Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ng praceptores amandi.

VLLuM munus ad Reipublicς utilitatem praestantius, aut laudabilius conse re potest vir bonus,vel magis necessariu, post institutionem populi de ministerium Evangelii,quam si doceat, atque erudiat juventutem: iis potistimum moribus,atq; artibus, quibus politur vita humana, excitatur pietas,&aci societate generis humani maxime sunt accommodati.Nemo est liberaliter educatus, cui non educatoreS, cui non magistri sui, atque doctores cum grata recordatione in mente versiri semper debeant. Et cum vita omnis sine literis &eruci itione mors sit,& hominis sepulturii: ii, certe, quorum Opera instruimur & erudimur, colendi merito nobis sunt. Multum enim praestant beneficiorum civitati bene ordinatae Praeceptores docti & diligentes, quique munus suum fideliter & cum vigil

tia solertiaque exequuntur. Nemo egregius civis fieri potest,qui non sit in bonis disciplinis institutus. At cum omnes in id studium incumbere debeant, ut patriae prosint quantum fieri potest: ii prae caeteris maxime commendandi sunt, quorum ingenio atque opera publica promoVetur

182쪽

Praeceptores a in n. is' atur utilitas: ut sunt ludi magistri & scholarum re- flores,qui juvcnt utcm moderantur: QLod si co-tcntio,& comparatio fiat, quibus plurimum tri buendum sit officii,Parentes,Principes, Ecclesimpraepositi,& Prsceptores primum semper locum Obtinebunt. quorum beneficiis unusquisque obligatissimus tenetur. Nihil esst tam inhumans,

tam tetrum,tam im mane,quam committere, ut

beneficio non dicam indignus,sed victus ese via deare. Et cui gratia referri non potest quanta debetur, habenda tamen esst quantam maximam Mnimi nostri capere possunt. Nam sicut a parentibus Vita, patrimonium, civitas, libertas tradita ciuita a praeceptoribus doctrina & eruditio, ania

morumque sormatio nobis conces, est . Ince

tumque videtur esse cui mahis obligati simus, Praeceptori vel parentibus: cum hi corporis, ille .st animorum sormator. Boni merito judicandi ac dicedi sunt qui Praeceptoribus bene de se m ritis tota vita bene faciunt, eos colunt, eos diligunt, gratiamque pro acceptis beneficiis quantam possunt referunt. Nemo est tam ingratus, ta impius, tamque nullius humanitatis,qui si pare-

tum Pneceptorumque merita resumere Velit, non eos omni officio &honore dignos esse sat

altari aequumq; censeat grata eorun me memoria prosequi, quorum beneficio vita data esst, Mexculta. Illi aeterna supersunt gaudia, & alma

183쪽

quies,& in urna perpetuum Ver,famaque Venturum semper praeclara per aevum, qui Pr ceptorem chari voluere parentis esse loco. Illumq; dedecus insequitur, ac poenitentia dolorque animi

cruciat qui se magistri fidelis & boni indignum praestitit. Qui abjicit disciplinam, odit animam

suai qui autem acquiescit increpationibus pos sessor est cordis.Cur detestatus sum disciplinam, Ila.. s. & reprehensionibus non acquievit cor meae nec audivi vocem docentium me, & magistris meis non inclinavi aurem meam Θ Respicit Dominus vias hominis, & gressiis ejus considerat:ipse morietur quia non habuit disciplinam. Inter illa cruemina quae in Nerone visa sunt maxime enormim

hoc illi quoque tribuitur, quod parricidiis , grippinae matris, &Senecae Cordubensis praeceptoris sui optimi,sceleratam animam perdiderit. Quem incissis venis ad mortem coegit: illam in sinu Baiano navi qua vehebatur diu luta sub me sit. GI

184쪽

. Servorum ossiciam.

185쪽

icti Semonum olficium. ST & servorum erga dominos peculiaris obligatio:quam sine piaculo &offensa Dei hominumque nulli licet infringere. Siquidem quibus eminetiam tribuit Deus,

quatenus ad eam tuendam necesse est,suum cum illis nomen communicat. In unum ipsum ita co-

veniunt Dei, patris, ac Domini tituli: Vt quoties unum aliquem ex iis audimus, majestatis illius reverentia animos nostros feriri oporteat. Quos

ergo istorum facit participes, eos quasi sulgoris sui scintilla illustrat, ut sint pro suo quisque loco spectabiles. Itaque qui nobis pater est,qui Princeps , qui Dominus,is non ullam cum Deo communionem habet. Quapropter hoc nobis persuasum sit, ita Deo placere, prout quemque novimus esse nobis a Patre coelesti praefectum, uti- sum reverentia,obedientia, gratitudine,& quius possimus ossiciis prosequamur. Neque interest dignive an indigni sint, quibus honos iste d feratur: cum qualescunque sint Dei providentia illum locum sint sortiti. Communicat enim illis Dominus honoris sui portionem. Servi, inquit Apostolus , obedite dominis vestris carnaliabus

