Dissertatio theologicoanalytica de vero intellectu trium celeberrimorum capitum 10. 11. 12. divi Augustini De correptione & gratia, seu De vera & falsa adjutoriorum distinctione. Auctore Stephano Lorenzoni Vicentino ..

발행: 1729년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

so te mero intellectu trium Cap. X. XI. XI. vi homo accedat ad eum . Et hoc est decidisse ab illius primae conditionis praestanti . Neque nisi ad gratiam suam moluit Deus pertinere , ut homo non recedat ab eo. Et hoc est quod non habuit illius primae conditionis praestantia . Non indigebat primus homo adjutorio , quo accederet, quia ille in illis bonis, quae non suis ,ritis , sed bonitate sui Conditoris acceperat Poterat permanere , si velle . At non habuit adjutorium , quo fieret, ait velle . Unum enim horum in illo fuit , alterum non fuit L En veram obviam germanam loci hujus explicati nem , nec quolibet conatu fieri umquam poterit , ut eo evincatur versatilis gratia, excludaturque gratiae beneficium, quo fit in eis velle quod possint, quibus conditionis praestantia dederat posse quod vellent. Recapitulatio.

XLVI

DEmonstratur itaque in Praedestinatis ad

Regnum Dei, quid possit gratiae beneficium , dum non id modo donum Salvatoris operatur in eis, ut possint a tenebrarum caligineri, peccatorum nigredine mundari de emeris gereri a justitiam recipere bonumque si velint, sed essicit ut inde reipsa eruantur Sc libe

112쪽

De Correptione Cir Glatia orrentur. In quo quidem ab Angelis itidem de A. dam in innocentiae, integritatis statu constitutis , hoc est in bonis quae bonitate Conditoris acceperant porro dc prorsus distant, quorum nulli hoc coadjutorio indigebant . Deinde illis justificationis, sanctitatis bonum impertitur , cum coadjutorio sine quo non possint in recepto bono permanere etiamsi velint, ter quod possint permanere si velint cin quo pulchre conveniunt cum Angelis pariter Se Adam . Denique operatur in eis, ut bonum quod receperunt invictissime velint, nec hoc deserere ipso donante invictissime nolint in quo rursus discrepant ab Adam de Angelis refugis, tangulari cum rabdestinatis ex Angelis parilitate conveniunt. Synopsis trium capitum.

XLVII. LIquet ergo ex his quae hactenus disputavimus, B. Augustinum cap. X. ab ipso quaestionis exordio versatili gratiae, adeoque praetensae adjutoriorum distinctioni nuntium remittere . Facilis enim fuisset hoc pacto responsio , immo nec quaestio. Sed firmiter defixo saluberrimo rectissimoque Fidei Sacramento temeritati ac praesumtioni curiositatis humanae velut obicem ac meta ponere sepulcherrime ostendendo M a tria

113쪽

o a te mero intellectu trium Capp. . ad aTLtrifariam illam partitionem manifeste adimpletam in Angelis, dum, quid posset eorum liberum arbitrium apparuit in refugis , Si quid posset gratiae beneficium apparuit in stantibus, de quid posset justitiae judicium in utrorumque alternante seu poena seu praemio . Idipsum quod in refugis adimpletum docet in hominis lapsu, de totius stirpis in ipso peccantis damnatione justissimari a qua quicumque liberantur gratiae beneficio liberantur . Verum quia diversimode adimpletur in hominibus quod adimpletum d cuerat in Angelis sanctis , dum per idem gratiae

beneficium , quo steterunt servante ne caderent,

lapsi homines eriguntur post casum , ac iccirco facile putari poterat omnimoda destitutus gratia, qui solummodo cecidit in quo ex toto corruente gratiae beneficium locum non habuit, huic cogitationi Cap. XI. vigilantistime occurrit Sanctissimus Doctor , monetque habuisse quidem primum hominem gratiam nec parvam immo,

ro magnam, sed disparem illi, qua ostenditur quid possit quod vere proprie ac singulariter gratiae beneficium appellat. Prima gratia ostensum est quid posset liberum arbitrium Secunda Vero plus potest , ac suum ipsamet explicat dineficium minus utique laetum ac fuisset in illo beatitudinis loco , fuitque in Angelis sanctis, sed adhuc multo potentius inter tot tantas

114쪽

De Correptione or Gratia . stentationes a quibus eruuntur per secundum Adam illi quibus misericorditer datur Uerumtamen quia gravior adhuc querela supererat de gratia nempe illa , qua demonstrata est potentia liberi arbitrii , quasi fuisset solius nominis

gratia, reapse vero vel nulla vel parva, docet cap. XII. nec nullam fuisse nec parvam , sed eam qua decebat adjuvari hominem fanum integrum fortissimumque, ut plenum suarum virium daret experimentum alimentorum Ud instar, quibus non fit quidem ut vivat, qui mori voluerit , sed sine quibus vivere nequit etiam qui mori noluerit. Per eam igitur homini praestabatur posse quod vellet, non praestabatur velle quod posset, quod utrumque praestatur praedestinatis de sanctis, ut sive Angeli sive homines de ipsa perseverantia boni non in viribus suis, sed glorientur in Domino , qui saluberrimo inscrutabilique consilio se ordinaoit Angelorum

hominum miram , ut in ea prius ostenderet , auid

posset eorum liberum arbitrium , deinde quid posset seu e gratia beneficium justitiaque judicium. Quo

115쪽

s De mero intelhctu trium Capp. X XL XII. Quo pacto asseratur gratia su ciens juxta

mentem . Augustini.

E est meo quidem arbitratu D. Au - stini per tota haec tria celeberrima capita

germana mens et certoque certius confido eamdem liquido constitura, prout eam Dornino donante digessimus, cuicumque illam sine partium studio, de anticipatae sententiae nubilo diligenter intueri consilium sit. Attamen quia facile fieri posse reor , ut sit, cui forsitan videar, licet tam serio professus suerim me indivulse, ac ea qua par est fidelitate inhaesurum S. Doctoris verbis sensui animique proposito, nihilo tamen minus hanc meam pollicitationem praetergressus fuisse , datam haud leviter violasse fidem, etsi non alibi, ut puto, ibi certe, ubi quasi a me ipso dicere audeo, non modo absque ullo Beati Patris testimonio, quo innitar,

verum etiam contra apertissimam maximi Viri auctoritatem , ubi inquam, dicere non vereor, Salvatoris gratiam in iis omnibus qui rationis usum attigerunt , restiurare illud ipsum quod amiserunt, de per quod amisserunt cetera cuncta, liberum scilicet voluntatis arbitrium, ut ea illuminantere inspirante valeant ad qualecumque

116쪽

De Correptione uer Gratia osque boni salutaris initium a malo justa damnationis, qua in Adam tenentur, assurgere quo fit ut admittam in omnibus generatim hominibus, iis saltem ratione pollentibus generalem possibilitatis gratiam, adjutorium sine quo nomquod procul dubio non modo D. Augustini menti non consonat, sed ejusdem auctoritati potius manifestissime contradicit ait enim de hoc ipso adjutorio nunc autem quibus des tale adjutonum jam poena peccari es. Non possum facere, qui me ab nujusmodi molestissima insim,

latione defendam. Quod ut commode contingat, amplioris etiam, si fieri possit perspicui.tatis gratia, ad ea, quae jam peracta sunt, necessarium duco, egregium gravissimumque sequentis capitis paragraphum , sive articulum addere, in quo, ni valde fallor, brevi compendio contrahitur tota B. Viri doctrina , ad dispensationem, oeconomiam Gratiae in a. tu naturae lapsi elegantissime demonstrandam , unde etiam uberrimam apologiam decerpturum

me esse confido.

117쪽

os te mero intellectu trium Capp. X. LXV.

Contrahitur cap. XIII doctrinaud paragraphus

expendendus excerpitur.

XLIX. Postquam igitur decrevit numerum Praeis

destinatorum ita certum esse, ut nec alciatur eis quisquam, nec minuatur ex eis; idque plurimis sanctarum scripturarum testimoniis palam constare quae quidem sacrae paginae passim alloquentes eosdem Pra testinatos, quasi incertum proferunt, quod occultum est, quia non aliter hoc audiendum est ab illis, quibus expedit non altum sapere, sed timere, et saluberrimo timore vitium elationis opprimere. Postquam inconcussi stabilivit vitam aeternam esse misericordiam de Gratiam, quia etiamsi bonis operibus debita reddatur, nil tamen aliud est quam Gratia pro Gratia, idest pro his meritis, quae contulit gratia, progreditur inquiens:

Hi vero qui non pertinent ad Fum praedestinatorum numerum, quos Dei gratia , si nondum habentes ullum liberum suae moluntatis arbitrium, =Ue cum arbitrio voluntatis, ideo mero libero, quia

per ipsam gratiam liberato, perducit ad ignum. Hi ergo qui non pertinent ad sum certissimum grfelici mum numerum pro meritis justissime judicam tur Aut enim jacent sub peccato, quod originasere

118쪽

De cine meis Gratia set de generatione traxerunt, y cum illo haereditari Labito in exeunt, quod non est regeneratione dimisesum. Aispe liberum arbitrium acta insuper addidrarum; Arbimum, inquam, liberum, sed non liber tum liberum i itia, peccati autem semum, quo miniuuntur per diraerias noxia cupiditates , alii magis, alii minus, sed omnes mali, S pro ipsa dirus, rate dioersis suppliciis judicandi Aut gratiam Dei suscipiunt, sed temporales sunt, nec Perseraeranc, deserunt, deseruntur. Dimissi enim sunt libero aris bitrio , non accepto persemrantia dono , judicio Dei jum, occulto.

Et ex eo . ammauersione eliciuntur

Ex quo praeclaro testimonio liquido colligi

posse reor, quatuor has animadversione S. Doctoris menti omnimode consentaneas et r. Numirum illos, qui nondum habentes liberum suae voluntatis arbitrium per Dei gratiam perducuntur ad Regnum , evidentissime ostendere , quam gratuito e misericorditer agatur erga alios, quos eadem Dei gratia cum libero arbitrio, ideo vere libero , quia per ipsam liber to perducit ad Regnum . Porro in triplici discrumine eorum , quorum alii jacent sub peccatori quod originaliter de generatione traxerunt , c. - cum

119쪽

os De mero intellectu trium Capp. L. n. XIX.

eum illo haereditari debito hinc exeunt , mania feste . . Itidem ac evidenter ostendi , quid meruerit universa conspersio,, quam indebitum quamque gratuitum sit illud ipsum adjutorium, sine quo non possumus in qualecumque boni si lutaris exordium a malo justae damnationis emeris gereri quo etiam fit liberum in cunctis ratione pollentibus ad bonum recipiendum voluntatis arbitrium, a quo qualicumque bono possent, si vellent gradatim ad persectam ac plenissimam justificationis consecutionem pervenire, novas subinde vires gratia ministrante prosectui . . Ex ibiis, qui per liberum arbitrium alia insuper addiderunt, liberum sed non liberatum, liberum justitiae Peccati autem servum servitute non violenta sed voluntaria, liquido quoque confici, quam sint inexcusabiles , dum libere libenterque per diversas noxias cupiditates volvuntur , cotemnentes

divitias bonitatis, patientiae, longanimitatis Dei, propter duritiam, rim poenitens cor ignorantes, hoc est ignorare volentes , quia benignitas Dei ad poenitentiam ipsos adducit, ac per hoc thesaurigantes sibi iram in die irae de usti judicii Dei, pro diversitate meritorum diaversis suppliciis diversimode judicandi. . Demum S ultimo , ex illis qui suscepta Dei gratia temporales sunt nec perseverant apertissime

similiter patefieri, quam juste deseramur , qui

120쪽

De Correptione o Gratia . iniuste deseruerunt, desideo deserantur, quia deseruerunt. Nam etsi libero dimittantur arbitrio, libero, inquam , liberato , liberato quidem

libertate voluntatis, sed non voluntate libertatis , hoc est non aecepto perseverantiae dono judicio Dei justo, occulto , numquam tamen ita dimittuntur libero arbitrio, ut eis desit illud adjutorium sine quo non possent perseverare etiamsi vellenti, quod si defuisset , sine sua culpa utique cecidissent. D. Augustinum eadem a ruere de justis Onseratur quidquid superius , ac praesertim c. o. dixit B. Augustinus de homine primo crecogitetur quanto acumine initium desumat undecimi ab illa notam dignissima instantiari uid ergo Adam non habuit gratiam patiendatur quid responderit , immo mero habuit

magnam sed disparem , sine mora apparebit quam ad amussim quadret, aptetur quidquid adstruit de Adam cum iis omnibus , quae de

justis temporalibus non accepto perseverantiae

dono judicio Dei justo, occulto liberoque dimissis arbitrio iisdem passim verbis assirmata,

temporalibus, quae de Adam adseruxerat . LI.

SEARCH

MENU NAVIGATION