Uranologia sacra, seu Dissertatio theologica, ex cap. III. evangelii Johannis à v. 1. ad v. 16. de colloqvio divinissimo, qvod habuit Christus cum Nicodemo de regeneratione præside Johanne Johannis Resenio publicè defendendam suscipiet Johannes Joann

발행: 1645년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quo Caro depravata incipit per Spiritum mortificari,& spoliata caro incipit novis spiritualibus donis renovarici ut ut non sime lucta,GaL3,17 usq; dum in altera vita, evanescente ultimo hoste,I. Cor.Ι3,26 omnia consummata fuerint, quae tam mortificationem quam renovationem concernunta unde etiam resurrectio vocatur et M εννηαα atth I9,28. LXII. Et sit ponitur heicuterq; terminus per Metonomiam

Subjecti pro Adjuncto, seu Abst racti pro Concreto, dum Caroponitur pro carnali, Spiritus pro spirituali; quo utroq; modo loquendi utitur Paulus, priore quidem locis modo allatis,poste

LXII I. Convenit igitur hoc dictum CHRISTI quoad sensum cum illo Pauli,I. Cor. 13, 6 quicquid tandem videatur

Piscatori, nodum heic in scirpo quaerenti, ac dicta ab Apostolo secundum quid, de corpore animali naturali, prout habet in se caussam corruptionis, nimirum peccatum, sumenti, pro sua sophistica, tanquam simpliciter dicta de corpore animato: naturali ex quo etiam simplicissime explicari cillustrari potest hunc in modum : ut illa verba, quod genitum est ex carne caro est,idem sint ac si dixisset Christus, quod genitum est ex homine carnali quales sunt omnes homines ratione generationis etiam alias sanctisSini est homo carnalis : seu quod genitum est ex primo Adamo,uno illo homine carnali,ex quo omnes homines

carnalem originem trahunt , qui per lapsum amisia originali

justitia, sanctitate, sapientia, felicitate,beatitudine, riminor' talitate, Vibus totus spiritualis erat, qualis si mansisset consimiles filios generasse factus est injustus, impius, stultus, damnatus, maledictus,mortalis, totusq; carnalis, est vetus Adam, talis se. pulvereus, qualis ille pulvereus, nihil prorsus nec in corpore, nec in anima habens, propter VOd,aut cujus viribus regnum Dei videre aut ingredi queat Verborum teris contra ,

quod geni tum est ex Spiritu Spiritus est, sensussit, qui generatur ex I su Christo,unico illo homine spiritualiri Adam novissimo,ejusq; Spiritu,hic est Spiritus seu spiritualis homo, qui est in

Christo nova creatura, 2. Cor.I3,II indutus Christo, Galat. 3, 3

32쪽

Ebr.3, 6.&membrum Christi, I Cor. Ir, Ir ac palmes in vit Christo, Ioh.IJ, . adoptatus ita ad vitam aeternam , ac futurus tandem talis perfectus coelestis,qualis ille coelestis est. LXIV. Dum vero vocamus heic Christum , hominem spiritualem, non hoc volumus, Christum carnis nostrae substantiam non assumsiisse, cum contrarium manifestum sit ex scriptura, Ioh.I,4 Rom.I, 3. 8, 3. I Tim.3,I6. I.IOh.4,2.&2. Epist.V.7 sicut neq; corpora nostra mutantur in Spiritum aut anima ab omni prorsus peccato liberatur: sed hoc innuimus Christi non coin rehendi sub primo membro hujus oppositionis, verum sub secundo. Nam quamvis Chri ius veram habeat carnem veraque ex carne natus sit, prout voce carnis, significatur ipsa substantia humanae naturae tamen eo sensu, quo caro lici accipitur solus Christuc non vero cum eo una Maria, ut volunt PontificiiJ neq; excarne natus est, conceptus scit non naturali propagatione, sed ex Spiritus iacto, mundame&sanctificante carnem nostram, quam assumpsiit, nec caro seu carnalis est , sed spiritualis,1. Corint.13, 3. nobis similis in omnibus excepto peccato, Phil. 2,7. 8. Heb. 2,I7. 4,IS, 2. Cor. J,2I. I. Pet. 2,22 ut ita sit Christus B Θρωπρο&talis persona es Filius Dei non adoptivus, quemadmodum nos, sed naturalis, in quo dilacto nos gratissibi acceptos effecit Deus, Eph ,6.

