab aliis scrib remur. Sed neq; aliorum ad Regem suum litteras curandas Legatus lauti piet, nisi a se prius inspectas, ne quid seri contineant quod offendat. Neque indignari patiareum qui destinandas tradiderit; cum credere is debeat, Nihil corum quae Regi perscribuntiir,Legato celari oportere. Sed in toto hoc ossicio epistolari ad rem maxime faciet,& ad laudem quoque scribentis, si haec litterarum re Nnnx sponsa,,

SEARCH

MENU NAVIGATION