Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

LIBER PRIMUS. - EPISTOLA V. 53

cor, quamprimum cogita, qualiter te mihi exundanti illo defendas eloquio Quam Vere, nihil ad rem modo Verisimiliter satis erit. Credere parat nulla inessicax e suasio est. Interim facilius inducar, ut tuae culpae ignoscam, quam fortunae meae. Vale nostri memor.

Lugduni V Idus Augusti.

FRANciscUS PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Detestatur dialecticorum inanem et contentiosam petulantiam.

Temerarium est cum eo hoste confligere, qui non tam Victoriam appetit, quam certamen Scribis quemdam senem dialecticum litteris meis vehementissime perm tum, quasi artificium suum ego damnaverim ideo palam remere et minari multa se quoque in studiam stra suis litteris invecturum eas te litteras multis quidquam mensibus expectasse. Noli eas expectare amplius crede mihi nunquam venient. Hoc modeStiae remansit, sive is stili pudor, sive ignorantiae consessio est. Lingua implacabiles calamo non contendunt. Nolunt apparere quam frivola sunt quibus armantur ideoque more Parthico sugitivum pugnae genus exercent, et, latilia verba iactantes, quasi ventis tela committunt. Cum his, ut dixi, suo more contendere temerarium est; quippe qui summam Voluptatem ex contentione percipiunt quibus non verum invenire propositum est, sed altercari. Atqui Varronis proverbium est Nimium altercandos ritas amittitur. Noli autem trepidare ne in apertum scripturae solidique colloquii campum descendant. Hi sunt

222쪽

54 DE REBus FAMILIARIBUS

enim, de quibus Quintilianus inter Institutiones oraιοrias loquebatur quos reperias in disputando mire callidos;

cum ab illa cavillatione discesserint, non magis sincere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia, campo deprehenduntur merit itaque campum timent. Verum est enium illud eiusdem diverticula et anfractus suMagia esse infirmitatis; ut qui cursu parum valent, flexu eludant. Tibi vero, amice, unum hoc dixisse velim. Si virtutem, si veritatem sequeris, id genus hominum ita Sed quonam sugiemus a facie insanorum, si ne insulae quidem tutae sunt Ergo nec Scylla nec Charybdis obstiterit, quo minus haec pestis in Trinacriam transnataret Imo vero iam insularum peculiare malum est, si dialecticorum agmini Britannico Elnaea nunc novorum Cyclopum acies accesserit. Homine est quod in cosmographia Pomponii legeram, Siciliae maxime similem esse Britanniam 'Ego quidem putabam similitudinem hanc in terrarum situ, ac prope triangulari utriusque specie, et fortasse etiam in circumfusi maris perpetua collisione consist

m. Nihil de dialecticis cogitabam. Audieram Cyclopas

primum, postea Frannos, utrosque feroces incolas: tertium monstri genus advenisse non OVeram arm

tum enthymemate bisacuto, et ipso Taurominitani litoris

semore procacius. Unum sano et ego pridem animam Verteram, et tu nunc admones, eos sectam suam Ariastotelici nominis splendore protogere. Dicunt enim Ariasinistem ita solitum disputare. Est lateor, qualisqualis excusatio clarorum ducum inhaesisse vestigus nam et Marcus Tullius non invitum se cum Plato , si oporteat, erraturum dicit. Sed saliuntur Aristoteles enim Vir a

223쪽

LIBER PRIMUS. - EPISTOLA VI. 55

dontis ingenii de rebus altissimis vicissim et disputabat et scribebat. Alioquin unde huius tam multa volumina summo studio, et tantis exhausta Vigiliis, inter mult rum et praesertim illius fortunati discipuli graves occupationes, et in aetate non longa siquidem circa illum apud scriptores infamem, tertium scilicet et sexagesimum viis annum deiunctum accepimus. Isti autem cura duce suo tam diversi abeunt Cur, quaeso, Aristotelicos dici iuvat et non potius pudet' Nihil illi tanto philosopho dissimilius homine nihil scribente, parum

