In factum actiones in Academia Georgia Augusta illustris Ictorum ordinis auctoritate praeside Christ. Frid. Georgio Meister I.V.D. expendet Otto Fridericus Lindholtz ... Anno 1748. d. 22. Iun

발행: 1748년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

rutrius conuentio nulla concipi mente possit. Insanti datur autem tutor; Titius Cati absentis Zc ignorantis res incendio exorto ab interitu liberat; Sempronius, a quo multa sunt relicta legata, heres institutus hereditatem adit; Iauolenus, quod non debet, lolvit. Frustra in his speciebus quis duorum vel plurium in idem placitum consentum quaerit siue con- Ventionem ; neque itaque rigore iuris ex iisdem obligatio, Vt ex vera conuentione, nasci potuit. Sed quoniam iniquum est, non consentire in id, quod mihi utilitatem adfert, aut fieri velle cum alterius damno sine iusta causia locupletiorem, aut Velle a recedens, id vero, quod ex noc necessario consequitur, nolle; finxerunt in his similibusque spectenus consiensisse, qui non consensit, fimerunt porro, non solum conuentionem, sed talem, quae habeat caussam ciuiliter obligandi, ut quoties negotium honestum sit gestum sine consensu alterius, cuius gratia gestum, & hic & gerens obligetur ex consensu ficto cpropter summam aequitatem iuris regulis approbatam. Tale negotium ergo appellarunt quas contrβ-ctum so) Romani. Et hac ratione negotiorum gestis, tutela, hereditatis aditio, hereditatis vel rei com uvis

administratio, indebiti solutio & alia quam plurima

eiusdem generis negotia honesta, quorum nominam Digestis passim occurrunt, inter contractus locum ' Consecuta sunt.

22쪽

g. XVII

Romani conuentionibus, quas secerunt contra- δε-ιν- chas, certam formam certumque nomen singulis ad- u/ ηιμ

diderunt praeter caussam obligandi suam: conuen-: : τtionis, videndi caussa, qua duo plui e Sue in rei do- , . .. M. minium pro pretio in alterum transferendum consen- ιιιι . tiunt, caussam voluerunt esse consensum, nomen emtioinem venditionem, formam V. gr. Vt pretium si v rum, certum, iugium V pecvnia numerata. Et ita quoque in reliquis contractibus. VLPIANus ait p): conuentiones, quae pariunt actiones, in suo nomine non sant, sed transeunt IN PROPRIUM NOMEN CONTRA CTus, ut emtio venditio , locatio conductis , societas, commodatum, depositim ου' ceteri sim les contractus. De forma multa supersunt veterum fragmenta, quorum potissimos nomino ipsum Iv-STINIANUM, qui de mandati forma loquitur q), CEL sv M ad mandati formam prouocantem γ),PMPINIANUM s), VLPIANvM t) & P A vLLvxi v de forma, modo, item notis terminis depositi verba

facientes.

g. XVIII.

Veteres itaque Romani conuentiones, quas VO-luerunt esse contractus, forma & numero & nomine certos secerunt x) ita, Vt ipsum negotium , ipse aisisis. contractus statim ex nominis sui allegatione intelli-ς --

gere

23쪽

geretur , & sane credibile est, exstitisse apud Romanos Olim catalogum quendam, seu indicem contractuum omnium, eumque in albo Praetoris, non ed citorum , sed formularum, ac eas tantum conuentiOnes, quarum forma ex nomine & actione isto catalogo indicatis, cognoscerentur, contractus certos dc nominatos fuisse habitas. Namque liquet, adfiiisse in iudicio album formularum, seu actionum, quae sine contractus, ex quo oriuntur, nomine, conci

pi nequeunt 3 De his actionibus ibidem scriptis

dicitur a PAPINI AN O et), quod sint proditae. E dem vero utitur termino de conuentionibus, quibus nomen datum non est, IvLIANVs ca): in quam n necesse est confugere, ouotieus contractus existunt, quο-rum appellationes nullae iure ciuili proditae sunt. Et PAVLL vs f expressis verbis mentionem facit earum conuentionum, quae nomen suum baberit. Cum igitur suit album seu index actionum, S actio, quae ex contractu Oritur, ex nomine contractus starem cognosci debeat, vix credo , dubii remanere quid Posse, quin etiam in albo formularum olim index ipsorum contractuum scriptus fuerit. .

Contra.

f. XIX.ctuinis Satis opportune quaerere quis posset cui legi, zzz.- Vol cui iuris parti contractuum haec compages Origis

. iamnem debeat 3 Cui equidem responderem , quae se- quuntur: SERv1vM TvLLivM regem multas de

24쪽

contractibus leges tulisse, ex DIONYsIO ΗΑLICARNASSE O supra memorato certum est. Quae leges sine dubio exactis regibus in Mi. Tabulas, non ut leges regiae, sed ut boni maiorum mores, tranS- latae sunt. Verum quoniam facile perspicitur, in ista temporum simplicitate & legum paucitate brevitateque, cui studebant Veteres Romani, contractuum initia tantum parua & rudia & nondum pedipolita fuisse, atque praeter principia quaedam prima ct simplicia , nomina eorum in XII. Tabulis exstiti se, contractus eorumque oeconomiam sensim se simque longo tempore demum fori quidem disputatione &vsu iuris ciuilis ad miram & amplam, quam nunc videmus, formam atque ordinationem pediductam esse co, veri simillimum est.

