Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

meris persecta construi nequeant. Etenim Radiorum Errores, qui quidem e Sphaericis Vitrorum objectivorum figuris oriantur, sunt ut Cubi aperturarum Vitrorum Objectivorum: Et exinde, quo Tolescopia Varia Lonogitudine Res objectas ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis seque distinctae appareant; aperturae Vitrorum Objectivorum, Potentiaeq; Amplificandi, debent esse ut Cubi Radicum quadratarum Longitudinum Tuborum : Quod Experientiae non respondet. At Radiorum Errores ii, qui e diverta Refrangibilitate oriuntur, sunt ut ipsae aperturae Vitrorum Obbectivorum: Et exinde, quo Telescopia varia Longitudine Res objectas jam ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque distincte appareant; aperturae, & Ρotentiae Amplificandi, debent esse ut ip1ar Radices quadratae Longitudinum.

Idque, ut bene notum est, experientiae respondet. EX-empli gratia: Telescopium 6 Pedum in lonsitudinem,& cujus Apertura sit Unciarum ait, rem oblectam Cir citer centies & vicies amplificatam, tamen aeque distinctam exhibet; ac Telescopium unius Pedis in Longitudinem, & cujus Apertura sit i unius Unciae, eam quindecies exhibet amplificiatam.

Quod si jam Radii non essent diverse Restangibiles ;utiq; Conspicilla tubulata multo, quam adhuc descripsimus, perfectiora construi possent; componendo Vitra objectiva ex binis Vitris, inclusa intus aqua, congluti-

. . di 8. natis. Sit A D F C Vitrum objectivum, compolitum ex duobus Vitris ABED&BE FC, ab exteriore sui parte A G D & C H F consimiliter convexis, & ab interiore sui parte B M E & B N E consimiliter concavis; sitq; aqua in Cavitatem B M E N conclusa. Ρorro fit Sinus incidentiae e Vitro in Aerem, ut I ad R; ex Aqua autem in Aerem, ut K ad R ; & consequen

102쪽

ter e Vitro in Aquam, ut I ad K. Diameter Sphaerae, ad quam Facies convexae A G D & C H F tornatae sint, esto D : Diameterq; Sphaerae, ad quam Facies concavae B M E & B NE tornatae sint, esto ad D, ut Radix Cuhica illius Κ Κ-Κ l ad Radicem Cubicam illius R Κ-R I : Jamq; Refractiones in conciavis VitrOrum faciebus, multum corrigent Errores Restactionum

in convexis faciebus; quatenus quidem ii e Sphaerica Vitri figura oriantur. Atq; hac quidem Ratione Conspicilla tubulata satis admodum persecta atq; absoluta construi possent, si utiq; diversa Radiorum genera non so-rent diverse Refrangibilia. Verum enimvero, propter diversiam hancce Refrangibilitatem, non cquidem video qui fieri queat, ut Conspicilla tubulata solis Refractionibus excoli atq; perfici possint; nisi si sorte ea ratione, quae in eisdem amplius in Longitudinem extendendis versatur, essici hoc quadantenus possit: Quem quidem

ad finem, nuperum Hugenii Inventum optime videtur accommodatum. Etenim Tubi praelongi valde molesti& incommodi sunt, & tractatu dissicillimi; & praeterea,

propter nimiam longitudinem, sacile incurvescunt Scquatiuntur; eoq; pacto effciunt, ut res objectae perpetuo tremere videantur , & non sine multo negotio distincte cerni queant. Cum jam e contrario, adhibito Hugenii invento, & tractatu faciliora sint Vitra; & specialiter Vitrum objectivum, perticae sortiori erectaeque infixum, stabile ac firmum maneat.

Quandoquidem igitur Refractionibus perficere Conspicilla tubulata, quae sint datarum Longitudinum, in negotiis desperatis est : Excogitavi quondam Telescopium, quod res objectas Reflexione inspiciendas exhiberet: Utebar autem, loco Vitri objectivi, Metallo concavo. Diameter Sphaerae, ad quam Metallum concavum

