장음표시 사용
71쪽
Tract. I. Tap. II. S. II. Si quia Optimus id voluit. Ad mortem autem ire me serius ocius non interest tunc optimum erit, cum ille Optimus ire me
a. Est quidem miseriarum ingens pelagus , in quo hic
fluctuo; de alia calamitate in aliam actor , et saepe de hac in illam relabor. Nam si inter continuas in hoc mundo corporum collisiones, corpus meum quod ex facili sit alicubi laedatur, et Vel ab aethere circumfuso terrae allidatur cum cadere medicob, vel a concitatis minutiis et irruente corporum scobe contextus ejus dis luatur cum uri me di cob, necessum est dolere me. Quod si pars ea quae laeditur, ad sensum vel motum comparata sit, illico vel sensus me, vel motus, Vel eorum rectus usus destituit; et oculo laesus, coecus sum, aut coecutio lingua balbus sum aut inutio. Si vero periculum sit, ne focuS,
qui in corde eo jugiter ardet, exstinguatur quod iterum facile, adempto ei vel pabulo vel spiraculo), jam cum morbo, id est,
imminente morte conflictor, animam ago, dira formidine concutior, incredibili moerore deficio, intolerabili premor et elidor angustia. Haec vero graviora sunt v mens mihi ex inscitia laborat, animus ex malitia. Mens ignara; nam quae scire debuerat, et scire facile poterat, quaerere contempsit maluit aliena quaedam supervacanea, et quae mea non referunt, in la- are hinc et mea pariter et aliena nescio. In illa non inquiro
quid mirum si ignoro haec vero non nisi ex illis scire poteram, et quomodo alia sciam, qui me adhuc et mea nescio Malus unimus, sui amore percitus, omnia sibi rabide appetit cum inexplebili cupiditate, omnia sibi subjicit, omnia sibi mancipat et ubi Deum ipsum servire sibi voluit , pietatem appellat. Divina Leges, quas res piscens paululum et valetudinem suam
aliquatenu passa mens detexerat, quasque ipse amplexu etiam fuerat, et in se tam sancte receperat, non servat in eas juratus cum sit, audet tamen passim contra venire ne unum quidem
diem ex illis agit. IIaec animi mei in propos o inconstantia,
72쪽
R Christ a. levitas, perfidia, tot indies et indies experimentis ' tam mihi innotuit quam quod maxime et ne hac quidem obtestatione tam seria redibit ad frugem. Non redibit, quamdiu hic morabor conclamatum est fidem, quam etiamnum interponit suam, nimis levant tot splendida, quibus me huc usque fefellit, mendacia. S. Cur hae tot et tantae in me conspirant calamitates pyAn alibi in Deum peccavi ii, hic vero, in corpUS tanquam in ergastulum detrusus, quas merui poenas pendo et inter alia hanc bene gravem, quod oblitus sim criminis quod uoyNam vapulanti solatium aliquod est, scire cur vapulet. An
patrum Ut Vorum meorum aliquis ' an forte primus homo
peccavit et infelicem illam heriditatem ad me aliosque suos posteros, quos in eadem charybdi laborare video, devolvitqJam enim experimento dedicisse videor ' subinde vitia quaedam corporis, imo et animi et mentis, a parentibus in liberos di fundi, et velut per manus tradi. At non sunt hae calamitates 'nisi querulis et sui studiosis, non vero iis qui humiles sunt, qui se totos Deo devoverunt. Nam ne ipsa quidem animi pravitas ' et Divinae Legis transgressio, calamitati aut vitio
vertenda videtur iis, qui eam approbando et assentiendo nunquam fecerunt suam, sed animi poenitentia et seria detestatione, quoties et quamprimum occupaverat, excusserunt; tum animi contentione quanta poterant maxima, et proposito non delinquendi de caetero, a se quam longissime removerunt. Nihildum inquiro ' haec quae perstrinxi g, inciderant, ut quae obvia erant, et saepe audieram. Nihildum inquiro, quod inquisitionem illam hactenus ex Humilitatis uberibus i emulgere non possim. Humilitas non jubet hic quaerere, sed utcunque sit, boni consulere. Bonum est, natum esse me, vel sic quia Deus nasci me voluit, et sic. Undecunque hoc fiat, quod sic, non moror tantum assentio voluntati ejus, et quia voluit me nasci, juvat me natum ess quomodocunque Non sunt ergo
