장음표시 사용
461쪽
si pRED. DE MARSEL AER LEGAT. v S. rum lacrymis,vel commissi,nim expiatione ; nec in templo de causidicoruin aut mediconam siue nequitia, siuetin peritia,disseresadum est; nec in congressu militum gliriosorum instituenda vituperatio Tnrasonus nec apud virgines de partu aut puerperiis agendum, nec apud lapsae pudicitiae aut noui thalami matronas, castimonia Lucr tiae aut Iosephi mitifice extollenda est; nec coram gibboso, proso,lippo, Thersitae rideiada venit dehrmitas; nec coram atheo,aleatore,anxi8 discutiendae sunt caerimoniae hominum religiosoni m. Gestit quisque disserere super rebus sibi per experientiam aut doctrinam perspectis: imo gaudet manifestare ea,in ovibus maxime excellit. Orator paulatim sic extercis in colloquium deducet inde,quae phtriam aut politicum eorum stilum spectant, sensim iud gabit . Ea ratione instructior euadet ipse, minime vero reddet alios. Etenim non tanti interest Principis, Leg tum scrutari ac scire quid alij faciant, quam nescire alios quid occulat atque agitet ipse. Rursus ne tacendo milestus aut suspectus fiat Legatus; subinde lepidam narratiunculam, parcem iam, apophthegma, aut interrogatiunculam interiacu labitu r, ut sermocinator dicendo incalescat, secretum suum iudiciumque pandat. Super rebus ethicis, physicis, oeconomicis, historicisve, non reprehendatur,si faceta grauique amoenitate, ex occasione differens,oratorem se exhibeat,auxesque audientium proe
462쪽
NE satis existimemus loqui, multum etiam in uniuerso corporis habitu Suadae relucet, si apto ac decenti motu nutuque utaris. Valet profecto gratia inde nascens, & animis hominum illabens vi quadam occulta beneuolentiam excitat & promouet. Iam placere coepit, qui priusquam dicit,lubentiam adfert;qui priusquam au res mulceat,oculos oblectauit. Videri primum est;& qui audit,obtutu tamen dicentis orationem aestimat. Quanti momenti sit eleganti actione & gestu prosequi & ornare verba,testis Hortensius est, quem non minus in vividi
corporis decora agitatione, quam in ipsa eloquentia plurimum studij impendisse legimus: Vt nescires(ait Valerius 3 virum cupidius ad audiendum eum, anne ad spectandum,concurreretur. Ita homines sunt, ut per oculos animum pascant. Ac sane gestuum venustas, liue mod
rata in Legatis chironomia, rnecessaria est adeo, ut hac sine,seustra illi Oratorum partes suscipiant. Haec parat &ostendit verbis locum, & existimationem simul orantis tuetur. Hinc quoties decorum istud habitus adest, trauet praesentia Turni: quoties abest, - minuit praesentia famam Quinimo solus ille modus , quo alia atque alia voce vultuque res enuntiatur,mutare & inuertere ipsam solet. T tricus aut agrestis es, seontemque in deformes rugarum sulcos contrahis 3 quae dicis, inamoena quoque videbuntur. Blandus es,& serenitate velut recreas quq promta,suo pari-
463쪽
so FRED. DE MARSEL AER LEGAT us. pariter lepore adlubescent, quamuis alioqui etiam ossem derent. Ecce risus ipse quando ingenuus est,quando su uis; candoris & affectus lodicium apparet: quando mo dax vel Sardonicus, iniuriam prae se fert & inseri, iurgi rum sator, incensor est. Idem in dictione &sententi dum aliter atque aliter prosertur, pronuntiatur: ludit, laedit; placet,displicet. Quid multis Z Decorum istud agendi simul & dicendi, suopte ab usu & genio melius h bebit Legatus Huam alieno praescripto. DISSERT. XXXIX.
HAv o suffecerit enuntiasse Legationem, mand ta exposuisse, quemadmodum tabellario sinis est conlignasse litteras; ast responsum quoque reserti oportetralioqui quadam ignominia iniuriaque afficitur Princeps qui misit,& qui missus est Legatus. Pulchre apud Liuium resert Aristhenus Achaeorum praetor, auditis Roman rum, Attali & Philippi Regum, Rhodiorumque Legati nibus: Mitius videri, non dari Legatis concilium, quam inde sine responso dimittere.