LXV Sed nec patrocinatur caussae Calviniarum contenden. tium aquam&spiritum,V. ess ταὐ-, quod Christus heic'pro prei πιλα faciat tantum mentionem Spiritus omissa aqv repetitione quum unum includere, non sit statim excludere alia terum: nisi forte voluerint eodem argumento evincere Baptismum penitus exterminandum est e, proptereaqvod,qVum Christus dixistat Matth 16,i6. in crediderit 'aptizatus fuerit, saltavus erit,postea,praeteritaBaptismi mentione,subjungat;qui non

crediderit, condemnabitu ,.

LXVI His praemis is pro illustratione & confirmatione assertionis, progreditur Christus ad refellendam argumentationem Nicodemi ab impossibili, caus am impossibilitatis removensare,&in personae eam intelligere non valentis incapacitatem conferens cujus resutationis consequens praemittitur tali verborum forma V.y.

33쪽

LXVII. Haec verba nonnulli referunt ad antecedentia, hoc modo audivisti, Nicodeme, quare necessaria sit omnibus Re- generatio, nempe quia quod natum est ex carne , Caro est , ac propterea ita corruptum, ut non possit, nisi regeneratum fuerit ex aqua spiritu videre regnum Deici hinc igitur intelligere potes te non debere mirari, quod dixi, oportet vos generari By. Usitatius vero commodius illa connectuntur cum sequentibus, ita ut illis, addita subjecta similitudine, stuporem ,

Nicodemo, ex rei quam audiebat insolentia conceptum eximere voluerit Christus. Observatione autem dignum est Christum dicere: δει μιοι γε θῆνα αυνωλν. Istis enim verbis seipsum solum ab ista necessitate excludit, quod non ita sit natus ex carne, ut opus habuerit Regeneratione, sicut reliqui mortales, in peccatis concepti lati, inchidit vero Nicodemum,virum doctum in Lege trophetis, ac Pharisaeum, eumq; annumerat reliquis omnibus hominibus. LXIIX. Scrupulum igitur thim, qui videbatur in animo Nicodemi adhuc restare, propter quem Regenerationem spiritualem credere nondum valebat, quia sc oculis illa videri, aut sensibus iatione quomodo fiat, comprehendi non potest,manen te utpote eodem corpore post Regenerationem, quod ante eam, anima non existente sine peccato in renatis, remoturus Christus, adducit,pro antecedente suae refutationis, similitudinem. vento desumptam in talia solutus verba Q.

LXIX. Hac similitudine vult Christus docere, quod, quemadmodum in quotidianis Physicis rebus in hac vita corporali multa sunt fiunt, in quibus virtutem Dei extare inficiari nemo potest, qVae tamen non negamus es e propterea quia ratio eorum occulta nobis est, & modum sensibus ac ratione comprehendere non possumus ita multo magis absurdum esset negare spiritualem generationem propterea .uod in census non incurreret,& ratione comprehendition posse ..

34쪽

admodum spiritus seu ventus, qui qua sit medium est inter corporali avi spiritualiai perinde ut Gen. Exod Io. I, II. Amos ,IJ. Ion.Ι, . -,' ' ubi Vult spirat, ac libere, nemine impediente, omnes Orbis partes perflat, vocem ejus , stridorem, sonitum,&sibilum audis, sed nescis unde veniat, coriatur,&quo vadat, seu ubi terminetur, non tam ratione causiae primae, quae Deus est, ejusq; Voluntas, quam ratione loci determinati, ex qua parte alicujus cardinalis loci incipiat . in qua parte opposita desinat talis etiam est ratio quomodo aliquis dicitur natus exspiritu, simileq; quoddam occurrit in Regeneratione, quae facta potest animadverti ex motibus spiritualibus, quomodo autem fiat, sciri non potest Nam Spiritus S. non secundum dignitatem is erit praedispositos absolute electos, sed quos vult,' vando vult arcanis suis affatibus adspirat, dividens dona sua singulis sicut vult I. Cor. Ir,q. vult autem spirare in omnibus vocatis, externam disciplinam praestantibus,id est,