73쪽
inquirenda ista 'N Non, inquam, inquirenda sunt hic '. Non etiam alibi iri Alibi videbo hic nihil ad rem. . Atque ita dictum ' de Obligationibus illis, quibus me totum Deo obstrinxi, iterumque obstringo iterum illi me totum do, dico me delatum huc probo quod detulerit 33;
me abeuntem hinc abire volo i cum dicet nolo cum non
diceto me agentem hic volo vivere ' quod jussit, volo laborare ' ut edam). Si quid altus adhuc Obligationis sit,
quod mihi incumbat, cum hoc tam bene quam illas meas Obligatione percepero, exsequar etiam tam prompte. Alioqui si quam mihi legem ferri si vero, quae num a Deo lata sit nesciam Z suspicer tantum ab eo latam esse aut aliis id ipsum credam, vel libidinis meae temeritate confingam non Deo,(quod unice debebam), sed meis opinionibus, meae levitati AE,
meae stultitiae parebo; non Deum, sed quod dicitur lapidem
sepulcro pro Deo venerabor me colam, et in me, quod ei turpissimum est, colam mea commenta, mea nuga obserVabo, aut blande scabam et fovebo eam, quam alii mihi per summam injuriam affricuerunt scabiem Herus meus non mussitat, non insusurrat mihi ad aurem, ut haerere debeam aut dubitare, num quid mandet et quid mandet. Quod fieri a me vult, herilem in modum intonat. Audio satis, nisi cum ipse interdicta ejus, cupiditatum mearum crotalis et crepitaculis, importunius repo Non inscius diomatis mei est, non per interpretem, non absens per internuntium agit mecum. Si quando
per alios ' officii mei monere me constituit, tesseram illis dat indubitatam Rationem), ut etiam tunc magis ille mecum(neque enim hoc alienum ducit majestate sua quam hi loquantur. Servus inutilis et demens, qui relicto penso, id facere ingreditur, quod noctu somniaverat herum imperare; aut luce palam in foro saltat et tricatur, quia id herum velle nugator aliqui dixerat. Quod si adiri possit herus, si et imperaverit, neminem nisi se clare jubentem audire, jam etiam nequam est ille servus et furca dignus.
74쪽
animum nos hi um inducamus, eorum quae agimUS, Ut agere
omittimus, ad Felicitatem nostram nihil ad obligationem omnia
referre. Ita sustineamus animum et refraenemus; ita coerceamu Seum intra gyrum suarum Obligationum, ut transilire, et efferre se in desideria ac vota suae gloriae felicitatisque non possit. Deseramus inauspicata haec signa, quae tanto apparatu, tanto consensu et concursu, tot studiorum consiliorumque impedimentis et sarcinis genus humanum sequitur. Quaeritur dies noctesque Felicitas hoc est Palladium illud, ad quod diripiendum contendunt in hanc expeditionem magnis quidem, sed irritis votorum et conatuum passibus eunt. Nec pudet illos tam turpis militiae, aut potius servitutis ultro, et sine delectu in his castris nomen suum profitentur cujuscunque sorti et condicionis homines, vulgus pariter et Philosophi. Publicum est auctoramentum, et in ore omnium Ouod felix faustumque sit. In haec verba urant sed nos duremus. Nunquam sub hoc sacramento expugnata Felicitas fuit imo non alia de causa infelices omnes sunt et miseri, quam quod felices omnes et beati esse volunt. Umbra es Felicitas fugit te cum sequeris eam sequitur te cum fugis eam. Sed et fugientem te ne non sequatur, cautio esst; si enim ingenium Felicitatis edoctus, ideo fugeris eam, ut te sequatur, non sequetur; nam sic fugere Felicitatem non es eam fugere, sed sequi. Nemo unquam
Felicitatem assecutus est, qui ad illam assequendam aliquid fecit; ne is quidem, qui callidus fugit hanc Amagonem, ut
Parthorum more invitaret ad sequendum, et fugiendo caperet insequentem, aut quod suaViu forte putat, caperet Ur Mens
vere humilis, submissu, imo submersa, et in Obligationes suas, quibus Divinae Legi obstricta tenetur, absorpta ultra pedes, quibus ad Felicitatem eat, ultra manus, quibus eam prendat,
75쪽
