Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i 3 Simonis Macha mors

V Ag sunt perniciosiores, nullae o cultiores insidiae, quam quae latent in simulatione ossicii, aut aliquo necessitatis nomine. Qui palam est adversirius, hunc facile

cavendo vitare possis. Hoc vero occultum intestinumque malum, quod proditione committiatur,non modo kericulosum existit,sed etiam opprimit, antequam prospicere atq; explorare potueris. Tacitae magis & occultae inimicitiae timodae sunt,quam indictae&apertae. Totius justitiae nulla est capitalior pestis, quam eorum qui tum, dum maxime fallunt,id agunt, ut viri boni vid antur. Quare in omni vita sic nos affectos esse oportet, ut proditiones, hypocrisim, ac dolos via temus. Astutiae tollendae lunt,eaque malitia, quae vult quidem videri esse prudentiam ; sed abest ab ea , distatque plurimum. Nec ulla .pernicies vitae major inveniri potest,quam cum in malicia, inest simulatio. Injurias propulsare & praecaVOre, multi ad fortitudinem animi reserunt:toler, re acceptas pusillanimitatis esse ducunt. Virum bonum hunc esse putant, qui nemini nocet,nisi

injuria lacessitus sit. At Christi Servatoris nostri

manda.

202쪽

Simonis XIachab. mors. Ips mandatum, ut ab omni vindicta non solum abstineamus, sed & inimicos nostros amemus praecipit. Si diligitis eos qui vos diligunt, ait Domi- MM. nus, quam mercedem habebitis3 nonne hoc ocpublicani faciunt 3 & si filutaveritis fratres vestros tantum,quid amplius facitis Z Nonne de ethnici hoc faciunt: Estote ergo perfecti, sicut de Pater vester coelestis perfectus est. Cum aute primi motus no sint in nostra potestate;difficilimu-que sit homini ferre injuria,ac violentiam aliorupati , hoc tamen mandatum firmiter haerere debet nostris mentibus, vindictam Domino rclin- uendam, Mipse retribuet: ferendoque patieter

latam injuriam, nos accumulare carboneSase Pro. 4

detes in caput illius qui intulit. Irascimini inquit ημ'' paulus) dc nolite peccare: Sol non occidat super iracundia vestram: Nolite locum dare diabolo.

Omnis amaritudo,& ira,&indignatio,&clamor,& blasphemia tollatur a vobis, cu omni malicia. Estote inviccm benigni, misericordes,condon,

tes invicem ; sicut & Deus in Christo codonavit vobis Ambulate in dilectione,sicut & Christ'db, lexit nos, Sc tradidit semetipsum pro nobis oblatione & hostia Deo in odore suavitatis.Quare appetit' omnes inordinati, quib' animi nostri percellutur,cotrahedi sedanaiq; sunt:excitandaq;est animadverso&diligetia,nequid iracude,nequid crudeliter,uel iditorie & inhumaniter faciamus

203쪽

1so Simonis Mach ors aut dicamus. Sed sciamus nos ad societatem nutos : neque admittamus ut injuria lacessiti, vel odio,vel malevolentia aestuemus:multo minus ad ultionem dilabamur. Moderari,cum sis iratus,&tenere in tua potestate omnes motus animi, generosum est ac laudabile. In fide sitis unanimes, ait Petrus, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles: Non reddentes malum pro malo, nec maledictit m pro maledicto: sed econtrario benedicentes, &c. Detestada fuit fiatis& proditio Ptolomei, qui incautum de nihil tale

cogitantem Simonem Machabaeum trucidavit in convivio cum duobus ejus filiis Mathathia dc Iuda: quos filius Abobi invitarat in arce Dochi, dc opipare tractatos,ac semiebrios exposuit lani-rnae proditorum, qui in eos conspirarant,ut A tiocho subjicerent Iudaeam, de urbem Hierosolymoru m.

204쪽

Calumnia.

CAP. XLI.

Damidem ho pitis excipit Achimelechus: in illi Tradidit asecro tela revulsa toto. Indicat hoc Sauli celerata mente Doegus: cui Nobem maniperdidit excidio. .

205쪽

MNIuM rerum nocentissima res es c lumnia: Assentatores, calumniatorcs, infidi consiliarii, perversi educatorcssontes sunt fere malorum omnium:quibus sursim

ac deorsum turbatur vita mortalium. Nulla tamen artas, nulla natio, nulla civitas tam bene o

dinata fuit unquam, in qua pestes istae publicae

non inveniet sint. Quae diaboli patris naturam secuta , concordiam publicam & societatem dio solvunt,bonorumque innocentiam proscinduta Mala res cst perpetuo calumniatori& in eo Leges incumbcre debent, ut a tanta pernicie quantum fieri potest civitatem repurgenti Demosthenes ex oratione prima contra Aristog. Neminem unquam vestrum fortasse vipera momordit, neque phalagium:& absit ut mordeat unquam,Sed tamen omnia ejusmodi animalia ubi conspexeritis, mox interficitis. Itidem & cum delatorem,& calumniatorem, & crudelem, & hominem ubderitis viperinam habere naturam, ne expectate donec aliquem vestrum mordeat, sed cum prismum Occurret, puniatur. Virtus non minima esta linguam compescere. Mors enim & Vita in m nibus