intelligente, multumque et inutiliter clamante. Quis illas conclusiunculas non rideat, quibus litterati homines se simul et alios saligant in quibus Omnem aetatem Onterunt quippe ad alia inutiles, ad hoc ipsum praecipue damnosi qualia sunt quae a Cicerone et a Seneca pluribus locis irridentur Quale est illud Diogeni propositum, quem dum contumeliosus dialecticus verbis esset aggressus hoc modo Θο ego sum, id tu non es annuissetque Diogenes ille subiunxit: omo autem ego sum cum id etiam non negasset, conclusionem subintulit cavillator Homo igitur tu non es. Enimvero, ιιι-mum Me, inquit Diogenes, Ausum est et si verum fieri vis, a me ineipe. Multa sunt id genus perridicula, in quibus quid quaerant, samam an oblectamentum, an bene , teque Vivendi consilium, sciunt ipsi forsitan mihi nihil ignotius. Nam lucrum haud digna studiorum merces nobilibus ingeniis videri debet Mechanicorum est i cra captare honestarum artium generosior finis est Dum haec audiunt, irascuntur. Est enim sere multii quium contentios hominis iracundiae proximum. Ergo, inquiunt, dialecticam tu condemnas. Absit scio enim

224쪽

56 DE REBUS A ILIARIBUS

quantum illi Stoici tribuant secta philosophorum sortis

et mascula, cuius cum saepo alias, tum in libro De finiabus Cicero noster meminit. Scio quod una liberalium est, et gradus ad alta nitentibus interque philosophorum dumeta gradientibus, non inutilis armatura excitat i tellectima signat veri viam, monstrat vitare fallacias, denique, si nihil aliud, promptos et perargutulos facit. Hoc ita esse non inficior; sed non statim qua honeste transimus, laudabiliter immoramur. Quin imo viatoris

insani est amoenitate viarum metam, quam destinaVerat, oblivisci. Multa cito transiisse, et nusquam citra terminum substitisse viatoris laus est. Et quis non Viator ex nobis est Brevi omnes adversoque tempore tamquam

hibem pluvialique die longum ac dissicile iter agimus;

cuius dialectica pars esse potest, utique terminus non est et potest pars esse matutina, non serotina Pluriam quidem honeste fecimus, quae turpissime laceremus.

Si enim dialecticae scholas, quod in eis pueri lusimus,

senes relinquere nescimus, eodem iure nec par impar ludere, nec arundine tremula equitare pudeat, nec rumsus cunis infantilibus agitari Sunt mirae arietates rum ac vicissitudines temporum, quas Occurrens naturasastidio, vigilantissim artificio, medicata est eas non putes in anni tantum circulo, sed multo magis in longa aetate reperiri. Ver floribus et arborum comis, aestas frugibus dives est, autumnus pomis, hyems nivibus abundat. Haec modo non tantum tolerabilia sed grata, si pervertantur, fient, concussis naturae legibus, imm tuna et nemo erit, qui Vel hyemis glaciem aequo animo per aestatem perserat, Vel solis ardorem alienis mensibus saevientem. Sic nem reperitur qui vel senem

225쪽

LIBER PRIMUS. - EPISTOLA I. T

insantibus colludentem non oderit, aut rideat, Vel puerum canum aut podagricum non miretur. Quid autem, quaeso, ad omnem disciplinam tam utile, imo tam n cessarium est, quam ipsarum litterarum prima cognitio, in quibus omnium studiorum undamenta consistunt' Sed ex diverso, quid sene ridiculosius in talibus occupato Tu ergo senis tui discipulos meis verbis excita; neque deterreas, sed hortare, non quidem ut ad dial cticam, sed ut per eam ad meliora festinent. Seni autem dic, non me liberales arte damnare, sed senes pueros. Ut enim nihil elementario sene turpius, quod ait en ea, sic nihil dialectico sene deformius. Et si syllogismos eructare coeperit, age, consulo, ac iube illum disputare cum Encelado Vale.

Minione V Idus Martii.

FRANCISCUS PETRARCA THOMAE MESSANENSI S. P. D. Quid de inventione et de ingenii vi sentiendum sit.