ultra pectus, quo aspiret ad eam, ultra Os, quo inVOcet eam, ultra oculos, quibus collinee in eam, ultra cerebrum, quo Vel per somnium de illa consequenda cogitet; - Mens inquam, tam alte obligationum suarum aquis hausta, involuta, condita, sola capax est Felicitatis illa se feliciter abscondit, et feliciter inventa est ab ea, cui se tam diligenter absconderat, Felicitate illa sola feliciter fugit, et in id quod fugiebat feliciter
incidit. E. Verum non eo haec a me dicta sunt, quod putem viro bono felicitatem suam pugnis et fustibus abigendam, et, ni discesserit, conterendam et mactandam esse . Immane illud est, trucUlentum, imo et impium. Deus brabeum offert; tu sic accipis yscelestissimus es igitur et hoc brabeo, quod solius insigne irtutis est, indignus. Illud volui dicere, non aucupandam, non studio venandam esse Felicitatem, et ne quidem venationi huic de industria supersedendum , ut nempe, cum aliud agere videmur, in casses nostros incidat incauta elicitas. Hae enim tantummodo sunt artes venandi, et sic supersedere venationi, non est aliud quam perite et callide venari. Fugere igitur felicitatem, quod ante dicebam, perinde mihi est atque non sucupare Utar paulisper stylo Scholae, si quis, quod illo scriptum est, melius intelligere se putet serpam tantisper non aliter
constant haec sacrab, tunc denuo assurgam Debemus nos haberemere negatire ad Beatitudinem nostram id est, propter Beatitudinem consequendam nihil facere re omittere debemus, sed Iacere debemus quod jubet Deus, mere quia jubet, et omittere quod Metat Deus, mere quia etat, ibi Eendo. Ita ut tota actio nostra et tota omissio nostra procedat ex motiro Obedientiae, nunquum autem ex motiro Concupiscentiae. o sumus ero etiam speculatire nos habere ad eatitudinem nostram, sed non praetice id est, licet per intellectum ridere et praeridere, quod eatitudo nobis
obrentura sit, si haec et illa fecerimus; sed non licet haec et illa facere eo intuitu, ut Beati simus. Hoc enim expresse est contra
76쪽
tatis, de qua supra diximus, qua jubemur nos ipsos, et nostra
omnis abnegare, et in totum ac in solidum Deo resignare. Si quis ero existimet Deum in Sacris Literis ubere, ut propter aeternam Beatitudinem nostram veremur, is mere ideo prosterseternum suam Beatitudinem operetur, quia ut ipse apprehenditu Deus hoc mandat sic enim proster aeternam suam Beatitudinem operari, non est proprie propter illam operari, fedfroster mandatum Dei quod supponitur . Sicut feritus, qui hero jubente aut qui factem sincere putat herum ubere ut ricinorum alicui operam suam accommodet; sicut, inquam, ille ferrus accommodando suam operam, non eripit stibicino, sed hero suo; quia totum molirum istius ferri est oluntas heri, non autem utilitas aliqua re commoditas ricini sic etiam molirum istius hominis, de quo jam statim dicebam, non est sua Beatitudo, fedboluntas Dei. Adeoque absolute dicendus est roster Deum agere, non autem propter se
aut suam eatitudinem. Videat ero ut hoc feri putet, et non
ore hoc agat, sed corde; nam facile hic est decipi a propria sua
Concupissentis. S. Enimvero de felicitate sua nemo videtur debere cogitare , nemo dedita opera deliberare, nisi qui fastigium insederit rerum omnium, aut in fastigium illud eniti se posse confisus fuerit. Audet hic quisquam attentare Mitto Briareum et fabulas videor mihi per nebulam videres Tyrannum aliquem, attollentem cristas, et hic aliquid machinantem aut imaginantem sibi Fatuelle omnibus cucurbitis capitulum insulsius Sed quid opus est indignatione qua nec dignus es Anticyram, actutum Anticyram ad Ipse te nosce, inquam, ut saneris. Reliquos autem Omnes, Utpote qui in alterius imperio et potestate sint, primum de Obligatione sua laborare, oracula Rationi consulere, et, cum didicerint quid sibi faciendum sit, morem
Cajum illum, a quo Belgicum nostrum i aut similem aliquem morionem.