206쪽

nibus linguς est.Maledicentia stultorum est thesaurus,quem in lingua recunditum tenent. Lingua si estraenis est & prodiga, interdum maxim rum cladium est organum. Detrahentem & m,ledicum vir bonus aversatur. Homo iracundus incendit litem:&vir peccator conturbat amicos:& in medio pacem habentium immittit inimia citias. Ante ignem camini vapor & sumus exaltatur ic & ante sanguine maledicta, & columeliae,& ruina. Denotatio pessima superbelingue: Susurratori autem odiu,& inimiciti ,& columelia. Hominem qui caluntatur animς sanguine,si u', ' ad lacum sugerit,nemo sustinet.Lingua fallax no P ..is amat veritatem: & Os lubricdm operatur ruinas. Calumniator est homicida. Improperium &co- tu meliam malus hereditabit: & omnis peccator invidus & bilinguis. Sex sunt, quae odit Domianus :&septimum detestatur anima ejus;Oculos sublimes, linguam mendacem, pedes Veloces adcurrendum in malum, testem fallacem proferentem mendacia, & eum qui seminat inter se tres discordias. Quibus testimoniis facile apparet Deo,qui charitatis sons est, odiosam esse maledicentia ex qua caedes,rixς,& perturbatio socia alis humanς proficiscutur,ut cotigisse legimus Achimelecho sacerdoti Nobes: qui cu accusatus i. esset a Doego Idumeto caluntatore apud Saulem,

quod Davide fugiente excepisset, illii Goliates

207쪽

18 calumnia. dedisset gladium, quem antea David in templo appenderat.Saul irritatus, jussit ut bonus Pontifex cum tota familia trucidaretur: dc una die tota civitas Nobes ad internecionem caesa est, & in praedam relicta. Hoc praeceptum officii diligenter retinendum cst. Ne unquam innocentem judicio capitis accersas: Id enim sine scelere feri nullo modo potest. Deus qui tam austere caedes& homicidia vindicatidixit: Non accipietis procium ab eo,qui reus est sanguinis: statim & ipse GHi. morietur: Ne polluatis terram habitationis v n. strae, quae insontium cruore maculatur. Nec alis ter cxpiari potest, nisi per ejus sanguinem,qui alterius sanguinem fuderit.Condemnat & eos qui ' caedes promovent calumniis & maledicentia. Non erit calumniator nec susurro in medio p puli. Non stabis contra sanguinem proximi tui: Ego Dominus. Eadem enim culpa premitur qui mali autor &,& qui malum patrat, & ex quitur.

208쪽

Incestus. rh

Non moechaberis. LOTH INCESTVS. Genam

Incestu ebrietas deceptum insana parentem Pollait: bacpietas,uictaque iura labant. Mil media poteras committere,Lothe, Sodoma Turpius: exemplo debuit esse tibi Aa

209쪽

U L L A capitalior pestis hominibus natura data est, quam corporis Voluptas. Fieri no potest,ut animus libidini & cropulae deditus possit aliquid boni meditari, multo miniis perficere. Qui voluptatibus ductitur,&se vitiorum illecebris, & cupiditatum lenociniis dediderunt,ad Reipublicae munia non essent admittendi. Nam illis omnia sensu non ratione sunt judicanda: eaque dicenda optima, quae sunt suavissima. Voluptates enim blandissimae dominae, sepe majores partes animae a virtute detorquent.Pudicitiam & puritatem amat Deus: &s cessere a nobis omnem immunditiam jubet: r quiritque hoc praecepto, nequa spurcitia, aut libidinosa intemperie inquinemur.Caste igitur,&continenter omnes nostrae vitae partes moderandae sunt. Cavendumq; sedulo ne scortationis aut pollutionis alicujus desiderio aestuemus, quod nos in interitu prςcipitet. Qui adulter est, Upter cordis inopia, perdet anima suam. Turpitudine& ignominiam congregat sibi ,&opprobrium illius non delebitur. 1axime scortatio virginum a Deo severe castigata est: Si virgo viro despons

210쪽

Incestus. 187ta non sit inventa virgo, ejicient eam extra seres domus patris sui, & lapidibus obruent eam viri civitatis illius, & morietur: quia fecit nefas in Israel: ut fornicaretur in domo patris sui:& auferes malum de medio tui. Miru videri debet Lothii singulari beneficio Dei ab aversione Sodomorum fuisse servatum:statimque prolapsum in incestum cum filiabus, a quibus ad id nefas provocatus est,& inductus ebrietate. Nolite errare, otio

inquit Paulus: Neque fornicarii, neq; idolis semVietes,neque adulteri, neque molles, neque musculorum concubitores, neque fures,neque aV ii, neque maledici, neque rapaces regnum Dei

possidebunt. Et alibi: Domino non bene placituest in pluribus,nam prostrati sunt in deserto.Hςc autem in figura facta sunt nostri, ut non fornicemur, sicut quidam ex ipsis sornicati sunt, & ceciderunt una die viginti tria millia.Corpora vestra membra sunt Christi. Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis3 absit. An ne- 'si

scitis quoniam qui adhqret meretrici,Unum cor- Ν.pus emcitui 3 erunt enim duo in carne una. Fugiate sornicationem: Omne enim peccatum quod cunque fecerit homo, extra corpus est: Qui autefornicatur,in corp'seu peccat. Fovea profuda est y ' meretrix. puteus angustus ahenadnsidiatur in via quasi latro:& quos incautos invenerit, interficit.

Multa notatur ejusmodi in scripturis sibus apte

SEARCH

MENU NAVIGATION