103쪽

tornatum suit, complectebatur circiter aue Uncias Anglicas; & consequenter Longitudo Instrumenti erat circiter Unciarum 6:. Vitrum inularium Ρlano-convexum erat; & Diameter Sphaerae, ad quam convexa ipsius facies tornata fuit, erat circiter i Unciae, aut Paulo intra id; ac proinde hoc Vitrum rem objectam triginta aut quadraginta Tantis Vero ampliorem repraesentabat. AIta computandi ratione, inveni illud circiter triginta quinq; Tantis Specie ampliorem rem objectam exhibere. Metallum concavum id erat, quod Aperturam Unciae unius & f serre posset. Verum apertura d finita erat, non circulo opaco marginem Metalli circum obtegente, sed circula opaco inter Vitrum Ocularium& oculum collocato, in cujus medio parvum rotundum kramen erat, per quod Radii ad Oculum transmitterentur. Etenim circulus iste ibi collocatus, intercipi bat plurimum Errantis Luminis, quo Aspectus alioqui interturbatus fuisset. Quum hoc Instrumentum cum Conspicillo tu lato satis bono, quod in Longitudinem haberet quatuor rides, & cujus Vitrum Ocularium conis cauum esset, compararem; e loco longinquiore, mei

Instrumenti ope, quam istius Corispicilli, literas Legere

poteram. Attamen in meo Instrumento corpora objecta

multo, quam in isto Conspicillo vitreo, tenebr ora via debantur ; partim quia plus Luminis inter Reflectendum a Metallo, quam inter Refringendum a Vi ro, inter cidebat & amittebatur ; & partim, quia Instrumentum

meum nimium ad Amplificandum esset comparatum Beniam si meum Instrumentum corpora objecta non amplius triginta aut viginti quinq; Tantis Vero ampliora exhibuisset; utiq; illa clariora jam & lucidiora in eo

apparuissent. Duo hujusmodi Instrumenta, ante hos annos circiter 1exdecim, construxi: Quorum alterum adhuc

104쪽

adhue apud me est; ipsumq; quam vera sint, quae scribam, cuilibet demonstrare poterit. Veruntamen id diuturnitate temporis paulo deterius est factum. Et nim Metalli concavi Nitor saepius iniustatus fuit ; qui tamen Nitor, corii mollioris affrictu, iterum est restitutus. Cum haec Instrumenta consecissem ; Artifex Londinensis id sibi sumpsit, ut ea imitaretur. Verum cum ille Metallum alia ratione poliret, quam ego fecissem ;Hus Instrumentum multum infra mei bonitatem cecidit; uti ex opifice inferiori, qui illi hac in reoperam dederat, postea audivi. Caeterum Ego quidem Metallum hac ratione perpolivi. Duas Laminas cupreas, alteram cono Vexam, concavam alteram, uncisa senas diametro coin-

plectentes, & inter se optime aptas, accipiebam. Harum super ea quae convexa erat, Metallum Ofectivum Concavum, quod erat mihi poliendum, atterebam usq; eo, donec in figuram laminae convexae respondentem tornatum esset, ad polituram esset paratum. Tum laminam converam pice liquefacta desuper instillata valde tenuiter induebam, calefaciebamq; interea, ut Pix tamdiu mollis permaneret, dum eam lamina cuprea concava contererem nonnihil madefacta, quo Lamina convexa pice

ex aequo usquequaq; diffusa indueretur. Atq; hoc quidem pacto, attritis diutule inter se lamellis, Picena in

summam tenuitatem diducebam : Cumq; lamina convexa refrigerata esset, Picem iterum, admota concava lamina, conterebam; ut figuram sortiretur quam posset marime aptam atq; accuratam. Tum Stanni usti

aliquantum, quod a particulis 1uis crassioribus multa lotura separassem, & in summam subtilitatem me Diem, Pici illi superinjectum, admota iterum lamiua cu-Prea concava, C terebam usq; eo, donec stridere desiit: Et deinde super Pice Metaliam Objectivum, brachio e

105쪽

leriori, & plusculo virium adhibito, ad duo circiter

triave Minuta, atterebam. Tum Stannum ustum denuo Pici eidem superinjectum, admota iterum lamina cuprea contaVa conterebam, donec rurius stridere desiit