verbum Dei audientibus, legentibus, repetentibus, meditantibus, nec obicem sibi curis mundanis aut peccatis regnantibus aliove modo ponentibus cujus Regeneratio non sensibus carnis, nec ratione humana, sed exessicacia spiritus libere moventisin agentis regeneratos percipitur, Rom. 8, IJ ut et fructibus spiritus praesentia Lessicacia cognoscatur Galat. 3, 22. Ipsis etiam renatis saepe non intelligentibus , unde motus affatu, Spiritus subito saepe veniant, ad quem eventum spiritus illos

L X XI. Augustinus, cum aliis quam plurimis,pempiritum,in hoc versu ,intelligit utrobiq; Spiritum S. quod spiritus vocabulum nunqVam in No T. pro vento accipiatur,4 in V. T. non nisi sineArticulo: praeterquam quod omnia: singula magis quadratarent in Spiritum S. cujus tunc vocem ex ore Christi potius audiavit Nicodemus, quam ventum, qVi proprie voluntatem vocem non habet, neq; venire aut vadere dicitur, 'vi non videtur tune temporis perflasse cubiculum, ubi Christus Nicodemus colloquebantur. Et ita hoc sensu volunt haec verba continere

35쪽

tinere Exegesin illorum Verborum, quod natum est ex Spiritu, Spiritus est rLXXII. Verum quominus huic sententiae, qVae alias per se orthodoxa est, nostrum calculum addere possimus, impeditim. primis particilla , quae monstrat Christum exemplo in rudi usum fuisse,quod ab eo cujus caussa ectertur, oportet es ta distinctum. Ut ut igitur in N. T. non occurrat alibi haec vox provento, sussicit tamen quod ion modo non sit ista acceptio plane aliena ab illa voce, sed is agis propria quam illa, qua sumitur pro Spiritu S id quod Verbi a quo descendit usus satis su perque demonstrat, Matth.7,2S 27. Luc. I 2, 33. Joh. 6, 8 Act. 7, 4O.Apoc.7,I.Unde etiam οπιλη ox ab eadem radice descendens, pro vento seu flatu occurrit, Asst.2, 2. Nec observatio illa perpetua est, quod semper Articulo destituta in V.T. apud LXX. Interpretes occurra Vox m/-ατ sumpta pro Vento, cum contrarium videre liceat,EXod IJ,io I Reg Ι', II. Ps 4 8. Eccles 1, 6. Erech. 27, 26. 47, 9. passim eadem VOX, tam in Veteri quam , N. T. sine Articulo nulloq; vestit Epitheto pro Spiritu S. ponatur. Reliqua autem omnia per Metaphoram, phrasi etiam scripturae quadrare in ventum 'vi forte etiam tunc flabat cum ea hementia, praeterquam quod,non audis, deaIio etiam tempore quam depraesenti intelligi possit tam manifestum est, quam quod manifestissimum . . . . LXXIII. Maldonatus tandem per πνευμα. Intelligit animam, perinde ut Gen. 6 3.7.4 3. Iob.Ia,Ιo. s.77,ε. 78,J' ac passim alibi, quam acceptionem putat aptissimam s. quasi Christus sumpto avita corporali exemplo ad vitam generationemque spiritualem argumentaretur quae e plicatio Adamo a Conat gen &Tarnovio videtur ineptissima,quod in animam non quadrent illa, quae heic dicuntur, illa scit una unum corpus ani mante, praeter quam quod multa animantia sint muta, satisque constet tum unde veniat illa,tum 'VO Vadat A. LXXIV. Quemadmodum vero Nicodemus primum , ubi putabat Christum loqui de Carnis nativitate repetenda, objiciebat ejus rei impossibilitatem ita nunc intolligens illum de alia