Ex ea, quam exhibui per indicem quasi, con-a Motractuum Oeconomia facile cognoscitur, nullam conventionem primis temporibus ut contractum obliga- ι stationem proouxisse, cuius forma non esiet prodita iU-s-ωiam re ciuili, cuius nomen non reperiretur in catalogo seu numero contractuum. Cum igitur quis ex con- 'ventione agere vellet, necessse omnino erat, Vt primo omnium indicaret, conuentionem esse talem, ex qua agi posset. Quod ut eo melius procederet, cubeunque conuentioni in contractu Um numerum receptae formulam agendi dederunt, ex qua videri posset ipsa conuentio, de qua ageretur. POMPONI 1 . Verba

25쪽

verba d) hue faciunt: deinde ex his leaibus eodem tempore fere 'rictiones compositae sunt, quibus inter se

homines discept rreat, quas actiones, ne populus prout vellet, in stitueret, certas Ibilemnesque esse voluerunt. Clarius multo loquitur CICERO e): Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae, aut ratioue abionis errare post. Expressae sunt enim ex uniuscuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a Praetore formulae, as quas privata lis accommodatur.

f. XXI.

, m. N Vti Omnes actiones, sic quoqtie ex contractibus formula oriundae, in verborum sollemnium conceptione con

dita sistebant; quam ob caussam olim & ipsae formula-

o-ιιο --rum nomine veniebant, quam iurisprudentiae for-ιur nomen miliariae partem cui volupe est, nosse penitius, is

adeat praeter Srcio Niv Μ f) BARNAB. BRIssO---- . NIVM g , Vbi magnam locorum ex libris I Ctorem,at, D - Veterum depromtorum farraginem, qui seruarunt a nobis eiusmodi formulas, deprehendet. Quibus ι,..ι, addere placet duo eXSVΕΤo Nio loca. A. enim V1- ιαν. TELLIUS GI) liberto cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendit, nec aliter, quam extortis L. seste riis remisit. TIBERIus quoque CLA UDI UsCAM fAR ci) non semper praescripta legum secutus, duritiam

26쪽

ritiam lenitatemue multarum ex bono & aequo, proinde ut adficeretur, moderatus est. Nam & iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent restituit actiones. Quem locum verba I v-sTINIANI P, PAVLLI G , SENECAE m),PLAvTi ctio non parum illustrant. Quaelibet harum actionum, harum formularum, quodlibet horum iudiciorum peculiare sortiebatur nomen, plerumque, si non temper ab ipso contractu suo de- sumtum, veluti formulae ex stipulatu, nexotiorum gestorum, pignoratilia, ex emto, ex locato & id genus alia. Ipsa vero formula seu actio semper complecti debebat genus & nomen conuentionis hoc

fere modo ob: AIO TE MIHI MVTVI COMMODATI DEPOSITI NOMINE DARE CENTUM OPORTERE AIO TE MIHI EX STIPULATU LOCATO DARE FACERE OPORTERE & sic porro.

Ex quibus consequitur, in albo formularum eas tantum actiones proditas fuisse, quae descendebant ex Conventionibus, quibus forma erat certa, ct quarum

nomina certa in contractuum catalogo exstiterunt. Cum enim, Ut dixi, nomina contractuum sint e cogitata , ut ex nomine ipsa contractus forma perspiceretur, actiones vero in formulas redactae, ut ex iis nomen contractus elucesceret, conuentionis, cuius nomen inueniri in numero contractuum non poterat, sormula quoque non exstitit. CAPUT

l. 33. Inst. de Action. o Lib. I. Sentent. IO. - In Epist. 43.so N. Lib. II.

27쪽

f. XXII. Ρropius iam ad illum, quem nobis proposuimus,

scopum accedamus. Nullam conuentionem in tio ciuilem effecisse obligationem praeter istas, quihus caussam & nomen dederunt Romani, manifestum est. Sed contigit Romanis, quod nescio an Paucis, quorum cura in re publica legibus omandaversatur, ut nempe talia eueniant, de quibus eo, quo Condebatur ius . tempore non cogitatum erat, α quae saepe restrictionem vel extensionem regularum Communis iuris flagitan Neque enim leges, ut