Et deinde super Pice Metalium Objectivum, ut prius, atterebam. Hocq; idem saepius iterabam, donec Metaltam esset perpolitum : Ad extremum autem enixius jam, adhibitis totis viribus, atq; etiam diutius illud atterebam ; Ρicemque, nullo amplius superinjecto Stan, no vito, sumatam identidem, ut ea humida permaneret . Metallum hoc Olectivum, latum erat Uncias duas, Sccirciter tertia Unciae parte crassum, ne torte innecti posset. Duo hujusmodi Metalia habui : Et cum utrum . que polivissem, explorabam utrum eorum melius esset; alterumq; iterum atterebam, si forte ut id adhuc melius esset illo, quod apud me servaveram, essicere possem: Atq; hoc pacto, saepe experiundo, Metalli expoliendi rationem edidici; donec tandem bina illa Conspicilla superius memorata, quae res objectas Reflexiono inspiciendaS praeberent, fabricaverim. Etenim haec Metalli perpoliendi Ars assiduo usu melius, quam praeceptiS Omnibus, edisci poterit. Antequam Metaltam Ofectivum super Pice attererem; semper Stannum ustum, admota

Iamina cuprea concava, prius super eadem atterebamusque eo, donec stridere desiit: quoniam Stanni ultiparticulae, nisi Pici hoc modo ita sint infixae, uti nullaeκ parte possint se torquendo excitare; utiq; sese hac illac provolvendo, interradent Metallum objectivum, parvitq; innumeris foraminibus asperum id & inaequale

iacient.

Verum quandoquidem Metallum multo, quam Vitrum, dissicilius est politu ; & postquam politum est, sicillime, infuscato Nitore suo, ineptum fit ad usus opti S

106쪽

pticos; atq; etiam omnino Luminis Minus Reflectit,

quam Vitrum Argento vivo indutum : Suaderem equidem, ut, loco Metalli, Vitrum adhibeatur, ab anteriore sui parte Concavum, a posteriori autem parte exsequo Convexum, & ab ista convexa quidem parte Argento vivo indutum. Vitrum usquequaq; una eademq; prorsus crassitudine sit oportet. Alioqui res objectas coloribus variatas exhibebit, & minus distinctas. Hujusmodi Vitro adhibito, conatus tum ante hos quinq;

aut sex annos Telescopium Reflectens construere, quod cum in Longitudinem esset quatuor Pedum, corpora Objecta circiter centies & quinquagies vero ampliora reprae-1entaret: Planeq; adductus eram ut crederem, quo hoc Inventum omnibus numeris persectum atq; abinlutum

reddi possit, nihil praeter Artificem peritum deesse. Εtenim Vitrum quo utebar, ab Artifice quodam Londamenis politum, eodem modo ac Vitra ad Conspicilla tubulata poliri solent; quamvis non minus bene expolitum, quam esse solent Vitra Objectiva, videretur ; tamen, cum deinde argento vivo indutum esset, apparebat jam ex Re- flexione innumeris id undiq; inaequalitatibus crispuinesse. Quae quidem inaequalitates, quominus Objecta in Instrumento jam dicto cerni distincte potuerint,

effecerunt. Nam Errores Radiorum Reflexorum ex quavis Vitri insequalitate orti, circiter sextuplo grandiores sunt, quam Errores Radiorum Refractorum ex eisdem Vitri insequalitatibus orituri. Attamen ex hoc Experimento illud intellexi; Reflexionem a concava Vitri iacie, quae ne omnia perturbaret metueram, nihil hic incommodi, quod quidem Sentu percipi potuerit, attulisse; & consequenter, quominus hRuthiodi Telescopia omnibus numeris persecta construi queant, nihil plane

deesse praeter peritos opifices, qui Vitra perpolire & in

107쪽

Sphaerae figuram accurate tornare calleant. Vitrum obisjectivum ad Telescopium quatuordecim Pedum, ab Artifice quodam Londinens expolitum, ipse quondam multo melius seci, atterendo id 1uper Ρicem Stanno usto conspersam ; levi autem ac molli brachio hoc faciebam, ne Stannum ustum id interraderet. An non vitra ad Reflectendum comparata, eadem ratione fatiS bene perpoliri possint; equidem nondum expertus sum. Verum quicunq; hac vel alia quavis, quae ei visa fuerit, Vitrorum poliendorum ratione uti volet; certe debebit is Vi-tna ad polituram praeparanda, leviori prius manu ait rere ; & minus virium, quam solent opifices Londinenties in Vitris suis tornandis, adhibere. Etenim Vitra nimis violenter appressa, ne flectantur nonnihil inter atterendum, periculum erit. Si autem inflectantur, omnino Figura eorum vitiabitur. Quo ipitur horum Vitrorum Reflectentium Speculationem 1stiusmodi Artificibus, qui Vitrorum figurandorum curiosores sint, amplius commendem ; Conspicillum antedictum in sequenti Ρropositione fingulatim describam.