36쪽

quam earnis nativitate deserere, quae se et ex aqua Spiritu c. quasi in caliginem quanda inductus stupet, de modo quo ista, suo adhuc rationali judicio impossibilia, fieri queant, interrogat. Unde eum Euangelista secundo objicientem interro gantem, introducit disce verbis: LXXV. Non dicit Nicodemus hoc sed in plurali haec , quaerens de omnibus, de quibus Christus disseruerat, quod sc oportebat homines generari ex aqua ex qua bullas citius quam homines nasci deprehendebat,ut loquitur Lutherus in Postia. Ecci pag. 3 7. ωspiritu 'VO tali modo generatus flaceretur Spiritus seu spiritualis,quodq; haec Regeneratio inconceptibilis es et, perinde ut venti flatus ingenue simul professiis se non , pos e assequi, aut intelligere quomodo ista fieri aut ita se habere posssent. Ad quae interim non obstinate negando respondere pergit, sed ignorando interrogat , ac animi sui angustias scrupulosq; aperiendo sede iis erudiri petit. Et hanc Nicodemi, ceu hominis docti, ac in Lege&Prophetis alias pro suo instituto versatissimi, stupiditatem in rebus divinis Icad salutem necessisariis, tam diligenter exprimit Euangelista, ut humana ratio, ut-

ut literis imbuta confunderetur, ac stultitia in rebus argueretur divinis, monstrareturq; omnem cogitationem captivandam ad obsequendum Christo, a. Cor. IO S.

LXXVI. Christus vero responsurus ad hanc ulteriorem, indicta a se Nicodem inquisitionem, primo cum admiratione tria reprehendit in Nicodemo caeteris pharisaeis ac Iudaeis, ignorantiam scit incredulitatem, tarditatem, ac dein rem ipsam petitam declarat. L X XVII. Orationem Christi, qua Nicodem perstringit ignorantiam tali verborum forma profert Euangulista:

v. Io. Ἀπεκ λ ο ησοῦς vivia, ς εἶ διδασκαλ TL X XIIX. Haec verba non tam sunt exprobrantis taxantis quam admirantis dolentis quod res rationesq; Israelis, populi istius

37쪽

li istius Dei electi in tali jam versaretur cardine,ut non tantum, plebei, sed ipsi etiam praecipui Doetores ac Magistri ignari essent verae .salutaris doctrinae invidem ipsorum inprimis

principiorum, de corruptione scit depravatione naturae humanae&Regeneratione propterea omnino necessaria , de qua doctorum ignorantia etiam conqVeritur Deus,EL 36, II. Jer. JΟ,6. LX XIX. Et certe, non poterat non haec doctrina nota fuisse , Nicodemo reliquisPharisaeis ii alias invocato Numine divino

justa diligentia Mosen Prophetas scrutati fuissent, vii in illis

semina istius doctrinae occurrant manifestissima. voties enim Moses Prophetae corruptionem humanae naturae deplorant ZGen. 6, J.&8,2. .I, 6. c. QVoties agunt de Regeneration tDeut. Jo, 6 Ier. JJ,39. EZ.II, I9. 46,26. Joties de salutari Regenerationis fonte vaticinantur EZ. 06,2S Zach. IJ I. Ut taceamus

Typos ejusdem, qui occurrunt Gen. I. EX Od. I . . Reg. F. VC-rum Pharisaei, aliis curiosis quaestionibus disputationibus o cupati, ea quae in doctrina Ecclesiae praecipua fuerunt suis traditionibus obscurarunt, sepeliverunt, Verumq; sensum scripturae amiserunt posito scit velamine, justo Dei judicio,super cor eorum, 2. Cor. J,I ut ita videntes non Viderint, laudientes non

intellexerint, Es 6, 9. LXXX. me incredulitate vero Nicodem Pharisaeorum in haec solvitur verba Christus: V. II. Ἀμιην μιήν λεγου σοι , ob ο οιδαμὰ λαλὴμ , λοίω - μὰρ χαρτυρῆμὼν κύντην λαρ ,α ήμων, λαριβάνετε.

L X X X l. Heic loquitur Christus, magna cum asseveratione, de doctrina sua considerata quoad rem ita certis ima, quia . non fabulas narravit, nec conjecturali praesumptione admo dum eorum, qui propriam gloriam' Vaerunt,JOh. I, Io.4 de eorde suo proiphetant, EZ.lJ,2. nonnulla protulir, sed illa loquebatur quae scivit, haec testabatur'Vae audi Verat, cap. 08.4 3,I3. Matth. II, . Col. 2, 3 qui tanqNam Oculatus testis unus plus valebat quam auriti decem ut propterea mirum sit Nicodemum,

qui ipsum profitebatur Magistrum missum a Deo, non fidem habere illius testimonio, sed tentare, contra naturam testimonii,

38쪽

illa ratione rimari, scire quae fide sola debebat apprehei dere;

pertinentescit. testimonio ad fidem firmandam , non vero ad scientiam in generandam, ac permanente Christo fideli , si vel

maxime non crederet Nicodemus, Z.Tim. 2, IJ.ROm. 3, 3. 9, 6.

LXXXII. Loquitur autem Christus in plurali de se pariter&Nicodemo me se quidem dum dicit, scimus, loquimur, vidimus, testamur non tam sive sylleptice, aut ad Iohannem B auta, alios Prophetas, ide ex affatu Spiritus , evelatione attestantes& similiter conquestos De ut ' EL o, '. Io w3 I. respiciens: sive communiter loquens de se&omnibus ex Spiritu S renatis ac bonisin fidelibus testibus sive de se solo, vel figurate majoris quasi aut horitatis gratiam vel propter duplicem quam illi, ex Scholasticis, inepte tribuit Alphon sus Salmeron notitiam, alteram scit creatam in anima humana, alteram increatam, quatenus Deus erat quam proprie mystice Patrem&Spiritum S. sibi adjungens perinde ut Ioh. 8, Io. II. 46, 32 Luc. q, 8. qualis

pluralis numerus etiam occurrit Gen.I, 26. Joh q, as quos secum testificantes facit, quo in ore duorum vel trium testium stabile sit omne verbum Deut II, 6. 4', IJ Matth. 8, Io JOh.8, 17.

LXXXIII in idam subtiliter magis quam solide in Verbis

scimus, loquimur& testamur , quaerunt Mystirium Trinitatis, ac in voce testimonisu nitatem essentiae, juXta illud,L Iohan. 3,7. non attendentes quartum Verbum etiam addi, nempe vidimus;

nisi quis forte voluerit per duo intermedia denotari duas in . Christo naturas, simili subtilitate . LXXXIV. De Nicodem vero loquitur Christus in Plurali:, non quasi plures cum illo venerant ad Christum , quod vult Ca-jetanus , destitutus hac in parte tum in fallibili scripturae , tum probabili Antiquitatis testimonio jectam, sive ne Nicodemum omnino confunderet; sive in genere respiciens , aut ad omnes incredulos pervicaces homines , quibus nullum ad credendum testimonium fatis est aut ad omnes tales Iudaeos; quam ad omnes Pharisaeos magistros, quorum Personam gerebat Nicodemus, id quod ex ejus salutatione etiam videre

39쪽

est, undeo heie dicit Christus λέγ. οι. Hi enim, prae reliquis

Iudaeis,testimonium Domini Jesu, persigna prodigia se manifeste Messiam comprobantis, non solum non recipiebant, sed

calumniabantur praeterea,Matth. la,2 ;Unde inexcusabiles redditi sunt Joh.I3,22. Lectio autem Chrysostomici Testimonium nostrum nemo accipit, in nullis exemplaribus Graecis observata est hactenus a qVO' Vam .