186쪽

Iei orum ossicium. rQbus cum timore δ: tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo: Non ad oculum servientes,quasi hominibus placentes,sed ut servi Christi,facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut Domino, & non

hominibus: scientes quonia unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino sive servus, sive liber. Et cum servi jubeantur sese submittere dominorum imperio, ac voluntarie inservire in omnibus, ita quoque praecipit Deus ut domini reciproco affectu famulos foveant , alant, & humaniter tractent: nam Paulus statim postea adjungit: Et vos dqmini,eadem facite illis,remittentes minas: scientes quia & illorum &vester dominus est in coelis: &person, rum non est acceptio apud Deum. Servi, inquit Petrus,subditi estote in omni tremore dominis, non tantum bonis & modestis, sed etiam discolis. Omnibus quidem servitutis jugum videtur durissimum & intolerabile:Iuste tamen & legitime dominanti parendum est. Cumque servitus omnis misera sit, iniquissimo animo ferunt omnes servire malis, improbis, libidinosis, avaris,ac sceleratis. Quia tamen ita mandatum Domini dominorii praecipit, ut cuicunque subjecti simus a Deo,illi volentes pareamus: non possilinus nos

subtrahere ab hac obligatione sine offensa sui

187쪽

w4 Servorum oscium. mi Numinis. Qui potest fieri liber,libertate stuatur:sin minus,cum humilitate nos jugo submi tamus. Liber is erit coram Deo, qui nulli turpitudini serviet. Pessimus quisque asperrime rectorem patitur. Non decet superbum esse hominem servum. Avarum & mendacem famulum z.D Giesium lepra punivit Eliseus Propheta: quod domini sui nomine abusus Naamanum Syri xercitus ducem abeuntem est cursu assecutus, &abeo poposcit duo talenta, & duo vestimenta, tanquam ea Heliseus exigeret,pro praemio leprae sanatae: merita punitione servi mendacis

perfidia castigata

188쪽

Semorum serium aq

ECAP. XXXVII.

roas A SVIS SERVIS CAESVS.LPMq. Vima Dei essi es Rex fidesistite coepto:

In dominum nulli Liringere tela licet Succedet natus Ioam qui vindicet illa Reddet pro illatis vulnera vulneribu

stald

189쪽

ο Α s rex Iuda, filius Ochosiae& Sebiae, quem Iosabath amita servaverat a furore Ataliae avit dum omnem regiam stimpem jussisset interfici) Iojadae Pontificis maximi obtemperans monitis, a principio regni sui Deum timuit: Templum ab idololatria repurgavit,& ruinas illius restauravit. Mortuo vero Iojacti, prolapsus est in abominationes Ataliae aviae;polluitque Hierosolymas prophanis sacris. Prophetarum quos Deus miserat admonitiones conte-psit& rejecit: ipsumque Zachariam Iojadae filium, lapidibus obrui jussit in vestibulo templi, quod Regi idololatrae annunciaret iram Dei: oc Principibus populi, qui resis iniquitatem promovebant ac fovebant malis conuitis &suasionibus, ruinam & perditionem instantem indicabat. Statim autem post Zachariae mortem, Syri Hierosolymas expugnarunt,& depraedati sunt: conspiratumq; est in Ioam regem a duobus se vis Zabado Semeathi Ammonitae filio, &Ios,bado Samarithi Moabitae filio : qui dominum immaniter truncaverunt: licet haec caedes meritum redderetur impietatis regiae praemium.

Quia

190쪽

Sermorum Uscium. 1 Quia tamen sacrosancti Principis esse debet persona: neque cuiquam permissum est in ejus vitam attentare, aeque quicquam aggredi vel machinari , quod illius autoritati vel saluti contrarium sit , justum de sceleratis servis, & sicariis sumptum est supplicium ab Amasia, qui patri in administratione regni Iudae hereditario jure successit. Idem quoque contigit Bagathar α

Thares Eunuchis i, qui cum in Assuerum regem Assyriorum conspirassent, a Mardocheo Iudaeo

proditi Jc delati apud regem, suspendio puniti sunt. Si est tibi servus fidelis, ait Salomon, sit tibi tanquam anima tua : Quasi fratrem,sic cum tracta. Scrvo malcvolo tortura, & compedes. Mitte cum in operationem, ne Vacet:multam nim malitiam docuit otiositas. Servilis conditio, ut non indigna est homine Christiano, habet tamen causas dejectionis & modestiae inter homines: Servilis cnim arrogantia &malitia odium facile apud omnes adquirit. CaVere sedulo debent omnes servi, nequid dicantagantve quod illorum conditionem odiosam reddant: Raro condonatur servo malo : Vnus quisque tamen permaneat in qua conditione r.e vocatus est. Servus vocatus es , non sit tibi cu- .rae: Sed si potes feri liber, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus

est Domini: similiter qui liber vocatus est, se

SEARCH

MENU NAVIGATION