Responsorum autem non una est differentia. Quae dam enim acumen aut aenigma, quaedam ironiam aut i
porem prae se serre, alia ab magnanimitate, fiducia, aut elato vel offenso animo,proficisci videntur. Singula conditioni postulatorum aptanda sunt.Monuit ipse Sapiens: Responde stulto iuxta uitia uamne isipiens esse mistatum ait dietium vetus: Qui male proponit, male dispoenit. & vetus versificator: Non male rejondet nasi enim prior isse rogamat.
464쪽
dent,quae cuilibet fere argumento ac sermoni accommodati & satisfacere possit. Sunt qui malunt responsa ambigua,minus obuia emittere, quae vulgus scrutetur magis ac diuinet, quam intelligat. Et vero magna interdum sententiae utilitas est,dum oraculi instar inuoluitur,aut interpositu rerum abriaptarum,quaedam, ut sic dicam,interrogationum ambages aut tenebrae inducuntur: quibus quidem occulta ac velut sacra ignorantiae auctoritate suspendatur percellaturq; animus audientis, non porro instruatur aut iuuetur. Legatis Bocchi Regis, facinore Iugurthae in culpam prolapsi, amicitia & foedere iungi expetetibus, se ex diditate responsum est: Senatus P. R. cuiuscumque ossicij & offensae memor esse solet ; ceterum Boccho, quia poenitet, parcit. Foedus & amicitia dabuntur, sed
promerito. Itaque volebant Bocchum non modo recte sentire&loqui,sed facere. Dum ad Ludovicum XI. Gal- Graecorum,petituri militem opemque aduersus Turcam, venissent, pollicitantes vicissim auxilia subsidiaque ad recuperanda ea loca quae iniquus Domunus occupabat I Rex haud ita pridem Graecam fidem e pertus, versiculum veteris Grammatici pro omni responso pronuntiauit: cBarbara Graeca nus retinent quodlabere silebant. Cum Athenienses, pacis conditiones a Gelone Siciliae tvranno delatas relicerent, multaque degentis suae antiquitate ac praestantiaractarent, hoc responsi Legatus accepit:
Hospes Atheniensis, apud vos qui praesint, habetis; qui
subsint,non habetis. Tu abi,& renuntia Graeciae, Ver illi ex anno exaruisse. Nec minus Legato sollicite instanti, ut Rex quippiam assereret vel negaret, breui pungentitae
465쪽
r. FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. obstat ritate responsum fuit: Totidem litteras continet quot Non. Singulorum acumen vix hodierna curiositas
Responsa autem aenigmatica dubiaque a planis, ironiaca a seriis secernere nouerit Legatus. Incautus sane nescio quis Orator Gallicanus fuit, qui verborum colore dec
plus, praecipiti nuntio Regem quoque suum in errorem impulit; an delusit 3 Etenim post mortem Francisci Ssor tiae, missus ad Carolum V. ut Ducatum Mediolanensem Regis sui nomine posceret, eiusmodi responsum ab Augusto Imperatore tulit: Et prorsus idem mihi placet,quod Fratri meo Regi Galliarum. Legatus autem tibi votisquestiis blandiens, credidit hoc dicto Carolum petitioni as sentiri: idque ad Regem suum praepropere perscripsit. At Caesar Ducatum Mediolanensem sibi non minus quam
Gallo arridere, ideoque a se non minore contentione retinendum, quam ab Rege expeteretur, sensit & ostendit. Legato praeterea obscure interdum respondetur, dum rebus creperis,uacillantibus, aut nondum paratis temporarium praesidium effugiumve quaeritur a verbis contortis
siue impleris. Quod si vero alia responsa impetrari non
possint: petendum est, ut scripto comprehendantur. Itaehim obscuritatis calliditas in auctorem recidet: nec int . grum Principi erit defugere auctoritatem suam, culpamve eoniicere in pectus Legati. Cui cautioni locus praecipue erit,quandocumque infausta domum reserenda sunt, ne ore Legati primum ea innotescant. Quoties interrogationi interrogationem , velut ex ipsa re natam, substituimus aut reponimus; non solum iam respondisse videmur, sed interrogantis argumentum velut enervamus. Et noua quidem interrogatione ab similitudine
466쪽
LIBER SECvNDus. studine sorsan sumpta, non tam instruitur interrogans, quam perstringitur,or diuertitur,dirigiturve.Rex Angliae conditiones foederis manifeste violarat,quas cum G liae Rege inierat. Inde cum Gallus Anglo minitaretur ; misit hic Legationeni,petitum, Quo exercitus isteGallicus spectaret anne rursum annis agendum esset, quae denuo a
