Ad execrabiles quatuor articulos aduersus sacram Missam, in nundinis Guybraeis, innominato autore euulgatos, responsio. Per Renatum Fruzeum Benedictinum, theologum Parisiensem. Cui adiectus est libellus De multiplici haereticorum tentatione. Per Ioan

발행: 1561년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ptore Socrate esset usus. inbus omnibus, multo ampliores gratias Deo & Christo Saluatori debemus. Imprimis quod sua benignitate nos nihil tale meritos, necdum unde mereremur hab , Non fungos,lapides,serpentes, canes, lupos, aut iumenta fecerit, sed homines rationis, atque lo' cutionis usu praeditos,ad suam similitudinem efformarit: dotibus insuper auxerit innumeris, & genus hoc nostrum mortale, quasi angelis ministriuque suis aeternis coequarit. Propheta in eius sublimitatis admiratione inclamante: Quid est homo mata. s. quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum ' Minuisti eum pau- lominus ab angelis, gloria di honore cori λronasti eum ,& c5stituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia sub1ecisti sub pedibus eius. Quibus in aperto est, Deum hominem terras terrenisque omnibus prae

fecisse, & veluti vicarium suum & Deum

quendam terrestrem constituisse Hac tan- tum c5ditione, si eum creatorem superioremque suum recognosceret. Ad haec nos reque Barbaros, neque aethnicos, vel Ido- ,

lolatras esse passus e si verum Christianis paretibu genitos,statim per sacram ablu-

132쪽

tionem regeneratos in filios adoptauit. Et ne Socratis, atque Atheniensiu more in quibus gloriabatur Ρlato ) Deos ignotos lcoleremus, Consors & particeps naturae nostrae factus, sese nobis pro praeceptoro lexhibuit: patris voluntatem ,& coelestes

disciplinas,ac verba vitae aeternae, pari Vir tute ac familiaritate edisserens. Vnde &nobis in Apostoli ne quem excusationis iuba,. praeteXtum quaeramus dixit.Omnia quae' lcunque audiui a patre meo nota feci vom i

bis: Quid quod & se in coelum ad patris

dexteram recepturus, spiritum sanctum in i t. terras demisit qui nos doceret modo Euam igeli3 praedicationisque ministerio, modo linspirando,& tacitus animabus nostrisib liabendo, omnem veritatem: omnia de inique suggeret quaecunque ille nobis in Apostolis de turbis concurrentibus I ildiporum praedixerat Verum me iudice ib ilud multo maximum fuit, erga nos bene' lficium. Quψd nos in filios adoptionis re,ceptos,in commensales suos sua dignatio' ine recepit C Carne & sanguine proprii , ico pora animasque nostras in dies reficies.

Si spectas igitur, Unde vel isti vel nos ve' l norimus, Nihil certe praestans seue exi

133쪽

mtum in exordiis nostris,& ipsa veteri c5- uersatione reperies. Homo siquidem sicut scenu,dies eius tanqua flos agri lic efflorebit. Et Sacto Iob autore) Homo natus de Iob. muliere,breui uiuens tepore repletus multis miseriis. Et quid putas esse poterit hc- minis vita citra Dei cognitioncm, nisi vel

mera soliditas ,Vel cymmeriae tenebre. Ecce igitur O plebs fidelis &Christo deuota, habes unde isti venerui, & unde venimus ipsi Nempe de tenebris & regione umbrae mortis: Illud est quod respondet Senior Iohanni Dei dilecto dicenti sibi, Domine mi, tu scis. Hi sunt inquit qui venerui de

tribulatione magna, &lauerut stolas sitas& dealbaverunt eas in sanguine Agni. Breuiter auditores vobis explicuimus unde venerunt isti. Deinceps nobis narra- dum occurrit,qui sint quam quaestionem ne nobis plusquam scripturis tribuere vi deamur, Resoluet Apostolus dicens. Christiani sint Iamiam a suscepto baptismate

Christo inserti, & membra Christi facti. Quicunque inquit in Christo baptirati Gaiath. estis,Christum induistis. Non est Iud us,

neque Graecus,non est seruus neque liber, non est masculus neque foemina. Omnes

H iiij enim

134쪽

enim vos unu estis in Christo Iesu. Olim feri & bestiales, propter peccatum eius de quo scriptum est. Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est tum tis insipientibus, & similis factus est illis Nunc demum quasi modo geniti infantes rationabiles , disciplinae salutaris lacconcupiscunt: Deo dicentes. Notam fac nobis domine viam in qua ambulemus, quia ad te animas nostras leuauimus.

Olim mancipia diaboli nunc Cities & d mestici Dei. Eodem Apostolo illis hoc

elix Euangelium nunciante. Iam non

estis hospites & aduenae,sed estis Cives SDctorum & domestici Dei: su peraedificati super fundametum Apostolorum & Prophetarum Ipso summo angulari lapide Christo Iesu: In quo omnis aedificatio cremscit in templum sanctum in domino. Di- cam amplius Patres & fratres amantissimi. Olim fili) Belial atque angeli Satanae Nunc demum quasi angeli lucis, atque adeo fili) Dei facti sunt: Angelos ipsos qui fi bus aliquado seruiebant iudicaturi. Cuius rei mecum testis erit, ille ipse Apostolus x. ad Romanos scribens. Sicunque spiritu

Dei aguntur.hi fili; Dei sunt, &c. Pt ipse

135쪽

i spiritus testimonium reddit spiritui nostro,quia sumus iiiij Dei: si autem filij &

haeredes: H redes quidem Dei,cohaeredes autem Christi. Ecce igitur Delies successa facta est eorum, ii reditas domini. Et ipsi viceversa li redita; Christi facti sunt Fiiij merces, fructus ventris. Quidni Cum eis sicut & nobis dederit Deus potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine

eius : qui non ex sanguinibus, neque ex . Voluntate carnis, neque ex Voluntate Viri,

sed ex Deo nati sunt: verbo Dei carne atque homine facto. H c est generatio at- mm. que natiuitas secuda: Gelleratio dico quς- rentium Deum, quaerentium faciem Dei Iacob. Exu filatus est scilicet de corporibus eorum ac nostris, per Sacrosanctum lauachru,Satanas: & princeps huius mundi foras eiectus.Clausa esst conscientiarum

nostrarum ianua diabolo , dc aperta est Christo. Quae causa fuit, ut sancti huius natalis die abiecerint tyrunculi nostri o-- pera tenebrarunt,&induerint arma lucis:

l albis induti ad procedendum obuiam Christo domino.Verum hic mihi mysteriorum coelestium altitudine stupefactus, interrogabit aliquis. Sed qua tandem ra

tione

136쪽

tione ex tam sordidis miserisque, usque- adeo esari atque illustres evasere Cand dati nostri l huic pro me respondebit, ille apse qui Iohanni in spiritu rapto apud Pathmum apparuit, Senior, Cui etiamnum propter canos & reuerentiam aetatis plus fidei tribuendum est,) Quia lauerunt stolas suas de dealbaverunt eas in sanguine agni. Stola uniuscuiusque viri conscientia est dc vita: neque enim quis familiarius intimiusve ex vestibus suis cognoscitur,quam ex quotidiana conuersatione. Proinde adolescentuli dc Neophili nostri, quorum conuersatio ac vivendi consuetudo nuper nigra, ruginosa, feralis que erat, posteaqua induerunt Christum.

Hodie mutati & prorsus ab iis qui olim erant dissimiles comperiuntur: quia scilicet laverunt stolas suas, dc diuerso vivem

di proposito dealbaverunt eas in sanguine agni. Sic AEthiopissam, id est animam peccato discolorem sibi iungit, & in sp sam recipit Moses noster mysticus Chri-itus: Si tamen prius saltem voto atque affectus pietat e, pellem mutarit. Si crines 'nguesque raseritiud est superflua & pompas huius seculi nequam reliquerit,ic ccer

lecti

137쪽

lesti sponso allophilos suos despiciens

per fidem in baptismo datam atque acceptam h rere incipiat. Non vobis figme ta narro, viri Christiani: nec friuola putanda sunt quς vobis ex ore nostro pen dentibus proponuntur. Eorum fere omnium testes estis. Ecce auribus vestris audivistis, atque animis plane intellexistis, spiritalis huius ac mystic ς desponsationis foedus. Audivistis Christum ministri sui organo interrogante,Credis in Deu patre Credis in Deum filivi Credis in Spiritum sanctum Abrenuncias Satanae, omnibus, operibus & pompis eius Et si baptizari Vterque vellet Quibus annuetibus seipsis, quia aetatem & ratione habent qua per se loquantur necno per susceptores suos patrimos dico ac matrimas, fidei infirmoruopitulantes,aspersi sunt aquis salutaribus: atque in ipso ablutionis articulo, hauserutis gaudio aquas gratiae coelestis de fontib' saluatoris: aquas dico quae potantibus futfons aquae sali Ais in vitam aeternam. Sicut& nos omnes aliquado de eorundem fontium plenitudine, & viventibus scatebris accepimus. In quarum virtute menstruata a sanauinis profluuio sanatur: Naaman lepra

138쪽

a lepra curatur: Pardus pellem suam mu tat,& qui seruus erat Diaboli essicitur domesticus ac filius Regis aeterni. Sic itaque

habitantibus in regione umbrae mortis, sine Deo, sine lege,sine rege,lux orta est eis: visitante & super eos irradiante oriente ex

alto. Nec hic mihi quisquam obganniat inconsulti; ve existimet factum quod in sacrosanctis mysteriis,iis duobus Christi c di datis, legitimam alioqui aetatem assecutis, iam ex parte Catechiratis ac pro se rem spondere valentibus, adiuncti sunt veluti opitulatores,qui eisdem manus auxiliatri ces ad gratiae diuinae susceptionem protenderct:& sacrς huius ablutionis testes oculati haberentur, Patrimos dico & matrimas, immo vero si vis uniuersam turbae circunctantis Ecclesiam habent enim ista iustam rationem cur ita fiant: sacramenta quippe omnia purius sinceriusq; in fide Ecclesi quam particularis cuiuslibet hominis deuotione tum coficiuntur, tum dispensan'tur,ac recipiuntur.Vnde cofidenter de misericordia & gratia sperantes diuina, reces natos infantes quanuis idipsum derideat protervietes h retici cum fidem propria non habeant, in fide baptizamus aliena.

Quid

139쪽

Quid enim si infans pro se loqui non po testi pro quo vox sanguinis Christi fratris

eius clamat ad patrem misericordiarum de . terra. Astat nihilominus & clamat materi Ecclesia. Quid tandem infans' An non Scipse vobis videtur quodammodo inhiare,& de fontib' saluatoris vociferari ad Deu, risuisque vagitibus supplicare ' Domine Vim patior,responde pro me flagitat scilicet auxiliu gratiae,quia vim patitur ab origine,dc peccati alterius se sentit prς mi gravamine. ita ergo clamant haec omnia: sanguis fratris, fides matris, destitutio miseri, & miseria destituti: Porro, pater seipsum negare non potest. Pater es ,atque misericordiarum, ac proinde miserorum pater. Nemo hic mihi dicat, quia no habet fide, . cui mater impertit suam,inuoluens illi ins sacramento, quousque idoneus fiat assensu euoluta puramque percipere. Nunquid' breue est pallium Ecclesiae,aut nimis arcta est inconsutilis illa redemptoris nostri tunica,Vt non possit ambos cooperire Magna est Ecclesiae fides. Nunquid minor fide Chananeae mulieris' quam constat & filiae potuisse sufficere, &sbi: Ide6queaudire meruit a domino O mulier magn est fide,

140쪽

fides tua fiat tibi sicut petiisti. Nuquid mi ' inor est fide illorum, qui Paralyticum per tegulas demittetes,anim ς illi simul & com poris obtinuere salutei Vt vidit Iesus fide illorum inquit Euangelista) ait Paralyti

sarab. - co. Confide fili ,remittuntur tibi peccata. Quorsum haeci Eorsum sane, ut intelligat 'omnes Ecclesiae, fidem in peragedis sacris mysteriis primum locum tenere : Eique tanquam indefectibili regulae potius tim. sistendum Christiano cuilibet esse, quam propriae credulitati . Omnes nouimus quam vacillans & fragilis fit atque ins ma singulorum hominum virtus : Nec clam nobis e1 qu m mutabilis et nutans . sit mortalium sententia.Qu'd autem Ecclesiae autoritate statuitur, id a spiritus aneto primordia habet, ob idque fixum. &immotum manet. Adde si placet notabi-- lem illam dc suspiciendam praerogatiuamquam Ecclesiae suae repromisit Saluator, dicens. Super hanc petram aedificabo Ec- esesiam meam, &portς inferi non prae, ualebunt aduersus eam. Hoc coelesti pro misso fulta Ecclesiς authoritas tuto su sententi fidit, Conscia eius quem praesi- idem, atque rectorem ac Veritatis omnis . .

SEARCH

MENU NAVIGATION