77쪽
gerere, aequum est. Ubi morem gesserint , tum vero felicitas eOS, quantam capere post mi maxima, etiamsi id ipsi non egerint, consequetur. Haec cum manifestissima sint omnibus, quibus mentem huc advertere et aliquamdiu defigere non est grave; quae causa communis illius et pervagatae quidem, sed et perversissimae dementiae, vel potius impotentiae, ut primum sibi
de felicitate sua despiciendum putent homines, primum illi oculum adjiciant deinde vero, quid sit illud, quod eo quo
intendunt, ferat deducatque, perquirere et deliberare constituant 2 Inde enim fit, quod, etiamsi interdum, et in quo sita sit Felicitas, et quae faciant ad illam consequendam feliciter invenerint, tamen, quia hoc illis propositum esse non debebat, infeliciter aberrent. Sed quae tandem causa hujus erroris p y Capio ' Effusus extra se totus, cum corpore confusus, dis tractus, dispersus homo est aegre se colligit, aegre se intra se revocat, ut ibi se videat, et se sub Deo videat, et ita sub Deo, ut nihil cuiquam tam subjectum et obnoxium cogitari possit. Quamdiu sic peregre versatur homo, et in sensus suos, quibus extra se quodammodo tendit, effunditur, nihil equidem offendere potest, quod generi suo aut praestet aut par sit; manifeste genus humanum praecellit omnia quae sub sensus subjiciuntur, caetera Vero, quae sensum fugiunt, tacita sunt vagabundo illi, et muta, et in nullo numero Illud Philtrum ';
et haec ex illo Philtro insania. Videtur jam sibi de fastigio et Felicitate posse cogitare somnum est ei genus suum; ipse igitur,
si modo congeneres suos superet, summus erit. Ea propter, quosdam eorum sibi cedere coget lites intentabit et bellab; quibusdam persuadebit ut cedant blanditias interponet et munerab. Quosdam, ne se in culmen scandentem remorentur, deturbabit de gradibus; quosdam dolis irretiet quosdam beneficio devinciet et multas similes cum Comoedias tum Tragoedias nobis excitabit. Nec excutientur intemperiae, non redibit ad mentem, donec Helleborum, quo divinus Melampus agrum
78쪽
nostrum consevit, ederit et ruminarit Medicamentum tetrum insolentibus, et his qui ei non assuevere, fateor i imo quod accersendae, non pellendae insaniae esse imperiti dicunt; ita potenter movet, et quidquid usquam in cerebro bilis atrae ii repererit, utut inculcatum sit, emungit Verum usu jucundissimum redditur, et omni Loto suavius inescantur ' quotquot iterum iterumqUegustaverunt, et non medicamenti jam, sed cibi vicem habent,
quotidie saepius eo vescuntur; et dici non potest, quantum iis ab hoc pastu saginetur et roboretur animus. Ager hic in Libelli
nostri dioecesi pagos, aut quia singuli parvi sunto paginas aliquot
occupat, nempe Paginam S I. 32. etc. Usque adi T. Quin repetis, Philarete ' felicem agrum, quemdam semel paragrasti; et legas, quo penum tuum abunde instruas, seu cibo salubri et succulento, seu medicamento salutari. Ego interim ex hoc colle ', quem studio Agri illius eminus videndi conscenderam, recipiam me in viam meam a qua digressus fueram, et pergam; tu cum videbitur nam omnia tuta sunt sequeris. Vale '. . Non est accersenda elicitas, sed nec arcenda; exspectanda quidem, sed non arsectanda captare eam non licet, ubi ultro se ingesserit licet capere ubi Deus eam detulerit nobis, decet uti quam ille mittit oportet admittere Admittere, inquam, animo grato T, et propitii Numinis agnoscente beneficium ' Castae illae deliciae mentis Deo dicatae, mentis in De Legem juratae, et se ipsam penitus duratae castae illae deliciae quid enim praeter nomen ingeminem cum res exprimi dicendo non possit), deliciae dulces, purae, generosae. Nemo novit haec gaudia, nisi qui gaudet haec gaudia; nam in sinu gaudent quotquot hic gaudent ' Quam felix, quem consolantur haec gaudia, quem suaviantur, quem pacant et placant Quam felix, qui capit ista gaudia, et jam ipse se prae
gaudio non capit Quod si tamen Virtutem secter ', ut gaudiis illis assiuam, jam Virtutem non sector, sed gaudia ' jam non Rationi ausculto, sed mihi; jam non Deo parere volo,
79쪽
sed mihi Deum. Itaque nec gaudia illa quae sectabar assequar; nam gaudia sunt, non illecebrae; decora sunt, non lenocinia et amorem Dei sequuntur haec praemia, non amorem
mei Malebam ' mihi gaudere quam parere parere enim volebam, ut gaudere possem); magis ergo me ipsum amavi quam Deum; quo jure atque adeo quo potius ore praemium ab illo posco Si vero bene quantum mihi conscius sum agentem me gaudia tamen illa destituant, nihildum est quod angar, nulla etiamnum causa tristitiae vel querelae Necessum enim est alterum sit de duobus ' aut Virtutem coluisse meo gaudia quae illam comitari solent, aut posthabitis illis gaudiis, Divinae Legis contemplatione fecisse me quodcunque feci Si hoc, quid doleo non assecutum me, quod secutus non fui Si illud, non sum frustratus nihil enim feci, quod eo
quo per Vota tendebam referret Gaudere volebam, ideo Virtutem colui; at haec sic culta non facit ad ultroneos illos flosculos voluptatum, quo ex ea carpere vanitas mea gestiebat.