Quid agendum tibi sit consulis in eo statu in quo

sere omnis scribentium turba est quando et sua cuique non sumiunt, et uti pudet alienis, et interim a scribendo cessare non sinit ipsa rerum dulcedo, insitaque mortalium animis gloriae cupiditas. Sic itaque perplexus atque haesitans ad me redis. Primum omnium consuuiius fuerat certiorem adiisse consultorem, a quo Vel multa et Varia, vel unum quodcumque optimum et ei ctissimum esset, accepisses Enimvero nunc ad ostium

226쪽

58 DE REBUS A ILIARIBUS

pauperis pulsasti unde tamen, me olente, non animo vacuus abibis. Quod ab alio mendicavi, id tibi libens impertiar. Mihi quidem, lateor, de hac re non amplius quam unicum consilium est. Quod si fortassis in ca experiamento deprehenderis, Senecam culpabis; at si emcax, sibi, non mihi gratiam referes. Denique in omnem me tum illum non quidem solum; nam et hoc ante Flaccus dixerat, et quod satis auguror ante Flaccum alii, quod quaerendi nunc otium non est; sed expressiorem habeas velim consilii huius auctorem. Cuius summa est apes in inventionibus imitandas, quae flores non quales ac ceperint, reserunt; sed ceras ac mella mirifica quadam permixtione conficiunt. Eius autem non sensum modo, sed verba Macrobius in Saturnalibus posuit, ut mihi quidem uno eodemque tempore, quod legendo simul ac scribendo probaverat, rebus ipsis improbare Videatur. Non enim flores apud Senecam lectos in favos vertere studuit, sed integros, et quales in alienis ramis invenerat protulit. Quamquam quid alienum ego aliquid dixerim, licet ab aliis elaboratum, quum Epicuri sententia sit ab eodem Seneca relata, quidquid ab ullo bene dictum est non alienum esse, sed nostrum Non est itaque cur Macrobius culpandus sit quod magnam epistolae unius partem in prooemio operis illius non tam transi lit, quam transcripsit. Id enim et mihi sorsan interdum, et multis maioribus accidit. Sed illud assirmo, elega tioris esse solertiae ut apium imitatores, nostris Verbis, quamvis aliorum hominum, sententias proferamus. Rursus, nec huius stilum aut illius, sed unum nostrum con natum ex pluribus habeamus. Felicius quidem non apium more passim sparsa colligere, sed quorumdam

227쪽

LIBER PRAEUS. - EPISTOLA VII. 50

haud multo maiorum Vermium exempla, quorum ex Visceribus sericum prodit, ex se ipso sapere potius et loqui, dummodo et sensus gravis ac Verus, et sermo esset matus. Verum quia hoc aut nulli prorsus aut

paucissimis datum est, seramus aequanimiter ingenii nostri sortem, o altioribus inridentes, nec despicientes qui inhamos sunt, nec paribus importuni. Scio autem quid tu nunc tacitus dicis Homo hic me a studio retrahit, et ab industria dehortatur, dum patienter ignorantiam lare docet. Ego vero nihil magis cavendum arbitror, quam ne ignaria consenescat ingenium Licet enim Cicero scribat videri sibi homines, quum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt tamen id vel Oratori ad commendationem artis, quam tradebat, indulgendum fuit; vel sic accipiendum, ut ipsum loqui posse sine praeviii tellectu esse non possit. Hi 'in multo mihi potius Via dentur in eo praecellere, quod intelligere, quod multa scire ac meminisse possunt; quod belles natura non tribuit,iametsi aliquam intellectus, discretionis et memoriae similitudinem a re videantur. Quid ergo inoris atque obsecro, ut omni vigilantia et summis viribus animi tenebras, ignorantiam depellamus enitamurque in terris aliquid addiscere, quo via nobis ad coelum fiat. Sed interdum meminerimus, si sorte quia non omnes uno Sidere nascimur tarditati nostrae iter ad summa non pa ditur, decere nos ingenii terminis esse contentos, quos Deus nobis et natura praefixerint. Quod nisi lacerimus, nunquam sine mentis anxietate futuri sumus. Quamdiu enim in cognitionem rerum ibimus, quod iter nunquam intermittere usque ad extremum spiritum debemus, nori

228쪽

60 DE REBUS FAMILIARIBUS

quotidie recessus apparebunt, ad quos Se ignorantiam stra porriget. Hinc moeror et indignatio, et contemptus nostri quas latebras quoniam Vulgus indoctum non videbit, laetius deget atque tranquillius. Ita fiet ut scientia, quae ingens causa sacrae delectationis esso debuerat, molestissimam sollicitudinem inserat, et vitam, cuius seducem pollicebatur, interimat Adsit ergo cunctis ina bus modestia. Illa nobis suadebit, ut non in his solum quae fortunae aut corporis dicuntur, sed in his etiam quae animi bona sunt, quaecumque nobis portiuncula obvenerit, de modicis quoque non modicas grates agere consuescamus largitori aetemo, qui optime quid nobis expediat videt, idque largitus est, non quod delectabilius, sed quod oportunius novit. Et nimirum, sicut iure laudatur senex paucorum ille iugerum, qui regum inqua .