Conflicin iustilata in Brevitatem contrabere.

Sit abde Vitrum, ab anteriore sui parte ba Concavum ; a posteriori autem parte c d, ex aequo Convexum radeo ut usquequaq; una eademq; sit Cranitudine. cave inaequali crassitudine sit ; ne res objectas coloribus variatas exhibeat, & minus distinctas. Sit porro accurate

expolitum, & a posteriore sui parte Argento vivo indutum ; in s Tubo v xv et, qui intus valde niger sit oportet, apte infixum. Sit e fg Prisma vitreum aut crystal

108쪽

Iimm, prope ab aItera Tubi extremitate, in medio collocatum ; hoc est, ansae aeneas aut serreae I g k, ab extremo se in latitudinem laxanti atq; complanatae, agglutinat . bit Prismatis istius Angulus e rectus; reliqui autem duo Anguli f Sc g inter se accurate aequales, &consequenter semirecti: sintq; planae facies 1 e Sc g e quadratae; & consequenter tertia facies fg parallelogran, mum rectangulum, cujus Longitudo ad Latitudinem tuam erit in subduplicata proportione Duorum ad Unum. Sit Ρrisma istud in Tubo ita collocatum, ut Axis Speculi per mediam faciem quadratam e s ad perpendiculum transeat, A consequenter per mediam faciem fg in Angulo s graduum. Obvertatur facies efad Speculum: Dilientq; Ρrisma Speculum inter se tali intervallo, ut Radii Luminis p q, r s, &c, qui in Speculum incidunt in lineis Axi ipsius parallelis, ingredimisit in Prisma per saciem e s, Sc reflectantura sesie fg ,i indeq; per i laciem g e exeant ad punctum t,i quod communem esse Focum oportet Specu-culi 4 3 d c, A. Vitri oeularii Ρlano-convexi b, per quod radii isti ad oculum egrediantur. Deniq; Radii jam e

Vitro illo egredientes, transmittantur per tenue rotuno dumi foramen, sive aperturam, in p rva Lamella ex Plumbo, Hre, Argentove, qua Vitrum obtegi oportet: idq; foramen ea sit magnitudine, quae omnino ad tantum Luminis transmittendum, quantum ad Videndum satis sit, necessaria fuerit. Etenim eo pacto res objecta distincte videbitur ; quippe lamina, in qua id foramen sit,

lucem illam omnem errantem, quae forte a marginibus

Speculi b a advenerit, intercipiet. Hujusmodi Instrumentum bene apteq; constructum, si in Longitudinem habeat sex Pedes, computando Longitudinem istam a Speculo ad Prisma, & inde ad Focum t,4 seret apertu-

109쪽

ram in Speculo ad sex ipsas Uncias ; & rem objectam

ducentis aut trecentis partibus Specie amPliorem representabit. Verum apertura hic commodius soramine bdefinitur, quam si in ipso Speculo definita esset. Si Instrumentum lonsius breviusve faciendum sit; Apertura debebit proportione esse, ut Cubus Radicis quadrato- quadratae Longitudinis; & Amplificandi Ρotentia, ut

Apertura. Caeterum conveniens erit, ut Speculum sit Uncia una minimum aut duabuS latiuS, quam apertura ritemq; ut Vitrum, ex quo Speculum constat, crassum fit; ne inter poliendum sorte inflectatur. Prisma e latam parvum esse debet, quam possit commodo fieri; Sc posteriorem ipsius faciem 1 g argento vivo indui non oportebit. Quippe sine Argento vivo ea tamen omne, quod sibi e Speculo inciderit, reflectet. In hoe Instrumento res objecta videbitur inversa 'Verum erigi poterit, essiciendo ut facies quadratae ef& e g Prismatis es , non jam planae, sed sphaerice donvexae sint ; ut Radii tam antequam in Prisma incidant, quam postea inter id & Vitrum Ocularium, se decussatim secent. Ρorro, si postuletur ut hoc Instrumentum ampliorem aperturam senat ; id etiam ita fieri poterit, fi Speculum componatur ex duobus Vitris, inclusa intus Zqua, conglutinatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION