In factum actiones in Academia Georgia Augusta illustris Ictorum ordinis auctoritate praeside Christ. Frid. Georgio Meister I.V.D. expendet Otto Fridericus Lindholtz ... Anno 1748. d. 22. Iun

발행: 1748년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

datur, sed utilam ς qualem utilem y sertas e emti utilem Τ minime vero. Ad emtionem enim perinu tatio nullo trahi modo potest. Datur igitur propria actio ex permutationis cum emtione analogia, quae propter inflexionem suam ct aequitatem utilis vocatur. Quae diximus de actionibus utilibus, rei nostrae stafiiciunt; facile enim nunc ex eis fines actionum in sinum S utilium regere possumus. Nimirum quia utilis actio vel nomen gerit ipsius directae actionis dc ex eodem cum illa fonte fluit, vel nullum habet nomen ; in factum autem actio obtinet, cum nulla alia nominata sit prodita, nec soror quoque esse potest directae ; sequentia iam fluunt: I. Nulla sectio utilis, qHae nomen retinet directae, ad cuius eXemplum datur, potest vocari actio in factum. ILActio utilis, quae nullum nomen aliud habet, Sctamen rem gestam demonstrat, simul actio in factum est. III. Ea sola in factum actio simul utilis est, quae

quidem deficientibus aliis actionibus ex interpret tione benigna aequitatis causssa ad praesentem rem aP-plicatur, sed nomen alicuius directae actionis non simul assurrui. IV. Publiciana in rem actio & quasi Semiana seu hypothecaria sunt utiles , non tamen ita factum. Actio tutelae aduersus magistratum est utilis ca), neutiquam in factum, licet THEOPHI LVs M contradicat nobis; non enim datur deficie te directa tutelae actione, imo est cadem actio, non alia, quam quae datur aduersus tutorem c , at ex

SCto data auuersus alias perionas, quam tutores, porrecta.

52쪽

porrecta quoque aduersus magistratum benigna interpretatione d). V. Actiones in factum praescriptis verbis sunt utiles, quia ad similitudinem quidem

directarum actionum dantur, non Vero earum nomen gerunt; non enim vocantur e. g. Vtiles emit, Vtiles

mandati, vel locati actiones, sed sunt actiones in factum N appellantur utiles, quoniam eorum fund menta sunt negotia nominatis contractibus haud absimilia.

S. XXXV.

Omnes actiolans, adeoque S quae dantur in sa- ω omctum, vel ciuiles sunt, vel praetoriae, prout suam ri debent originem iuri ciuili aut praetorio. Quae ex legibus, SCtis &Principum constitutionibus Oriuntur, ciuiles sine dubio appellantur. Verum quod 'f' legibus deest, suppletur interpretatione vel iurisdictione o. Suppletur itaque lex vel interpretando, ves noua introducevdo sine exemplo. ti solummodo interpretatione supplebant. Quod inde proficiscitur , iuri ciuili tribuendum est, cuius propriam appellationem sibi fecit prudentum interpretatio ad LL. XII. Tabb. f). Inde actio praescriptis verbis in factum civilis dicitur g), quia originem habet in

iure ciuili, seu ex interpretatione prudentum,& quidem vi MERILLIVS coniicit, APPII CLAUDII&SEXTI AELII, quorum ille actiones ad formam redegerat, hic verbis legis XII. Tabb. actiones sub-G a teXuerat.

53쪽

te erat. Non itaque actio praescriptis verbis in s ctum appellatur ciuilis, quod comparata sit ut soror directae actionis & nomen eius acceperit q. XXXIV. sed quod ortum ex iure ciuili trahat.

f. XXXVI. Praetor supplet interpretando & fine exemplo n va introducendo F. XXXV.). Interpretatur V. gr. accommodando actiones utiles rei vindicationi b, actioni ad exhibendum si), actioni de pauperie h), legi XII. Tabb. de pastu pecoris 0, de qua re plura vide apud MER LLIVM m . Insigni vero parte ius Romanum sola iurisdictione Praetoris, qua plura constituit noua, quae nulla ratione, etiam Iongissime petita, ex legibus ciuilibus derivari possunt, auctum esse, ne dupondios quidem latere potest. f. XXXVII. Acti πεν Actiones ex contractibus innominatis dicuntur .... ,. cmites f. XXXV. . Sed non omnes; dantur enimaisti, M. contractus innominati a solo Praetore inuenti & actionibus in factum muniti, id quod probatum dabimus. Quod iuri deest, suppletur interpretando vel nouas.. introducendo XXXV.): ICti supplere ius poterant

πια νι- tantum interpretando f. eod.)ὴ igitur contractuum M p numerum non nisi interpretando augendi potestas ipsis fuit; ergo ex iis contractibus innominatis solummodo concesserunt ductu praescriptorum Verbo-

54쪽

3rum actionem, qui simiIes erant nominatis, ct ad uos a contractibus nominatis interpretatione qua-am conclusio formari poterat. Hinc tot dissensus prudentum orti sunt circa instituendam actionem, cum Oriretur negotium iure ciuili non proditum. Si dedi tibi seruum, ut seruum tuum manumitteres, &cessas manumittere, concedebatur actio praescriptis verbis in factum. Sed si tu etiam manumiseris se vum, Siste seruus, quem dedi, euictus sit, quaesitum est, utrum tu nunc aduersus me eadem acti

ne experiri possisy Non audent ICti veteres affirm re omnes: dissentiunt enim IvLIANus&MΑvRITIA Nus n), quorum hic ciuilem in factum acti nem, ille vel de dolo veI in factum, sed a Praetore, dandam esse contendit. Sane IVLIANI sententia fundamentis nitebatur non spernendis 3 nam I. actio

in factum ciuilis datur ei, qui aliquid fecit veI dedit, aduersus alterum, qui cessat dare vel facere, ad dandum faciendumve, quod interest Q; at in exemplo supra adhibito dedi seruum, ut manumittas tuum struum : atqui tu non cessas, sed manumittis , dc deinde demum seruus, ciuem dedi, euictus tibi est. Vterque nostrum adimpleuit, quod promisit. II. Contractus, quem iniuimus, est stricti iuris p . itaque IvLIANus in hoc nouo plane negotio & euentu, a nominaris S lege proditis negotiis dc euentibus quam longissime aberrante, ICto ab interpretatione abstinendum esse putauit. Hinc credidit, si sciens

O L. 7. F. 2. D. de Pare. minati strictI iuris, praefe1 aestima. si L. f. β r. D. de P. M torium S permutationem. F. 28. in Sunt enim contractus inam Iust. de Act.

55쪽

dederim seruum alienum, actionem de dolo dandam cite; si ignorans, a praetore in dulgendam actionem in factum taenim distinxiise IvLIANUM, ex L. 5. P. apparet, vb i fere integra legis T. g. 2. D. de Pact. verba, quae ibidem V LPIANO adscribuntur, repetuntur. Equidem non ignoro, in ista L. f. PAvLLvM referre, ΙvLIANVM, si ignorans dederim seruum, qui euictus postea est, actionem in factum ciuilemm me dandam statuisse; sed ut taceam, IVLIANUM negasse ciuilem actionem, quia MAURITIANus, qui tuitus est oppositam sententiam, ait, civilem incerti

actionem, ia est, praescriptis verbis sincere q) ; nisi

librarii audaciam arguere velis in L. all. 5. TRIBONI AN vM cum sociis hic male sedulum fuisse, inte polasseque legem pro more suo, valde mihi credibi

le est r . Sed pergit IvLiANvs s): quodpfaciam, vides, ου posteaquam feci, celisas dare id est, dolo

malo, nam hic paragraphus est sequela antecedentis& debet uno spiritu cum antecedenti legi, ut est No ODΤIvs nulla ciuilis erit actio, es ideo de dolo

dabitur. Porro veteres Romani crediderunt, interi agri mensorem & eos, qui eius Opera utuntur, non fieri contractum, sed id, quod datur, ad remunerandum dari. Hinc ex hoc negotio nouo aeti utilem in factum actionem extorquere interpretandi arte non poterant. Exspectandum itaque Praetoris auxilium fuit qui iurisdictione sua hoc negotium sine exemplo in numerum contractuum retulit, & deditex eo actio-

ν L. T. L 2. D. de Pact.. Magno quidem ingenio, sed ruta levientia diuitra studiui medelam parare tale legi GER. NO DI

l. e. quem vide.

56쪽

nem, non civilem, sed praetoriam, non utilim, non enim ad exemplum directae datur, sed ipsam Hr clam & quidem in facium. VLPIAN vs t): Ideo autem Praetor) hanc action in factum9 propnquit, quia non crediderunt veteres, inter talem personam agrimenBrem locationem re conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi , b id, quod datur, ei ad remuneraudum dari retude bonorarium appellari.

Illae itaque actiones in factum ex innominatis contractibus actiones sent ciuiles, quas ICti vi interpretationis suae ex nouis negotiis, quae s militudinem cum contractibus nominatis habent, ad eorum e emplum concipiunt; reliquae in factum actiones.

quae oriuntur ex contractibus incertis, cum nom

natis nihil simile complectentibus S sine exemplo introssucuntur , praetoriae, non civiles, directae, non otiales sunt. Factum inde quoque est, vi ICti veteres,cnm dederunt actionem in factum, rationem suam decidendi perpetuam semper adiecerint, negotium esse proximum nominato alicui contractui u); veluti actio in factum proxima actioni locati datur, quatenus accedit ad locationem c ; actio in factum proxima enati datur ex contractia innominato, qui similis est contractui .emtionis cr) ; actio in factum proxima mandati ex contractu in nominato affinit rem cum mandato habente datur et .

57쪽

q. XXXVIII.

. . Actio itaque ex contractibus in nominatis est actio in , is m, factum *.XXX.S XXXI. incerta & incerti f.XXIX. , πιι l praescriptis verbis ciuilis utilis, vel praetoria directa c*. XXXII. usque ad XXXVII.), vel bonaetata fides, vel stricti iuris g. XXXVII. , quae datur

ei, qui dedit vel fecit, eiusque heredibus, aduersus eum, qui se vicissim daturum facturumue promisit, eiusque heredes, ad dandum faciendumve, quod promiserat, praestandumve , quod interest cf. XXXVII. . CAPvT. III.

DE RELIQUIS ACTIONIBUS, QUAE IN FACΤVM

g. XXXIX. πή-- Qtabilivimus quaedam actionum in factum principia P generalia, quibus subiunximus nobilissimam ill

rum speciem,nempe actionem in factum,quae ex contractious nascitur veris, quorum tamen nomina iure prodita non sunt. Staterest igitur,ut reliquas in factum, actionum species lustremus. Cum vero quaelibet actio sit in factum, quae nullum aliud habens nomen proprium legibus proditum,competit,quando deficiunt actiones legibus notatae,&quae ipsam rem, qua Pro pter aequitatem solam vel analogiam iuris oritur, d

monstrat cf. XXIX. , prono quidem sequitur alueo,

Omnes Diqitirso by COOste

58쪽

omnes ea , quarum mentio in Romani iuris libris seruata est, actiones in factum esse, quibus haec ap- I licari possunt. Verum quia eorum species indOemct criteria continent sibi propria, interdum tumen tam similia, ut discrimen vix animaduerti possit, & inde ipsae in factum actiones non recte a d ctoribus separari soleant atque distingui; necesse est, ut in eas paucis quidem, sed paullo accuratius inquiramus. g. XL. Quoniam omnis in factum almo datur deficien- Pκ-tibus iure proditis actionibus f. XXIX.&XXXIX. , - . et in factum actionibus suppleri ius patet. Supplet Vero Praetor interpretando dc sine exemplis introdu- ω σώ-.cendo noua f. XXXVI. : itaque Praetor actiones in factum utiles interpretando, non utiles, sed inas directas, sine exemplo introducendo dare poterat.