bat opes animo; sic ille laudabitur deformis, hebes, aut balbus, qui Alcibiadis Ormam animo, qui Platonis ingenium, aut eloquentiam Ciceronis aequaverit. Cui igitur ingenium deest, non desit aequanimitas; cui adest, adsit et moderatrix rerum omnium discretio, ut incorrupto iudicio vires suas aestimet ne sorte sibi blandiens et ipse se sallens, importabili fasce praegravet, contra illud quod in arte poetica scriptum est:

Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus, et versate diu quid serre recusent, Quid valeant humeri.

Nempe adiuvandum studio ingenium est, et meditati nibus sublevandum, sed minime cogendum quo non possit ascendere. Alioquin praeterquam quod conatus erit irritus, saepe accidet ut dum impossibilia cupimus,

229쪽

possibilia negligamus. Dictum breve, sed utile nisi is lor et memorabile inseram, quod apud Quintilianum,

acutissimum Virum, legi quod quoniam breviter ac dilucide ab eodem scriptum erat, mutare verba non libuit. geridi enim, inquit, etiam ingeniosis adoleseentibus '

quenter, ut ab e eonsumantur, et in silentium usque

semiant, nimia bene disendi cupiditate. Qua de re, mini narrasse mihisilium Seeundum illum inqualem meum, atque a me fui notum est familiariter amatum, miro fi eundis virum, infinitos tamen euros, quid esse sibi as truo suo distum Is vi Iulius Florus in eloquentia Gallia rum quoniam ibi demum einereuit eam princeps, alioquin inter paucos disertus, et dignus illa propinquitate. Is quum

Seeundum, eholas adhuc operam dantem, tristem forte vidisset, interrogavit quo ea a frontis tam obductae nec di simulavi adoleseens tertium iam diem esse, eae quo omni labore, Merio ad seribendum destinatos non inueniret ordium quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. Tum Florus arridens: Num

qisi tu, inquit, melius disere vis quam potes Hoc nepoti suo Florus. Quintilianus autem nobis, imo omnibus, , inquit, se res habet curandum est ut quum optime dieamus dicendum tamen pro faevitate ad profeetum enim opus est studio, non indignatione. Quod consilium ab et quentia ad actus alios vitae hominum multipliciter trahi potest. Sed quoniam de ingenio facundiaque sermo erat, utriusque rei, ut caeterarum omnium, divitiae et paupertas aequo animo serendae. Si quem sane tam benigno lumine astra respexerint, ut ipse sibi sine exterase opis adminiculo satis sit, et per se ipsum magnificos sensus possit exprimere; multum habet quod dono gratiae coD

230쪽

62 DE REBUS FAMILlARIBUS

lestis adscribat, caveat insolentiam, et cum multa humilitate lauatur muneribus Dei, et suum apibus morem linquat. Nos autem, quibus non tam magna contigerunt, apes imitari non pudeat. Illae qui , ut Virgilius noster ait,

Venturae.... hyemis memores, aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesiis reponunt.

Experiamur et nos dum tempus est, dum serVet aetas, et viget ingenium. Non expectemus donec frigus Senectutis obrepat, et aestivae claritati nubila hiberna su cedant. De apibus apud eumdem poetam legimus, quod

Pasaestate nova, per florea rura Exercet sub sole labor.

Et iterum alio loco, quod illae

in pratis, aestate serena, Floribus insidunt variis, et candida circum Lilia funduntur strepit omnis murmure campus.

Si volumus itaque consilium ad utilitatem nostram latius extendere, quaecumque de apibus scripta sunt, ad humanae inventionis industriam reseramus. Sstasis stra quid est aliud, nisi aetas ista flagrantior Rursus: quid est algenti brumae similius, quam senectus' Quem vero tunc nobis huius temporis aut otii fructum spera dum esse proponimus, quas ingenii messes, si nunc facie laboris exterriti cessamus Quid ex horreis nostris steritas seret, si desidia torpente consistimus 'Nudus ara, sere nudus hyems ignava colono.

Sed ne ab apibus ad colonos dilabatur oratio, nunc in

SEARCH

MENU NAVIGATION