장음표시 사용
201쪽
Νam apud Paulinum, qui Ambrosii vitam scripsit, et obtrectatorum eius nomina legimus, et vindictam divino iudicio irrogatam Perse igitur iam sine lamentis quod
summis ingeniis contigisse vides. Videris autem qu dam in parte tuarum litterarum hoc ipsum conqueri, quod multos noveris magnum in Vita nomen assinu tos. Et hoc quoque, si me audire volueris, magnifice contemnes Scis enim quibus hoc evenit His equidem solis, qui famam suam, quoniam calamo nequeunt, et more defendunt. Aspice istos purpuratos, qui ingenti strepitu populorum in Se ora convertunt, qui S s pientes dici volunt, et quos sapientes Vulgus appellat, singulis civitatibus ascribens sapientum greges, cum tamen illa florens olim studiorum mater Graecia, non amplius quam septem sapientum nominibus glorietur, quod ipsum posteris importunae nomen arrogantiae Via sum est sed qui eos excusant aiunt non id eis c gnomen proprio iudicio, sed popularum suffragiis Ntigisse. Unus ex omnibus saeculis Epicurus sapientem se profiteri ausus intolleranda superbia, seu potiu riadiculosa dementia, cuius secundo De Finibus bonorum et malorum meminit Cicero Hodie in nostrorum causia
dicorum grege uror ille vulgaris est. Respice et hos qui in altercationibus et cavillationibus dialecticis intum
vitae tempus expendunt, seque inanibus semper quaestiunculis exagitant et praesagium meum de omnibus habeto. Omnium nempe cum ipsis fama corruet, unumque sepulcrum nomini ossibusque susticiet cum enim mors rigidam linguam stare coegerit, ' modo ut sileant necesse est, sed ut de his etiam sileatur. Possem exemplis inluere, inque ipsum in multis testem sacere.
202쪽
Quot loquacissimas picas agnovimus in oculis insanae multitudinis perstrepentes, quarum repente VOX cecidit nisi longa et apud quosdam superstitum odiosa sorto narratio esset. Sed de his et saepe alias, et nunc, quod res ipsa poscebat, diximus. Neque enim ut eos monerem sermo mihi institutus, sed ut tibi satissam rem, cuius omnino diversa conditio est. Tunc enim maxime resonabis, cum iam loqui amplius nequiveris. Caeterum valde impatientis animi est brevissima expectatione torqueri. Expecta paululum eris voti compos: cum obstar tibi ipse desieris, id ex parte longaeva λ San absentia, ad plenum, mors sola praestabit. Reduc ad memoriam ex omnibus speculis illustres virosin manos Graecos, barbaros, quorum non praesentia famae nocuerit. Τibi, cui recentior memoria est, plures sorte ex historiis occurrent. Ego id uni omnium Asricano tributum memini, ut scilicet o fama mirabilis, et praesentia mirabilior haberetur. Idem sacris in littoris tribuitur Salomoni: quaere alium, orto non invenies etsi Virgilius immodico studio Eneam suum exornandi, hoc
ad eum gloriae genus transferre contendat. Sed imm bile verum est. Excusant tamen, quaSi non Eneam, sed sub Eneae nomine, virum sortem persectumque
describat. Dedit idem oratorum uni dumtaxat is, qui hoc sibi verius usurpasset perillustris scilicet orat rum princeps arcus Tullius, uni quoque poetarum idem tribuit, Aulo Licinio Archiae. Sed vereor ne id, amore iudicium obliquante, praeceptori suo mediocris ingenii viro tribuat, quod nec Homero tribuit, nec Vi gili tribuisset. Caetorum, ut ad te revertar, nihil ex omnibus quae dixi quod tibi iustam indignandi ma-
203쪽
toriam praestam possit, invenies. Νem enim se anteiri ab uno vel a paucis aegre fert, nisi qui gloriae principatum pertinaci sibi mente constituit Patere, ut caeterarum rerum, Sic ingenii tui sortem nominisque fortunam. Putabas eam in solis divitiis ius habere' Humanarum rerum omnium, excepta Virtute, domina est illam quoque Saepe oppugnare, Sed nunquam expugnare permittitur Famam certe, qua nihil est levius, facile rotat, ac ventosis suffragiis circum volvit, a dignis eam transferens ad indignos. ihil quidem mobilius, nihil iniquius vulgari iudicio, super quo amarundata est. Itaque mirum non est Si assidue quatitur, quae tam tremulis innititur rundamentis. Haec sane O nisi in vivos regnum habet mors hominem eximit ab imperio fortunae Cessant exinde ludibria haec velit ipsa vel nolit, virtutem fama, ceu solidum corpus Umbra, consequitur. Habes ergo ni salior gloriandi potius causam quam indignandi, si cum omnibus sere praestantibus atque clarissimis viris communis tibi tua sors est. Quoque etiam nunc aequiore animo sis, Asricanum ipsum, quem ex hac acie segregare visus erum, in commune restituam; cui quamvis, quod rarissimum est ut dixi , praesentia non nocuerit, nocuit tamen, ut caeteris hominum, invidia, quam tantis virtutibus non potuit extinguere, in-eenditque potius et instammavit nocuit quod sine indignatione non possum meminisse conversutio longior, et nascens ex familiaritate contemptus. Unde autem haec eliciam percontabere. olo me aliquid immutasse
suspiceris. Ipsa it Livii clarissimi scriptoris verba ponam, qui orta contentione dignitatis honorumque inio Scipionem Africanum Titumque Flaminium, in qua
204쪽
succubuisse Scipionem refert, Maior, inquit, glaria Se pionis, et quo maior, eo propior invidios et statim postea fleeedebat, inquit, et aliud Scipio 'stantia iam prope annum decimum assiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit. Et haec quidem ille. Tu vero ut iam finem faciam so tunam tuam tanto comite Olabere, expectabisque tranquillius, memor Vetus apud Flaccum Verbum esse quod, ut Vina, sic poemata meliora dies reddit Apud Plautum aliquanto vetustius ille enim ait
Qui utuntur vino vetere sapiente puto, Et qui lubenter veteres inspectant sabulas.
Quod non minus ipsi Flacco bilem commovisse suspicor, quam tibi, tantam esse Vetustatis reverentiam, ut crimen longo sermone purgandum sibi suerit Lucilium reprehendisse Postremo tecum cogita. Quid est hoc pro quo tam sollicite torqueamur Ventus est fama, quam Sequimur sumus est, umbra est, nihil est. Itaque facillime recto atque acri iudicio contemni potest. Quod si sorte qu niam generosos animos familiaris haec pestis insequi solet appetitum hunc extirpare radicitus non potes, excrescentem rationis saltem salae compesce Parendum tempori, parendum rebus est. Denique ut sententiae meae summam brevius expediam virtutem cole dum vivis famam invenies in sepulcro. Vale.
205쪽
LIBER PRIMUS. - EPISTOLA Il. 37
Hominum vitam aeque ac nosculum momento temporis et virere et arescere.
Vereri mihi nec immerito visus es, ne quod sere omnibus adolescentibus accidit aetatis flore decipiar.
Non pollicebor tibi, pater, animum solidum ac stabilem, omnisque Vanitatis exortem quod in hac elato dissicillimum, et potius divinae gratiae, quam humanae virtutis arbitror); sed mentem haudquaquam suae conditionis ignaram spondeo Sentio me mihi crede , nunc dum maxime florere videor, maxime ad arescendum pergere. Quid in re celerrima segnibus verbis utor 'imo Vero properare, imo currere, imo ut loquar proprie volare. Volat enim aetas ut ait Cicero): et omnino nihil est aliud tempus vitae huius, quam curSuS ad mortem in quo ut ait Augustinus nemo vel paulo stare, Vel aliquanto tardius ire permittitur, sed urgentur omnes pari motu, nec diverso impelluntur accessu. Neque enim cuius ita brevior fuit, celerius diem duxit, quam ille cui longior sed quum aequaliter aequalia momenia raperentur ambobus, alter abiit propius, Dier remotius, quo non impari velocitate ambo currebant. Aliud est enim amplius viae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora SP tia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Ecce quanti duo viri velocitatem vitae mori lis describentes, Volare eam et currere aSSerunt. Quo-
206쪽
tiens vero Virgilius fugere tempus ait Quid, si omnes tacerent quid etiam, si negarent numquid ideo segnius
fugiens curreret aut Olaret' eque Vero me talia Summis labiis loquutum putes quique coaetaneis meis est mos per auctorum iret captare flosculos; quod viro turpe ait Seneca, nobis ita permissum putant, ut nihil videatur in adolescentia formosiuS. Ego me non nego flosculos interdum legere, quibus inter seniorum choros si res tulerit uti queam. Sed ita ad optatam senectutem merita cum laude perVeniam, ut ego magis omnia ad vitam aestimem, quam ad eloquentiam reserenda. Et quamvis ut est usus, ut est ingenium, ut est animus, ut est aetas eloquentiae studio delecter tamen et dum aliorum bene dicta recenseo, et si quando mihi aliquid sorte sonantius excidii, utrobique magis meditor ut quidquid id est, vitae prosit, adolescentiaeque me malis expediat, quam ut Verbis ornatioribus iuvenilis lingua lasciviat. Summae quidem dementiae videtur in id niti ad quod sorte nunquam sis Venturus, et quod paucis accidit, quodque cum adeptus fueris modicum proSit, fortassis et multum noceat illud vero negligere, quod
et Omnibus promptum, prae omnibus utile, damnosumque nunquam QSSe possit. Scimus autem magnorum auctoritate hominum, experimentoque rerum edocti,
quoniam paucis bene loqui, bene Vivere autem omnibus datum est. Et tamen plures illud amplectuntur, hoc sugiunt. Ita est natura hominum dissicultatibus incumbere, et ea cupidius appetere quae laboriosius parantur. Ego quidem, etsi mihi fidem aetas deroget, teste tamen conjScientia, lego, non ut eloquentior aut argutior, Sed ut
melior fiam. Et quod do niorali philosophiae parte dixit
207쪽
LIBER PRIMUS. AEPISTOLA II. 39
Aristoteles, ad omnes traho quamquam si uterque Ductus Sequeretur, fortunatiorem meum laborem non negarem. Tibi autem, pater, gratia ago, qui me tem mones, et oro ut idem saepe facias. Sed sic habeto, me iam hinc coepisse cognoscere cursum meUm, et pericula numerare, et multos nosse decrepitos me
altius humi fixos ac tenacius inhaerentes. ultum me tangit illud Domitiani principis iam senescentis: Nihil, inquit, gratius deeore, nil brevius. Et illud Catonis sonis apud ullium: Quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, ut sit e loratum ad vesperum res victurum Ei illud Virgilii tunc iuvenis iuveniliter dictum, sed Vere, sed graviter, sed mature Collige vere rosas, ducllos noVus, et OV pubes Et memor est aevum sic properare tuum. Ego ero memor sum, et quamVi nondum plene pOS-Sim, cogito iamen ut possum, et in dies ut profundius possim nitor cogito non quod aliis videor, sed quod Sum, et aetatem hanc, et qualemcumque formam corporis, et reliqua unde mihi forsan ab aliis invidetur sentio data mihi ad periculum , ad exercitium, ad laborem Dunique ut breviter concludam scio me ascendere ut descendam, virere ut arescam, ut SeneScam adoleScere, vivere ut moriar. Vale.
208쪽
Gallicae peregrinationis enarratio Laudes Italiae. Fabella de Carolomagno.
Gallias ego nuper, nullo quidem negotio ut nosti , sed visendi tantum studio, et iuvenili quodam ardore peragraVi Germaniam tandem Rheniquo ripas attigi, contemplatus sollicite mores hominum, et aspectu telluris incognita delectatus, ac singula cum nostris conserens et licet multa utrobique magnifica Viderim, me tamen Italicae originis non poenitet imo ut Verum satear quo latius peregrinor, eo maior Itali soli subit axmiratio. Quod si gratias agebat Plato Diis ut orbo eius utar immortalibus, inter multa, quod Graecum eum, et non alienigenam edidissent quid nos prohibet pro e dem quoque gratia agere, ortusque nostri Deum auctorem recognoscere nisi sorte nobilius est Graecum nasci, quam Italicum quod si quis dixerit, dicat idem et SerVum esse nobiliorem quam dominum. Atqui nullus hoc Graeculus quantumlibet procax impudensque dicere audebit, dum meminerit diu ante Urbem conditam, ante partum et auctum Virtutibus imperium, denique ante
Romanos rerum dominos gentemque togatam, non Italiam, sed quartam Italia partem e tempore desertam et vacuam, Graecis habitatoribus posseSSam, Magnamque Graeciam nuncupatam. Quae enim tunc magna Visa St, quam maxima, quam immensa Viderii
209쪽
LIBER PRIMUS. - EPISTOLA III. 1
iuit post eversam Corinthum, post Vastatam AEtoliam post Argos et Mycenas caeterasque urbes triumphatas, post Macedoniae reges captos, Pyrrhumque devictum, et madentes iterum Asiatico cruore Thermopylas Credo neminem negaturum aliquanto clarius Italicum esse quam Graecum; sed de hoc sorte alibi nunc in Gallias revertamur Parisiorum ciVitatem regni caput, quae auctorem Iulium Caesarem praetendit, introii non aliter animo assectus, quam olim Thessaliae civitatem Hypa tam dum lustrabat Apuleius. Ita enim sollicito stupore Suspensus, et cuncta circumspiciens, Videndique cupiadus explorandique vera ne an ficia essent quae de illa civitate audieram, non parVum in ea tempuS absumpsi, et quotiens operi lux defuit, noctem superaddidi. Demum ambiendo et inhiando magna ex parte didicisso videor quis in eadem veritati, quis sabulis locus sit; quae, quoniam longa narrati est, neque hoc loco satis explicabilis disserenda est, donec ex me omnia coram audies Gandavum quoque ut media sileam eodem conditore superbum vidi, et caeteros Flandriae Barbantiaeque populos lanificos atque textores. Vidi Leodium insignem clero locum: Vidi quensem Caroli sedem, et in templa marmoreo verendum barbaris gentibus illius principis sepulcrum. Ubi sabellam audivi, non in moenam cognitu, a quibusdam templi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostenderunt, et postea apud modernos Scriptores accuratius etiam tractatam legi, quam tibi quoque ut reseram incidit animus ita tamen, ut rei fides non apud me quaeratur, sed ut aiunt penes auctores
maneat Carolum regem, quem magni cognomine aequare Pompeio et Alexandro audent, mulierculam quam-
210쪽
dam perdite et emictim amasse memorant, eius blanditiis enervatum, neglecta fama cui plurimum inservire consueverat et posthabitis regni curis, aliarum rerum omnium et postremo sui ipsius oblitum, diu nulla prorsus in re nisi in illius amplexibus acquievisse, summa cum indignatione suorum ac dolore. Τandem cum iam spoi nihil superesset quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat , seminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit cuius rei ingens primum in regia, sed latens gaudium fuit; deinde d
lor tantum priore gravior, quantum laediore morbo correptum regis animum Videbant; cuius nec morte lenitus suror; sed in ipsum obscoenum cadaVer et exangue translatus est quod balsamo et aromatibus conditum, onustum gemmis, et Velatum purpura diebus ac noctibus tam miserabili quam cupido fovebat amplexu Dici
nequit, quam discors, et quam male se compussura eo diti est amantis ac regis. Nunquam profecto contraria
sine lite iunguntur. Quid est autem regnum, nisi iusta et gloriosa dominatio Contra, quid est amor, nisi laeda servitus et iniusta Itaque cum certatim ad amantem, seu rectius, ad amentem regem pro summis regni negotiis legationes gentium praefectique et provinciarum praesides
convenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis, et obseratis laribus, amat corpusculo cohaerebat, amicam suam crebro Velut spirantem responsuramque compellans illi curas laboresque suos narrabat, illi blandum murmur et nocturna suspiria, illi semper amoris comites lacrimas instillabat horrendum miseriae solamen, Sed quod unum tamen ex omnibus rex, alioquin ut