Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

FRANCISCI PETRARCAE PRAEFATIO. 23

quibus displiceat Ciceronis oratio, Vel non nosse eram persectamque facundiam, vel disse. Hunc ego calumniam indiscussam transire non potui, quamquam valdes tinem. Ad rem redeo. Multa igitur hic familiariter ad amicos, inter quos et ad te ipsum, Scripta comperies, nunc de publicis privatisque negociis, nunc de doloribus nostris quae nimis crebra materia est , aut aliis de rebus, quas casus obvias secit. Nihil quasi aliud minis ut animi mei status, vel si quid aliud nossem, notum fieret amicis. Probatur enim mihi quod prima ad fratrem epistola Cicero idem ait, esse epistolae r prium, ut is ad quem scribitur de his rebus quas ignorat, certior fiat. Atque ea mihi tituli sui occasio,

de quo aliquando cogitanti, quamvis epistolarum nomen consentaneum rebus esset, quia tamen et multi Veierum missi erant, et ipse ego Varium carmen ad am cos, de quo paulo supra menti incidit, eodem praen

tabam, bis eo uti piguit novumque ideo placuit nomen, ut familiarum rerum liber diceretur, in quo pauca scilicet admodum exquisiis, multa familiariter, deque rebus familiaribus scripta erant etsi interdum, exigentem teria, simplex et inelaborata narratio, quibusdam inie iectis moralibus; quod et ab ipso Cicerone servatum est. Et haec iam multa quidem de tam parva re loqui CenSorum permordacium iubet metus, qui nihil scribentes quod iudicari queat, de aliorum iudicant ingeniis Impudentissima temeritas, quae solo silentio tuta est Complosis in litore manibus sedenti facile est erroquam velit de gubernatoris arie sententiam. Adversus hanc proterviam latebris saltem tuis horridula haec atque improvide nobis elapsa defendito. Illam vero non

192쪽

Phidiae Minervam ut ait Cicero sed qualemcumque animi mei essigiem, atque ingenii simulachrum multo mihi studio dedolatum, si unquam supremam illi manum imposuero, cum ad in Venerit, secura qualibet in arce constituito. Haec hactenus Aliud libentius, si liceret, silenti tegerem sed ingens morbus non facile occultatum erumpit enim, et inditio suo proditur Pudet vitae

in mollitiem dilapsae. Ecce enim quod epistolarum ordo ipse testabitur primo mihi tempore sermo sortis

ac sobrius bene valentis animi fuerat adeo ut non me solum, Sed saepe alios consolarer sequentia in dies fragiliora atque humiliora sunt, neque sat virilibus reserta querimoniis. Illa praecipue ut occultare studeas precor. Quid enim alii dicerent, cum ipse relegens erubescam Ergo ego in adolescentia vir sui, ut in senectute puer essem Infelix et execranda perversitas fuit animi vel mutare ordinem, vel subtrahere tibi pennius ista quae damno Mutro circumveniri posse Visus eras; qui et flebilium exempla, et omnium cum sule diem tenes. Ad excusationum igitur arma consu-gio Lassavi me longo et gravi praelio Dum spiritus dumque animus fuit, ipse restiti, et ad resistendum alios cohortatus sum. Ubi hostis viribus atque impetu labare mihi pes atque animus caepit, excidit confestim sermo ille magnificus et ad haec quae modo displicent

lamenta descendi. Qua in re excuset me sorsitan amiacorum pietas, quibus salvis, ad nullum fortunae vulnus ingemui eisdem mox una pene omnibus ruina Obr tis, et mundo insuper moriente, inhumani potius quam sortis Visum est non moveri. Ante hoc tempus qui me

unquam de exilio, de morbo, de iudicio, de comitiis,

193쪽

FRANCISCI PETRARCAE PREFATIO. 25

de ullis ori turbinibus, quis me de paterna domo, de fortunis perditis, de gloria imminuta, de pecunia dii in de absentia amicorum flebiliter agentem audivit 'Quibus quidem in molestiis tam molliter agit Cicero,

ut quantum stilo delector, tantum saepe sententia osse dar. Adde litigiosas epistolas, et adversus clarissimos, atque ab eodem paulo ante laudatissimos viros iurgia ac probra, mira cum animi levitate quibus legendis delinitus pariter et offensus, temperare mihi non potui quominus, ira dictante, sibi tamquam coaetaneo amico, familiaritate quae mihi cum illius ingenio est, quasi temporum oblitus, scriberem, et quibus in eo dictis offenderer admonerem quae mihi cogitatio principium fuit ut et Senecae tragoediam, quae inscribitur Octavia, post annos relegens, parili impetu idem quoque, ac deinde, Varia occurrente materia, Varroni Virgilioque atque aliis scriberem e quibus aliquas in extrema parte huius operis inserui quae nisi praemonitum lectorem subita possent admiratione perfundere , quaedam

in illo publico incendi periere. Qualis ille vir tantus in doloribus suis suit, talis ego in meis ueram. Hodie ut scias praesentem animi mei habitum , neque enim invidiosum fuerit id mihi tribuere, quod imperitis v

nire ait Seneca, factus sum ex ipsa desperatione Securior. Quid enim metuat qui toties cum morte luci tus sit '

I na salus victis nullam sperare salutem.

Animosius in dies agere videbis, animosius loqui. Et si quid sorte stilo dignum se obtulerit, erit stilus

ipse nervosior. Multa sane se offerent. Scribendi enim

194쪽

mihi vivendique unus ut auguror finis erit Sodcum caetera suos fines alit habeant, aut perent huius operis, quod sparsim sub primum adolescentiae tempus incoeptum iam aetate proVectior recolligo, et in libri sormam redigo, nullum finem amicorum charitas spondet, quibus Ssidue respondere compellor neque me unquam hoc tributo multiplex occupationum excusatio liberat. Τum demum et mihi immunitatem huius muneris quaesitam, et huic operi positum finem Scito, cum me deiunctum, et cunctis vitae laboribus absolutum noveris Interim iter inceptum Sequar, non

prius Viae quam lucis exitum opperiens; et quietis mihi loco suerit dulcis labor. Caeterum quod et rhetores et bellorum duces solent infirmioribus in medium coniectis, dabo operam, ut sicut prima libri Dons, sic extrema acies virilibus sententiis firma sit vel eo amplius quo vivendo magis ac magis induruisse videor, contra impetus atque iniurias ortunae. Denique quis inter

experimenta rerum sim laturus profiteri minime ausim. Sed hoc animo sum ut nulli amplius rei succumbam. Si stactus illabatur orbis, Impavidum serient ruinae. Ita me Maronis Flaccique sententiis armatum Scito, quas olim lectas, et saepe laudatas, nunc tandem in extremis casibus meas lacere ipsa inevitabilis sati necessia late didici. Dulce mihi colloquium tecum fuit cupideque et

quasi de industria protractum Vultum enim tuum tulit, per tot erras et maria, teque mihi praesentem secit usque ad vesperam cum matutino tempore Cal

195쪽

. FRANCISCI PETRARCAE PRAEFATIO. T

mum caepissem, diei iam et epistolae finis adest. Haec igitur tibi, frater, diversicoloribus ut sic dicam liciis texta dicaverim Caeterum si stabilis sedes et frustra semper quaesitum ocium contigerit quod iam hinc ostendere se incipit), nobiliorem et certe uniformem telam tu nomine meditor ordiri Vollem ex his paucis esse, qui famam promittere possunt et praestare. Sed ipse vi propria in lucem venies alis ingenii subvectus, nihilque auxilii mei egens profecto tamen, si inter tot dissicultates assurgere potuero, tu olim Idomeneus, tu Atticus, tu Lucilius meus eris. Vale.

197쪽

FRANCISCI PETRARCE

DE REBUS AEA MILIARIBUS

FRANCIscΠ PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Famam ante obitum non esse appetendam, quum ea nobis viventibus minime possit aclairi.

Querelam publicam nemo sapiens suam facit. Satis quisque privatarum querelarum domi habet. Satis dixi: nimis dicere debueram. Nulli ne hoc unquam accidissereris Falleris. Nulli vero contrarium accidit. Vix superstite qui secerat, cuiusquam scripta Vel gesta placuerunt Laudes hominum mors inchoat Scis quare Quia cum corpore moritur invidia, Vivitque cum corpore. Multorum, inquis, scripta laudantur, quae si gloriari licet non pergis ulterius sed qui indignantibus mos est suspensum linquens auditoris animum, se mone praetervolas inexpleto Verum enimvero fugieniem consequor mentis augurio scio quid velis. Multorum scripta laudantur, quae tuis admota carere non tantuni laudatore, sed etiam lectore debuissent cum tua interim nullus attingat. Recognosce in Verbis meis indignationem tuam, quae iusta esset nisi illam de communi omnium acervo in usus proprios traduxisses:

198쪽

30 DE REBUS FAMILIARIBUS

omnium, inquam, quos hic scribendi se amor seu morbus tenuit, omniumve quos tenebit. Respice enim in primis quorum sunt illa quae laudantur. Quaere auctores certe pridem in cinerem versi sunt. Vis et tua laudari morere A morte hominis vivere incipit humanus saVor, et irae finis principium est gloriae: quae si ante coeperit, singularis quaedam et intempestiva res est Plus dicam dum eorum qui tecum ViXerunt quisquam superfuerit, cumulate quidem quod appetis non habebis cum omnes pariter urna conclu-Serit, Venient qui sine odio et sine invidia iudicent. Ferat itaque de nobis quamlibet sententiam pra Sens etBS. Si sequam, .seramus aequo animo Si iniquam, ad sequiores iudices, hoc est ad postero proVocemus, quando ad alios non licet Delicatissima res est iugis conversatio minimis offenditur, et famae semper inimica praesentia est, multaque admirationi hominum s miliaritas detrahit frequensque convictus. Vides ne tu

hos scholasticos, genus hominum vigiliis ac ieiuniosquallidum Crede mihi nihil ad lucubrandum durius, nihil mollius ad iudicandum. Cum multa laboriosissime legerint, nihil examinant et quid in re sit dedignantur

inquirere, cum hominem ipsum nosse videantur. Itaque omnium una lex est cuncta enim X aequo, quorum auctores Vel semel aspexerint, scripta fastidiunt. Hoc,

inquies, parvis accidit ingeniis magna enim et valida per obstantia quaelibet erumpunt. Redde mihi Pitag ram reddam tibi illius ingenii contemptores. Redeat

in Graeciam Plato renascatur Homerus reviviscat Ari-Stoteles revertatur in Italiam Varro resurgat LiVius; reflorescat Cicero non modo segnes laudatores inVe-

199쪽

LIBER PRIMUS. - EPISTOLA I. 31

nient, sed mordaces etiam et lividos detractoi os quod quisque suis temporibus expertus est. Quid Virgilio maius habuit lingua latina Beperit tamen ille, qui non poetam, Sed raptorem alienarum inVentionum, et tran latorem diceret. Ipse autem et ingenii fiducia, et iudice laetus Augusto, alto animo invidorum Verba despexit. Tibi quidem magnam ingenii conscientiam esse scio. Sed ubi Agustum iudicem invenies, quem enixe admodum atque omnibus modis ingeniis sui temporis

savisse compertum est' ostri reges de saporibus epularum, et de volatu avium iudicare possunt de ingeniis hominum non possunt. Quod si sorte praesumps rint, superbiae tumor aperire oculos aut flectere, et in Verum figere non sinit. Itaque ne quid suae aetatis suspicere videantur, mirantur Veteres quos nOVere comtemnunt, ut defunctorum laus Viventium contumelia non acet. Inter hos iudices vivendum moriendumque

nobis est, et quod est durius tacendum. Ubi enim, ut dixi, Augustum iudicem quaeremus Unum habet Italia imo vero terrarum orbis unum habet Robe tum Siculum regem Fortunata Neapolis, quae unicum saeculi nostri decus incomparabili felicitate sortita est Fortunata, inquam, et invidiosa eapolis, litterarum domus augustissima, quae si Maroni quondam dulcis ViSa es, quanto nunc dulcior videreris, ubi ingeniorum ac Studiorum equissimus aestimator habitat Ad te Mugiat quisquis ingenio fidit. Neque vero differendum putet suspecta mora est. DeveXa enim est aetas, et mundus iam pridem o carere, et ipse ad meliora regna transire meritus, vereorque ne multam ipse mihi serae poenitentiae materiam prolatando quaesierim. Omnis

200쪽

quidem pulchrae rei dilati turpis, et omnis de lion si deliberatio longior inhonesta est. Rapienda est occasio, confestimque aciendum quod ante tempus fieri non potest. Quod ad me attinet, currere et properare

pro situm est ut quod de Iulio Caesare in epistola

quadam ait Cicero omnia mea studia in istum conseram. Ego ero ardenti quidem studio id fortasse emciam, quod saepe Viatoribus cum properant eVenit, ut si serius quam Voluerint sorte surrexerint, properando, etiam citius quam si de nocte vigilassent, perveniant quo velint. Sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu, cursu corrigam tarditatem. ibi autem tuo soro uti necesse est, quando ad eum regem aspirare non tam laeti, quam belli obice prohiberis Patria enim tun, cuius nem te amantior civis est, inimici regis imperio subiacet dicerem tyranni, nisi quia timeo aures tuas offendere. Ad haec et magna res est, neque nostris calamis discernenda, sed illorum gladiis. Igitur ad inceptum redeo. Si haec tibi exempla de illustrissimis electa non sumiunt, alia ex ali grege hominum adiiciam, et aetate recentiora et sanctitate clariSSima. Quantos olim aemulos Augustinus noster, quantOS

Hieronymus, quantos habuit Gregorius, donec spectata virtus et litterarum divina et admirabilis ubertas invidiam vinceret Vix horum quisquam integrum amae praeconium, nisi ab ipso die mortis, accepit. Unum

aemulo ac reprehensore carentem, unum plena et indecerpta laude decoratum Ambrosium, cuius ne inventis quidem famam mordax livor attigerit apud quosdam invenio quod sorte ad puram eius ac simplicem doctrinam omnis ambigui experiem reserendum est

SEARCH

MENU NAVIGATION