Nemo indignatur, si sibi caput scalpenti summos honores in Republica populus et imperia non detulerit nam caput scalpere non facit ad honores et imperia consequendum b. Et nihilo plus ad solidam voluptatem consequendam facit Virtus, ideo culta ut cultori suo injiciat voluptatem. Et jam olim astutiore Voluptatum aucupes ' nullam probant, quae studio vel arte parata sit, Voluptatem. Sed cum omnes qui hic venantur
frustra sunt, tum hi, quo perite magis aucupantur, hoc magis ridicule falluntur ' Quomodo igitur comparare nobis poterimus Voluptatem, si neque studium, neque negligentiam ad illam sibi comparandam adhibere liceat Inducito, deleto litura bene magna hanc Quaestionem totam tota menda est. Conde mihi animum in suas Obligationes, ut ne unguiculus quidem superet, quem in sua commoda, voluptates, solatia, aliudve omnino quidquam quod ad se referre solet, quodque felicitatem ejus constituere videtur, impingat, et ad se trahat.
80쪽
R i ii a. Sor Fructus Humilitatis. I. Fructum suum i Humilitas gestat in pyxide ; sed
ne reseret Consciverunt sibi omne genus calamitatum, et morborum animi ac subinde etiam corporis, qui avidi nimis et incauti, intempestive hanc sibi pyxidem recludi voluerunt . Quod est igitur in pyxide Pandos a venenum tam praestan S, quod in auras se protinus, qua potest, tam tetro et pestilenti halitu diffundat Summa, quae in te cadere potest, Sublimitas , celsissima, ad quam subvehi potest, Felicitas; haeccine Venena Venena, inquam , si affectes; sed id ipsum quod
sunt, si exspectes, et cancellis tuarum Obligationum circumscriptus, integrum Deo relinquas de tua subvectione pariter et abjectione, de tua felicitate pariter et calamitate negotium.
Reliquisti te , qui humilis es, Altissimo; ille te habet nec enim te jam alius habere quisquam potest Tu quam sublimis
est Cum te dereliquisti, eum amare cepisti, qui est Omnipotens ille te redamat nec enim aliter potest ille generosus ); quam felix est Tu amas illum Amore Obedientiae hoc unum
potes 'b; ille te redamat Amore benevolentiae ac beneficentiae,(nam et ipse hoc unum erga te potest trib. Tu amas pro modulo tuo nam homo es); ille redamat pro modo suo, id est sine modo quia Deus es b. Atque haec sic obiter dicta sint
de hoc fructu Humilitatis quae nos pluribus pro rei dignitate persequemur, cum de Praemio Virtutis tractabimus. Moneo non dixi, Humiles primum amare Deum, ac deinde redamaria Deo; non dixi, inquam, et hoc satis esse debebat. Sed sycophantae tantum apud imperitos mancipia sua valent, ut subinde non dicere non sit integrum, nisi simul dicas, te non dicere ita genus hoc hominum gaudet aliorum hominum servitute. a. Sed ecce tibi insperatam in Theologei cutastrophen ii Humilitas Diligentiae linguam excidit ' Obedientiae oculos eruit ' Justitiae vero nescio quam potionem miscuerit ',