장음표시 사용
91쪽
mum erat Focos, quo in loco siti essent, accuratissime sine omni errore definire. Jam vero fi Colores dimidia longitudine Imaginis inter se distantes, sin rectilineis nimirum imaginis lateribus dimensi,) faciunt ut differentia intervallorum, quibus Foci sui a Lente distant, sit Unciarum at aut et i; Utiq; Colores tota imaginis longitudine inter se distantes, facere debebunt ut differentia intervallorum, quibus Foci sui a Lente distent, fit Unciarum s aut l. Verum id hic observandum est, me non potuisse videre colorem rubeum ad usq; ipsam Imaginis Extremitatem, sed duntaxat ad Centrum Semicirculi quo ista Extremitas terminaretur, aut paulo ultra id. Quare Colorem istum rubeum comparabam, non cum colore eo qui esset accurate in media imagine, sive in ipsis confinibus Viridis & Caerulei; sed cum eo Colore, qui ad caeruleum paulo magis, quam ad viridem accederet. Et quemadmodum computabam totam Colorum Longitudinem non eam esse, quae esset tota Imaginis Longitudo; sed eam duntaxat, quae esset Longitudo recti lineorum ipsius laterum : ita, Semicircularibus Extremis jam in Integros Circulos absolutis ; quum alteruter e duobus observatis Coloribus intra istos Circulos caderet, dimetiebar distantiam Dusce Coloris a Semicirculari Imaginis extremitate,&, subducto dimidio istius distantiae de mensurata duorum Colorum distantia inter se, residuum pro correcta ipsorum distantia inter se accepi; inq; his observationibus correctam istam distantiam, pro differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, annotavi. Quemadmodum enim longitudo rectilineorum Imaginis laterum, futura esset ipsa Colorum omnium tota longitudo, si Circuli, ex quibus suti supra ostensum est) ea Imago composita est, in Puncta Physica contracti forent: Sic
92쪽
Sic, in eo Casu, correcta illa distantia binorum quorumvis Observatorum Colorum, vera esset sutura distantia ipsorum inter se. Cum igitur porro observarem, interq; se compararem, Colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, & Caeruleum illum, quorum correcta distantia inter se esset partes longitudinis rectilineorum imaginis laterum t Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum Jam autem ut 7 ad I a, ita 8: ad 3 . Cum observarem colorem rubeum eXtremum qui Sensu percipi posset, & Indicum illus' quorum correcta distantia inter se esset m, sive longitudinis rectilineorum imaginis laterum : Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum 3 . Ut autem 2 ad 3, ita 8l ad 32.
Cum observarem colorem rubeum extremum qui
Sensu percipi posset, & Indicum illum saturatiorem, ruorum correcta distantia inter se esset-five longitumis rectilineorum imaginis laterum : Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum. Ut autem 3 ad , ita ad 3 l. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, Sc Violacei partem Indico proximam, quorum correcta distantia inter se esset A fi vel longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum i. Ut autem 3 ad 6, ita *l ad i. Interdum enim, cum Lens commodiori Situ ita esset collocata, ut Axis ejus ad Colorem caeruleum spectaret; caeteraq; omnia commode essent comparata ; sol etiam disjectis nubibus clarior colluceret; ipseq; oculis propius admotis chartam, quae Linearum imagines K et Lente
93쪽
Lente projcctas exciperet, attentius intuerer: discernere poteram satis distincte Linearum istarum imagines, in Coloris etiam Violacei parte ea, quae Indico proxima esset; nonnunquam etiam ultra medium ipsum coloris violacei. Etenim in his Experimentis capiendis id observaveram, Imagines eorum duntaxat colorum distinctas apparere, qui vel in Axe Lentis, vel saltem non longe extra eum, essent positi: Adeo ut, cum Color caeruleus vel indicus in eo Axe situs esset, ipsorum imagines distincte discernere potuerim ; eodem autem tempore color rubeus multo, quam ante, minus distinctus videretur. Quocirca id deinceps egi, ut, Colorum Imagine in brevitatem contracta, ambo ejus extrema propius jam ab Axe Lentis distarent. Jamq; ejus Longitudo
erat Unciarum circiter ab Latitudo autem circiter i auti unius Unciae. Porro, loco linearum nigrarum in quas Colores adhuc inciderant, unam jam lineam nigram prioribus latiorem duxi; quo facilius Imaginem ipsius dic cernerem: Eamq; lineam brevibus transversis lineis in partes inter se aequales divisi, quibus Colores observati quo intervallo inter se distarent dimetirer. Quibus ita dispositis, poteram jam nonnunquam discernere Lineae limuste Imaginem una cum divisionibus suis, ad usq; Centrum sere Semicircularis Violaceae Extremitatis Imaginis. Quaeq; jam deinde observaverim, hujusmodi
Cum observarem colorem rubeum extremum qui
Sensu percipi posset, partemq; Violacet eam, quorum correcta distantia inter se esset circiter - partes longit dinis rectilineorum imaginis laterum : Differentia intervallorum quibus horum Colorum Foci a Lente distarent, erat uno tempore Unciarum it, alio tempore M,
alio I. Ut autem 8 ad 9; ita Φ, ει, εοῦ, ad St, si et 3 te, respective. Cum
94쪽
Cum observarem colorem rubeum extremum, & violaceum itidem extremum, qui Sensu percipi pollent: Quorum quidem Colorum correcta distantia inter se,
cum omnia quam potuerint commodissime essent comparata, Solq; clarissimus luceret, erat circiter E aut a partes longitudinis rectilineorum imaginis coloratae laterum : Comperiebam differentiam intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, esse Unciarum modo Ad, modo uel, A plerunq; plus minus 5 Unciarum. Ut autem II ad Ia,
aut is ad i6 ita 3 unciae ad 3 4 aut si .
Atq; hac quidem Experimentorum progressione adductus sum ut certo credam, si Lumen in ipsis Extremitatibus Imaginis fatis Forte fuisset, quo linearum nigrarum imagines clare super charta apparere potuerint ;suturum utiq; fuisse, ut Focus Coloris violacet extremi propius a Lente distare compertus esset, quam Focus rubet extremi, intervallo Unciarum minimum si . Quo& illud etiam amplius confirmatur ; Sinus incidentiae& Refractionis omnium generum Radiorum, eandem Proportionem inter se in minimis Refractionibus, atq; in maximis, habere. Totam hujusce rei experiundae rationem, quoniam negotium est multae diligentiae atq; accurationis, singulatim enarrare volui; ut, qui rem eandem posthac experiundo examinaturi sint, intelligant quam accurat omnia animo circumspectare A secum ante considerare
debeant, quo Experimentum hocce sibi feliciter succedat. Qui nihilominus, si negotium sibi minus forsan ex 1ententia succedat, quam mihi ante successit; colligere tamen poterunt ex Proportione quam habet distantia Colorum a se invicem in Imagine, ad differentiam distantiarum Focorum suorum a Lente, quis esset futurus Exitus accuratioris Experimenti in Coloribus longius inter . se
95쪽
se distantibus. Veruntamen si Lentem latiorem, quam qua Ego usus sum, adhibeant ; eamq; longo rectoq; bacillo alligent, quo facile rectaq; dirigatur ad eum semper colorem, cujus Focus, ubi sit, requiritur ; nullus dubito quin illis etiam melius haec res 1 ub manus succedat, quam mihi ipsi successit Experienti. Ego enim Agem Lentis ad mediam duntaxat partem Colorum, quam potui proxime, direxi; quo pacto languidae Colorum Extremitates, quia paulo remotiores ellent ab Axe, Imagines 1ui minus a istincte luper chartam projiciebant, quam si Axis Lentis ad singulos Colores ordine directus sui siet. Jam ex his cyaar dicta sunt manifestum est, Radios, qui Refrangibilitate inter se differunt, non convenire in unum Focum ; sed ita esse comparatos, ut, si a Lucido puncto fluant, quod eodem intervallo a Lente distet ex una parte, ac Foci sui ex altera; tum Focus radiorum maxime Refrangibi lium propius a Lente ablaturus sit, quam Focus minime Refrangibilium, amplius decima- quarta parte totius distantiae: sin a Lucido puncto fluant,
quod a Lente tanto sit intervallo remotum, ut ante Incidendum jam pro Ρarallelis inter se haberi possint; tum Focus radiorum maxime Refrangibilium propius a Lente abfuturus sit, quam Focus minime Refrangibilium, circiter 27m aut et 8va parte totius suae distantiae a Lente. Porro Diameter Circuli in medio duorum istorum Focorum
intervallo siti, quem hi radii tum illuminant, cum ibi in aliquod Ρlanum Axi perpendiculare incidant; qui quidem Circulus minimus est, in quem ii omnes convenire 'possint; ) erit circiter 33 pars diametri aperturae Vitri. Adeo ut mirum sit Conspicilla tubulata res objectas tam distincte exhibere pol le , quam eas revera exhibent. At si omnes Radii
96쪽
minis ex aequo Refrangibiles essent, Error qui sol uni- modo ex Sphaericis Vitrorum figuris oriretur, sexcenties minor osset. Si enim Vitrum objectivum Telescopii sit Ρlano convexum, & plana ipfius facies ad rem objectam obvertatur; diameter autem Sphaerae, cujus id Vitrum segmentum sit, appelletur D; item Semidiameter aperturae Vitri, vocetur S; & Sinus incidentiae e Vitro in Aerem, fit ad Sinum Restactionis, ut I ad R : Radii qui incidunt Paralleli ad Axem Vitri, distuli erunt, eo in loco ubi Objecti Imago distinctissima exhibetur, in parvum Circulum, cujus Diameter erit et κquamproxime ; Ut quidem collegi, computando Errores Radiorum per Methodum Serierum infinitarum, &rejiciendo Terminos quorum Quantitates nullius essent momenti. Exempli gratia : Si Sinus Incidentiae I, sit ad Sinum Refractionis R, ut et o ad 3i ; & D, Diameter
Sphaerae ad quam convexa Vitri facies tornata est, fit Ioo Ρedum sive ia oo Unciarum; S autem, Semidiameter aperturae, sit duarum Unciarum .' utiq; Diameter parvi circuli ante dicti, hoc est, crit
sive partes uuius unciae. Atia
qui Diameter alterius parvi circuli, per quem nimirum, Radii inaequali sua Refrangibilitate dissufi sunt, erit cir citer sueta pars aperturae Vitri objectivi; quam quidem aperturam jam posuimus esse quatuor Unciarum. Ergo Error qui oritur a Sphaerica figura Vitri, ad Errorem qui oritur a diversa Radiorum Refrangibilitate, est ut ad st , hoc est, ut I ad 8i3 I. Quare cum Error ille adeo parvus sit in Comparationem, utiq; non est consideratione dignuS. Verum hic quaeri potest; si Errores, qui ex diversa radiorum Refrangibilitate oriuntur, adeo sint ingentes;
97쪽
qui ergo fiat, ut res objectae per Conspicilla tubulata inspectar, tam distinctae appareant, quam eaS revera apparere eXperimur. Respondeo, hoc ideo ita se habere, quia Radii errantes non uniformiter per totum id rotundum spatium diffusi sunt; sed in Centrum infinito,
Pam in aliam ullam circuli partem, densius collecti 1unt; a Centro autem ad usq; Circumserentiam rarescunt continuo, donec in ipsa tandem Circumferentia infinite rari evadunt; & propter raritatem istam minus
sortes sunt, quam ut Sensu percipi possint, nisi in ipso F Centro aut propius ab eo. Sit enim A DE istiusmodi Circulus, Centro C & Semidiametro AC descriptus ;sitque B F G minor circulus, eodem cum isto A D Ecentro descriptus, ejusq; diametrum A C circuitu suo intersecans in B : Biseca autem A C in N. Jam, ut ego quidem calculum posui, densitas Luminis in quovis loco B, crit ad densitatem ejusdem in N, ut AB ad B C; totumq; Lumen intra circulum minorem B F G, ad totum Lumen intra majorem A E D, erit ut Excessus Quadrati A C super Quadratum A B, ad Quadratum
ipsius A C. Exempli gratia : Si B C sit quinta pars istius A C ; utiq; Lumen in B quadruplo densius erit, quam
in N ; & totum Lumen intra minorem circulum, ad i tum Lumen intra majorem, erit ut 9 ad as. Ex quo manifestum est, Lumen intra minorem circulum Sensum multo sortius assicere debere, quam Lumen illud debutius & in raritatem dilatatum, quod inter Circumserentiam majoris minorisq; circuli est circumcirca dispersum.
Verum & illud hic insuper observandum est, Colorum Ρrismate exhibitorum clarissimos & fulgentissimos esse Flavum & Aureum. Hi Sensum sortius, quam reliqui simul universi, assiciunt: Hisq; proximi sunt claritate, Colores Rubeus & Viridis. Caeruleus, cum litice comparatus
98쪽
paratus, debilis est nubilusq; color; Indicus autem &Violaceus, multo etiam illis sustior languidiorque :Adeo ut ii, in Colorum Clariorum comparationem, parvi momenti sint habendi. Rerum igitur objectarum imagines collocandae sunt, non in Foco Radiorum mediocriter Refrangibilium , qui sunt in confinibus Viridis Sc Caerulei; sed in Foco eorum radiorum, qui inter Aureum colorem Sc Flavum interjacent; eo in loco ubi Color omnium lucidissimus est Sc fulgenti stimus, hoe est, in colore flavo clarissimo, sive eo qui ad aureum propiusquam viridem accedit. Atq; horum quidem radiorum Refractione, quorum Sinus Incidentiae Sc Refractionis in Vitro sunt ut i 7 8c ii,) dimetienda est Re fractio Vitri & Crystalli ad usus Opticos. Ρonamus itaque corporis objecti Imaginem in Foco horum Radi rum : Jamq; omnes Radii Flavi Sc Aurei collecti erunt intra Circulum , cujus Diameter sit circiter a som pars Diametri aperturae Vitri. Quod si his addideris clariorem partem dimidiam Rubet, eam scilicet quae aureo proxima est, in Sc clariorem partem dimidiam Viridis eam scilicet quae flavo proxima est:) jam circiter : partes
Luminis horum duorum Colorum intra circulum ante dictum cadent, Sc l partes extra eum cadent circti mei
ca ; Quaeq; luminis hujusce pars extra circulum cadet, ea per spatium sere altero. tanto majus, quam quae intra cadet, diffundetur ; ac proinde in toto, tribus sere tantis rarior erit facta. Ex reliqua autem parte dimidia G,
lorum Rubei 8c Viridis, hoc est, ex Rubeo nubilo saturatissimo Sc Viridi Saligneo,) circiter : pars intra circulum praedictum cadet, Sc : extra ; Quaeq; hujus lumi-
utS Pars erara circulum cadet, ea per spatium circiter quatuor aut quinque partibus majus, quam quae intra cadet, diffundetur ; ac proinde hoc lumen in toto ra-
99쪽
rius erit, idq; circiter viginti quinque partibus, quam
totum Lumen intra circulum inclutum; minimo, ut verius dicam, Lumen hoc extra circulum, amplius triginta aut quadraginta partibus, quam id quod est circulo inclusum, rarius erit; quippe color rubem miremus in fine coloratae Imaginis Ρrilinate essictae, jam ante tenuis admodum & rariis fuerat; itemq; Viridis saligneus rarior aliquanto quam Aureus ac Flavus. Quare horum Colorum Lumen, cum sit tanto rarius quam id quod intra circulum cadat; utiq; Senium vix movere poterit : Ρraesertim cum color rubeus saturatior, & viridis saligneus, hujusce Luminis ; colores sint multo, quam reliqui, iustiores. Eandem autem ob causam Colores Caeruleus & Violaceus, cum fini etiam adhuc multo, quam illi, obscuriores; multoque etiam magis rarefacti; omnino negligi poterunt. Etenim denium illud clarumq; Lumen in Circulo inclusum, offundet obscurabitq; rarum & languidum fusciorum horum C lorum circumjectorum lumen ; essicietq; ut hi Sensupercipi vix queant. Itaque Puncti lucidi Imago, quae Sensu precipi possit, vix excedet magnitudine Circulum, cujus Diameter sit as pars diametri aperturae Vitri objectivi Telescopii melioris : Saltem non multo latior eo erit; si excipias languidum, obscurum, nubilumq; admotum circumfusum Lumen , cujus haud sere ullam habebit Spectator rationem. Proinde in Conspicillo tubulato, cujus apertura sit quatuor unciarum, &Longitudo ridum Centum; haec Imago non excedet di s , aut 3 . Et in Conspicillo tubulato, cujus apertura sit binarum Unciarum, & Longitudo zo aut go Pedum ; poterit esse 5 aut 6 , Vix autem major eo. Quod quidem Experientiae optime congruit. Etenim A tironomi quidam, per Conspicilla tubulata liapra vice-
100쪽
nos pedes, & insta sexagenos, longa; observarunt diu- metros Stellarum Fixarum, esse circiter aut 3', aut1ummum 6 . Verum si Vitrum Ocularium, Facis Lychnive fumo leniter infuscatum sit, quo Lumen Stellae obscuretur; jam languidum illud Lumen, quod erat in Circuitu Stellae, evanescet; stellaq; ipse si Vitrum satis sit Fumo infuscatum) ad puncti Mathematici similitudinem propius accedet. Quam porro eandem ob Causam, enorme illud Lumen, quod est in Circumferentia cujusq; Puncti lucidi, minus sentiri debet in brevioribus Telelcopiis, quam in longioribus ; quia breviores minus
Luminis ad oculum tran1mittunt.
Quod si jam igitur Ρonamus Ρuncti lucidi Imaginem,
quae Sensu percipi possit, omnino esse aso partibus minorem diametro, quam aperturam Vitri; At etiam haec valde grandis est Imago, si cum ea comparetUr, quae eX Sphaerica solummodo Vitri figura suisset oritura : Εtenim, absq; diversa radiorum Refrangibilitate esset, Latitudo ejusdem Imaginis in Telescopio Ρedes centum longo, cujus apertura sit quatuor Unciarum, omnino haud amplius partes Unciae foret complexura ; uti ex praecedenti Computatione liquet. Quare, in hoc casu, Errores maximi qui e Spsiserica Vitri figura ori antur, ad Errores sensibiles maximos qui e diversa radiorum Refrangibilitato oriantur, crunt summum ut m ad/; hoc est, ut i duntaxat ad i826. Ex quo abunde quidem apparet, Conspicilla tubulata quominus omnibus numeris persecta atq; absoluta construi querant,
non utiq; Sphaericas Vitrorum Figuras, sed diversam Radiorum ipsorum Restangibilitatcm, in Causa esse. Adhaec aliud Argumentum est quo itidem inferri posisit, diversam Radiorum Refrangibilitatem xcvera in causa