Sed dedisse illum nunc probatum ibimus. q. XLLPrimum, sed luculentissimum nobis exemplum a Msuppeditat lex Aquilia, cuius verba illud damnum coercent, quod iniuria per corruptionem corporis a Tucorpore factam datum est a, Ergo si quis seruum 1, ο alienum . aut de ponte aut de ripa in flumen deiece- σgη rit & is su catus fuerit; eo, quod proiecit, corpore suo damnum' dedisse corpori, non dissiculter intelligi potest, ideoque i Ps A LEGE AQVILIA te netur b , id est, actione ipsa ex legis Aquiliae Ve his

59쪽

bis directa Sed si quis corrupit corpus quidem , non

uero immediate corpore suo, veluti hominem alienum aut pecus ita inclusit, ut fame necaretuT, auriumentum itae vehementer egit, Vt rumperetur, aut pecus in tantum exagitauit, Vt praecipitaretur , aut seruo alieno persuasit, ut in arborem ascenderet, uel in puteum descenderet, & is aseendendo vel de-stendendo aut mortuus, aut aliqua corporis Partae

laesus fuit 8 contra quid si damnum datuca corpor . sed non in corpus c )proi iciendo forte calicem argenteum alienum in promta dum damni dandi caussa, non lucri faciendi 2 8 tunc sane verba legis Aquiliae hie neutiquam quadrabant, neque ideo eius ctio huc trahi potentit. Vtilis itaque dabatuz actio-IusTINIANVS eb ita effert: ideoque in eum, qui alio modo damnum dedit cid est, ver a corpore non

in corpus, Vel non a corpore,. sed in corpus . utiles actiones dari solent. Quales utiles Z ipsae fortasse actiones tegis Aquiliae, cuius verba porriguntur ad

alias perinas, Ut in actione tutelae utili aduexsus ma-ψstratum f. XXXIV ) t Neutiquam- Non enim ipsa legis Aquiliae actio utiliter extenditur, sed alia α plane noua conceditur actio propter analogiam lagis & datux tantum ad exemplum legis Aquiliae, ut NERAT Ius loquitur ',. vel quasi ex lege Aqui- ει,, CAI g). dc VLPIAN a cha sic appellant

e f. eit. L. g3 D. ad L Aquit F ii in verba ex libro afl edi- d , Alias. enim actio furti eom- ctum exhibentur in Collat. LL Mo- peteret. L. r. . g. D. de P. V.. sue. Tit.. XI. f. 7.. quae extiat in se F. i6. cit.. SCHVLTINGII iurisprud. v - f) ,. s3. D. ad L. Aquin Ante - Iustim eum, pr cfata I L L. ιὶ si . D. de fura. A ER ERI de elefantion iurispm dentia

60쪽

Aquiliae accommodata. Non turbat nos I vs TI N I Nus, aut potius TRI BONI AN Vs supra memor tus, qui huius actionis mentionem facit ut viilis legis aquiliae actionis: vi enim taceamus, TRIB NI AN v M, sicut in antiquo iure Romano assolet.

hic potuisse labi; TRIBONIANI Verba sine dubio ita sunt capienda, ut utilis sit haec actio legis Aquiliae, id est, ad legem Aquiliam applicatat, non enim solum IusTINIANVs ipse, sed etiam THE PMi Lus distinguit actiones, quibus damnum iniuria datum vindicatur, in actiones directas,nes ex ipsa lege Aquilia, quae sege dat, ει cui locutes, cum corpus laesum fuerit; α in actiones utiles. Ergo TR BON i AN Vs hanc actionem vocat non utilem ipsius legis Aquiliae actionem, sed actionem utilis legis Aquiliae, quia propter Vtilitatem legis huius ad eius similitudinem conceditur. Est enim haec lingua Veterum ICtorum, S sic etiam loquitur VLP I AN Vs D: Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem vettigalis aliquid a me factum,

quamuis errauerit, agi tamen cum eo vi bonorum raptorum non po se Labeo ait: sane dolo caret; st tamen ideo inclusit, ne pascatur ει ut fame periret, ETIAMYTILI LEGE A VILI Λ.

g. XLII. Actio haec utilis ad exemplum legis Aquiliae data, quando nempe damnum datum est vel a co II a Porcdentia immortaliter meriti ct quoti- In paraphr. ad ψ. 36. Inst' die merentis, nitidissime denuo es, de L. Aquitra Lips. t 3 . to L. a. F. ao. D. de Vi Bom 32 L. 21. D. d. P. V. Rust.

SEARCH

MENU NAVIGATION