IVLIANus ait p), neque Scia ita scribi possunt, Omnes caseus, qui quandoque inciderint, comprehendantur ; ses hi ficu b ea, quae plerumque accidunt, con tineri. Tunc itaque cum in aliqua caussa sententia Iegum manifesta est, ut idem I v L i AN v s docet q),is. qui iurisdictioni praeest, utpote Praetor, ad si milia procedere, atque ita ius dicere debet. Adstipulatur non modo I vLIANO, sed accuratius, quod res est, dicit ULPIANvs Db: Mam. ut ait Pedius, quotiens lege aliquid, unum vel alterum introductum

28쪽

es, bona occasio est, cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, vel interpretatione sprudentum) ves hae deficiente) certe iurisdietione Praetorisbuppleri. Sed& ipse IvLiΑNvs Lib. XC. D. s) plenius locutus est verbis: Et ideo de bis, quae primo constituuntur, aut interpretatione, aut constitutione Utimi principis certius statuendum est.

g. min. Sunto haec, dices, quid essecisti magnopere '

Nihil sane, nisi ea in communis iuris de contractibus regulas cadere, doceam. Scimus aUtem, numero, forma, caussa, nomine dc actionis formula contractus primo discretos esse atque stabilitos. Si itaque pecuniam do, Vt nem accipiam, emtio Venditio est. Dedit vero aliquis rem, ut accipiat rem. emtio Venditio non erat hoc negotium, formam e enim eius, nempe pecuniam, non habens; neque ad ullam tamen aliam quoque speciem contractuum,

quorum nomina erant prodita, referri poterat t). In hac specie dedit aliquis, ut det alter. At cum do,Vt PAVLLVM sequamur v), ut facias ; siquidem tale sit factum, ouod locari solet, puta, Vt tabulam pingas, Pecunia uata, locatio erit, sed si res, non erit locatio, neque si pecunia detur, factum vero non sit locari solitum. Silent autem de negotio tali indices contractuum, qui iure ciuili proditi sunt. Idem etiam dicendum est, si conuertas rem, Velut: m D a numisit

cap. 9.

29쪽

numisit quis Stichum, ut Titius det suum homi

nem. Sed & hae visiones in hunc censum veniunt: permitto , ut in meo fundo aedifices, ego in tuo. Ego a tuo debitore exigo Romae, tu ut exigas a meo debitore Carthagine. Non audet ΡΛvLLVs x hanc speciem ad mandatum referre, neuter enim gratis facit, licet ea proxime ad mandati negotium accedat. Vtor tuis equis, ut meis utaris: posset Videri haec conuentio mutuum commodatum, Vel mintua locatio conductio sed quia neuter equos suos gratis concedit, neuter etiam mercede certa, nec

locatio est nec commodatum 3 . 3. XXIV.

Hi e Quaerebant eiusmodi, quarum quasdam recem tan ius ex PAvLLo, conuentiones in contractuum I.M. Proditorum serie, & quorum agendi formulae vulgares erant, sed frustra ; nullam namque earum Visionum ita comparatam esse deprehendebant, Vt sedima gauderet contractus alicuius certi; quare inter contractus nomen quoque sortiri suum non poterat, neque actionem sui nominis proferre ; cuius de rei Veritate, qui saltem cum aliqua cura Tit. D. de

- Vtrum ergo species conuentionum: do, ut jes,

ν-- -- vilem

30쪽

vilem producere possint obligationem, an vero nais turalem tantum, & sint nudae vel solae conuentiones, verbo, pacta 3 quaesitum est. Poterant videri pa-ὶtu nuda ; Pacta: nullius enim earum nomen inter contractus reperiebatur 2, Nuda: nulla enim speciali lege , aut SC to, aut Principum constitutione & cet. vinculum obligationis acceperant. Sed non erant pacta; nam non subsistunt intra primum placitum C, potius est quod a me ad te peruenit certa lege: est

quod feci alterius consentientis & volentis caussa ce ta lege. Neque tamen contra contractus esse vide-hantur, Vel ideo, quod nomina inter contractus harum specierum non inueniebantur, neque Vlla e rum tali forma, quae singulis contractuum speciebus peculiaris est atque propria, gaudebat, neque etiam certa illis forma tribui poterat, quia Una spe cies reliquis sui generis smilis non semper est, sed

in infinitum variat atque mutatur. Probe licet etiam perspicerent veteres prudentes, conuentiones quas dam in catalogum contractuum 'receptas esse, qUo

niam illis vinculum contrahendi fidem ex datione vel facito inesse creditum sit , verum ne hoc quidem solum sufficiebat. Namque non omnis datio, non omne factum Pactum in contractum transfert; sed illa datio. illud iactum, cui forma & nomen data sunt. Nisi itaque v. o. datio mutui, vel commodati, vel . depositi, Vel pignoris formam haberet, datio caussa ciuiliter obligandi non erat, Sc ex ea contra ctus non oriebatur. Quamuis igitur hae species novae in datione, vel facto consisterent, tamen, qui-

D a haec

SEARCH

MENU NAVIGATION