dicassent & abiurassent Respondit ille: Bonus id frater meus si sciuerit,cur inquirit 3 quod si nesciuerisinumquid a me debet discere An potuit magisterio propositum inuerti,quam sic nugandoi scilicet ad seminatam interrogationem obmutuit Legatus; & adhuc hodie meditan dum foret responsum. Huc re leo, ut dicam responsiuni necessarium esse, sed eximia silentij auctoritate siue energia id promi pc P. Sic igitur vehementius quandoque loquitur qui tacet, quia siue inepte sue indigne interpellatus. In Augusto exemplum est,qui Legatis Antonij post Attiacam victoriam ad se iterato missis, impulsu iustae indignationis mutus suit. Pari silentrum seueritate Vitellius Legatos Othonis dimisit. Constantius Legatos Magnente, Episcopos,nullo responso dignatus est,quippe missos a victo, & merito victo, cui aeque pacis conditiones prius erant repudiatae. Non absimili consilio, quamuis dispari
negotio,Romae olim duodecim coloniarum mentionem in decreto fieri, Patres prohibuerent,quae,dum Hannibali floreret,inaperium detrectauerant; cum reliquas, quae Romanis fideliter adhaeserant,honoratissime extulisient: neque illarum Legatos dimitti,nec retineri, nec conueniri a
Consulibus voluerunt. Ea castigatio verba noto Liuij maxime ex dignitate Populi Romani visa est. Attamen ner, pondendi quidem tempus semper attenditur,sed in te cidi sermo nonnumquam selet, partim rei, partim pers
467쪽
nae vilitate infra legitimum responsum collocata. quemadmodum quoties ab amicis re benemerentibus Legatus aduenit, grato obsequio ac sermoni Principem interfui aut praeloqui,ad singularis resertur fauoris ac beneuolentiae genus. Cirus Gadatam eunuchum(ut nimia grati nim actione laudibusque ostenderet verecundiam suam urgerit non allocutus, sed amplexus est, stu non oratio ne blanditias compescens. ita vero in responsis suis Principes decorum inprimis obseruare debent,turpitudine sutilis responsi quidam celebris fuit, eoque non vltra nominandus: qui dum plures ab hoste Oratores admitteret,& illi Martialem eius vultum,rutilantes oculos,mimumque, iram atque indignationem spirantes, excordes intuerentur; orationem quam seorsim quisq; ad unguem callebat,ne vel effari unus potuit sed modo hic,mon iste& ille,huiusmodi initio unas est, More Maiorum: modo alter, More Maiorum: Coyoni (quam proiecta vocis i iuuieti Coyonorum,respondit Et quamuis,quae adferrentur,Populo suo placitura, Patriae & Principatui profutura praesciret; non tamen protinus audire sustinuit:sed ut quae edicerent ediscerent, viginti Sc uno diebus detinuit. Ita
quae illi petebant,& ipse expetebat, diu audire dimalit, ut ea magis ab aduersatij imbecillitate atque indigentia prificisci constaret,quam ab voto aut metu suo.Solent nimirum ad tempus negari aut vilipendi quae maxime amantur &: aestimantur. Dum apud Galliae Regem Henricum IV. Parisiis abiturientem, Legatus e Magnificis Bo- noniae, compositam orationem proserre vellet,nec posset; haec verba aliquoties resterauit: Hannibal discedens Carathagine: Hannibal,&c.Rex, ut erat festiuus, & tum quique festinus; Scriba scribae,ait,dc credo dannibalem tum
468쪽
etiam calcaria ocreasque dum discederet induisse. Eoqne responso,hallucinantis die ionem suffocavit verius quam abrupit; iniungens secretario surivi Doctori oratori(quisitius scribae erat, & ipse praecellens scriba) suggereret, ut
quae sermone nequiuerat, scripto complecteretur. Fridericus Imperator cumulo ac simul pondere negotiorum novarum obrutus,cum e Comitiis admodum sero rediret,nstitur importune a nescio quibus Legatis ; qui pro repraesenti comparationem ab antiquitate orsi, oratorie scilicet inquirebant: Quid post meridiem HeliogabalusERespondit Imperator: Si nondum biberat;ientauerat opinor. & porro gressum promouens,addidit:Neutrum ego. Hinc prosecto rursum disce, opportuna stadi tempora captanda esse. Nam qui vel nimio festinos,vel alio inten, tos,vel praesentium negotiorum copia obrutos adit &interpellat Legatus,placidum responsum ne exspectet. Subinde nec minus essicaciter, quibusdam signis, vel significatis velut rebus, responsum exponitur aut indicatur. Constantius Imperator Cardamo Bulgarorum Duci vectigal & tributum per Legatos exigenti, minasque
acerbas Inuerecunda temeritate adiun genti, ne respondit
quidem, sed vacuis stercus equinum litteris imposuit, ut Cardamus intelligeret, quo eum loco & tributo dignum
censeret Constantius. Darius in Scythiam pertingens,ibiademque commeatuum laborans inopia, eum ab incolis petiit. Hi vero responsum sine responso deprompserimi, sine verbis,sine scripto,& tamen facundi.Miserunt avem, talpam,ranam,& quinque sagittas. Haec omnis oratio a 'ue ratiocinatio fuit. Darius sibi & fortunae suae blandiens,Pro talpa tellurem,inquit,pro rana actuam, proaue equo Pro sagittis,incolarum di ciuium obsequium inte
469쪽
6 FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.. pretor & amplector. Qui a Scythis missi erant hactenus infantes, non deesse sibi linguam, non animum ostenderunt: alia omnino hisce signis & symbolis mysteria sylligismi ac significationis contineri. Quae obsecro 3 ut nisi Persae, ductore Dario, instar auium actutum auolarent, aut velut talpae subirciat terram,aut veluti ranae in paludes insilirent; sagittis confixum omnes & confectum iri. Numquid ille pariter, qui detruncabat eminentiora capita papauerum, docuit nec dixit tamen, Primates capite plectendos,e medio tollendos Alij,sententia mi apiam in pariete vel codice casu consiliove visa & monstrata, quid sentiant,aut quid futurum sit velut augurantur, & inspectantes commonefaciunt. Ita Dux Albanus, iis quibus
cum verbose contendere superuacuum arbitrabatur, o
omnia dat qui iusta negat. Henricus Imperator a Scarbico Regis Poloniae Legato de armis pace ponendis interpellatus, magno fiduciae gestia responsum accepit: etenim ingentem auri aceruum ostentans Imperator, Hoc, inquit, domitore Polonos subiug M. Ast Legatus intrepido ac prorsus heroico animo, d tractetum,quem iligito gestabat,annulum thesauro iniecit,
testatus se quoque sine voce loqui posse. Quid enim dixit,
cuin nihil dixit 3 Iungatur aurum auro: non percellimur. Inest omnino rebus auctoritas quaedam apto signo e pressis,qua permoveatur atque incitetur is cui respondendum vel audiendum est. Exemplo res claudenda est, sed singulari. Lamorabachius Tartarorum Rex,Hungariam infestaturus, ad Comitem Lagaracum Legatos misit, exercitui transitum petituros. Cumque mandata expone
470쪽
cum vexerant media area effuderunt. addidere & minas; Ni postulatis annueretur, Lamorabachiurn non minore militum numero, quam grana effusa esserit, adfuturum, extorturumque quod peteretur. Lagaracus totius rei primcertior, ingetem famelicarum gallinarum copiam in grana immitti iussit, quae sparsum tamenti aceruum ili coabsumebant. Retallationem ingenij, loco ampli responsi, habere poterant Legati: qui tamen, ubi non solum videre, sed audire responsum vellent, audierunt ab oecon mo: Comitem numquam dubitasse, quin multa barbarie polleret Tartatice Rex: Milites tamen qui in bellicosam hanc aream descenderint,leui negotio dispersendos. P riculum fecit & stibiit Rex, inanique potentia confisus, perinde confusus fuit. Diceres, hunc inepte milites suos gallinis assimilasse, nisi iste vanis suos comparasset, queis
gallinae saginantur. Animaduertendum hic, ut apte & expedite responso occurratur. occurri poterit, si praescire datur, quid dicturus,acturus venerit Legatus. Id quidem ad secretorum indaginem, negotijque intricatioris expeditionem,plurimum subinde addit momenti. Et vero seruoris in dicendo & agendo plus hinc continget amitti, quo certius & eitiussis hinc responderi poterit. Responsa quidem Principum, qtiae non signis, sed se mone formantur, succincta sunt plerumque, sententiis grauida,&Maiestatis quodam pondere instructa. Acumina suopte quiri; ingenio vibrabit,tanto felicius, quanto natura promptior erit, quae hic artem omnem superat.
Tamen & praecepta quaedam sunt, a Quintiliano, qui