LXXXV. Sex videntur haec verba tacitam habere collationem, ac si diceret Dominu : Vos Pharisaei,quod nescitis loquimini, quod non vidistis, testamini, tamen vobis,tan qui divinitus missisDoctoribus,creditur at nos, quod scimus loqvimur, quod vidimus testamur, nobis tamen no creditur. Quid vero indignius quam falsum testimonium amplecti pro vero, &verum coelesteq; tanquam falsum repudiare tLXXXVI Tarditatem tandem ingenii Nicodemi reprehensurus Christus ita ins

LXXXVII. Perinde ut Christus proximo versu egit de doctrina sua quoad rem considerata, ita hoc de eadem quoad modum praedicationis, loquendi explicandiq; disserit, quem vocat terrenum,captu sc terrestrium hominum ac conamodatum, non vero coelestem nimis sublimem perinde ut Paulus testatui Rom. 6,I9. Ga 3,I .se humano more loqx propter infirmita

tem auditorum .

LXXXIIX. Divina enim Majestas ad nostram infirmitatem ledimittit in verbo suo , coelestemq; sapientiam non lingvis Angelorum, quae captum humanae mentis,etiam Spiritus. illustratae, in hac vita excedunt,proponit,sed loquitur terrena terrestri scit simplicitate, non coelesti magnificentia de summis mysteriis, accommodans se ad infirmitatis nostrae captum , ut ea Spiritu illustrante utcunq; capere&credere possimus, admodum Nutricis demittentis se ad gressus infirmiores infantuli. LXXXIX. Hinc Christus, qui omnem movens lapidem ut homines ad resipiscentiam alliceret, vitam suam pro ingeniorum si varie-

40쪽

varietate instituens,Matt.II,Ι'. Lue. 7, 3Α, c. tum alias,per universum suum ministerium, doctrinam de sein regno suo,pro captu auditorum, proposuit per Parabolas, Marc' ,3J; tum etiam sub ejusdem initi im in templo Hierusolymitano publice docens, cum Nicodemo post privatum instituens colloquiumcissimilitudinibus partim scriptis, partim non scriptis, desumptis a rebus terrestribus usus est,ad quas hei crespicere videtur, etiam iuxta observationem Beroe, qui monet in uno exemplari Graeco pro .m υετ legi , λαπυοατε non credidistis in stignificatione

praeterita,&in alioqVOdam pro mώυσετε Π υσητr, eadem tamen heic, ipso judice, manente sententia , quam tamen d et rinam occaecati Iudaei,&propterea de ea minus sollicit , secus quam fuerunt Discipuli,Matth. 3, Io vel adeo simpliciter etiana

propositam, non perceperunt .

XC. 4edd haec verba de externo ministerio utiliter impliciter intelligi possunt, quod sc propter infirmitatem nostram coelestia illa beneficia sedona non in coelesti majestate, sed lubinvolucris terrenis, per externum scit. Ministerium Verbi Eacramentorum, qVae res terrenae sunt, nobis alias usitatae familiares, offerat, exhibeat, distribuat, applicet obsignet Christus, ita ut Euangelium praedicatum lauditum sit potentia Dei ad salutem omni credenti, Rom, I, 16 per lavacrum aquae Christus mundet&sanctificet Ecclesitam, Ephes. ,2 o. ac panis, qVem frangimus, sit communio Corporis Christi, loculum benedictio nis , cui benedicimus, sit communio SangVinis Christi, i. Cor. Io,i6. Unde per ΚΗγμα quidam heic intelligunt ea, quae, his in terris,in Ecclassia militante fiunt; ori e vero accipiunt pro iis, quae erunt in Ecclesia triumphante, ubi facie ad faciem DEUS videbitur,juxta illa quae sunt, . Cor. I3,9.I2. XCI. Alii vocabula,terrens coelestia, ad materiam doctrinae referunt. Et vel per i α mera naturalia,qValia fuerunt de vento,V. 8.&Occurrunt praeterea Job J8, .F. . seq. per που -

,iis spiritualia killa quae ad salutem creditu sunt necessaria .imprimis ver5 Spiritum S. qui per Ventum significatur,ac ex Spiritu factam Regenerationem intelligunt vel Riκα spiritualem per Bapti-

SEARCH

MENU NAVIGATION