Chrestomathia rabbinica et chaldaica cum notis grammaticis, historicis, theologicis glossario et lexico abbreviaturarum ... auctore Joanne Theodoro Beelen Notas miscellaneas complectens. Notae in selecta chaldaica

발행: 1841년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Pentateuchum recth vocaveris Israelitarum eo- dicem religiosum ritualem et politicum; verum uti lex scripta sine authentico ejus interprete societatem hominum, cui data sit, turbaret potiusquam recth componeret, ita et Mosaica lex legitimo non caruit interprete. Moyses autem una cum Lege, ut constanter docent Iudaei, ejusdem legis interpretationem divinitus accepit; hanc vero interpretationem , non ut lex ipsa litteris suit mandata , sed vivae vocis traditione conservata, et ad

posteros propagata. Quibus traditionibus si addideris ea quae labentibus annis, pro re nata, in Israelitica republica a legitima auctoritate sudre constituta, Vel, quo magis populus arceretur a transgressione Legis. praeter Legem injuncta, vel denique, nunc recta, nunc salsa i consequentia ex ipsa Legis littera deducta , absolutam satis, mea quis l) Falsa multa et divinae Legi pantis fuatth. ο): irritum fe- eontraria a Seribis et Pharisaeis elatis mandaιum Dei propter introducta esse. liquido patet traditionem vEmis. ex verbis Christi illos ste inere-Diuitiaco by Corale

152쪽

NOTAE MISCELLANSAE IN C. VII.

dem sententia, notionem habebis ejus Legis, quam a scripta Lege seu Pentateucho distinguunt Iudaei,

et legem vocant oralem. Hanc autem Legem oralem licet doctores privati in privatum Suum commodum , ut pronum est judicare sputa ne eorum, quae a suis magistris acceperant. oblivio obreperet hie illae litteris consignaverint, ea numquam tamen in unum corpus doctrinae redacta, integiaque conscripta in Vulgus exivit, donec saeculo serie nostrae secundo, anno videlicet post eversum Templum

alterum 120, vel secundum alios 150, Rabbi

Juda cognomine ganotug eam rem praestaret. α Is

enim verba sunt auctoris Bal ora olam, ex interpretatione Jos. de Volsin 1 ) convocavit aeeongregavit eos qui suo saeculo traditionum erant peritissimi, adeo ut sapientes omnes convenerint. Unusquisque ergo in medium proferebat, quae auditu acceperat. serie traditionis successivae ad Mo- Sem usque doctorem nostrum eximium, qui in pace quiescit, deducui. Sic doctor noster sa ιctus traditiones omnes conscripsit; tam eas quae communi consensu receptae erant, quam illas, in quibus sapientes dissentiebant, singulis auctoribus suo loco nominatis; et ex his omnibus composuit li

1ὶ In observati. in prooemium uera sit tantumdem est ae se- pugionis sdei . eunda lex, ut adeo haec eo no- 23 Mi .hna ruet' mine a prima Lege sive Lege seripia distinguatur. Duili su by Cooste

153쪽

NOTAE HISCELLANEAE IN C. VII.

Is autem liber Mistinae sex constat partibus, quae ordinea voeantur; ordo in codices aut libros vel tractatus ; eodex in ca ita; caput in sectiones sive aphorismos dividitur. Ordo appellatur ' ID; eodex naz: aut Chaldaice m zzra; caput'; sectio denique ruo u dicitur, eodem nomine quo universum legis oratis corpus nominatur. Ordo I inscribitur citv I semina. II. f tum, solemnitas. III. mulieres. IV, damna. V. cito'p sanctitates. VI. n Ποῦ puriamationeε. Quid rerum in singulis ordinibus per varios eorum eodicea tractetur, docebit amplior, quaellic sequitur, Talmudici operis descriptio Gua

is ordo agit de seminibus, fructibus, herbis . arboribus; de fructuum usu privato et publico, de seminibus homogeneis et lieterogeneis, etc. Εjus codices sunt :l henedictionsa. In eo disseritur de precibus et gratiarum actionibus pro terrae fructibus . ac omnibus omnino benesiciis. Quo tempore, quo loco, et quibus aliis circumstantiis preces dicendae sint. Capita ejus 9, sectiones 57. Gemara instruitur , qua carent reliqui ordinis hujus codices.

154쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. vii. 157

II. INB angulus. De agri angulo pauperibus relinquendo, ut fructus ejus colligant. Capita 8, sectiones 69. IlI. = an res dubia. De rebus, de quibus dubi-

tatur utrum earum decimae Deo datae sint, nec-ne. Dabatur autem pars centesima, h. e. decima decimarum. Agit etiam de decimis aliisque reditibus Sacerdotibus cum cura tradendis. Capita 7, sectiones 53. IV. heterogenea. De duobus aut pluribus ac diversis maxime seminum) generibus non miscendis. Capita 9, sectiones 77. V. septimus annus . De juribus anni septimi, quo sabbathum debebat esse terrae, nihil seri, nihil ex eo quod satum esset, meti. Capita ejus 10, sectiones 88. VI. n Un oblationes. De rebus , quas quisque de bonis suis eximebat ac separabat, et quasi saeras Sacerdoti osserebat. Item, quibus id sucere licitum erat, quibus non; de quibus rebus, de quibus non. Porro de centenis Osserebant duo; ita ut quinquagesima pars Sacerdotibus semper cederet. Capita II, sectiones 100. VII. decimon, sive decimatio prima, quae Levitis dabatur , et de quibus rebus. Capita 5, sectiones 40. VIII. =ae' mitula decima secundo, quas Levitae

155쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. u.

de decimis sibi oblatis dabant Sacerdotibus quaeque derosolymis consumebantur. Capita 5 sectiones 57. IX. Hm placenta. Quam mulieres massam dep- sentes Sacerdotibus offerre tenebantur. Capita 4, sectiones 37. X. Proeputium. De arboribus, quae per tres priores a plantatione sua annos praeputiatae dicebantur, et quarum idcirco fructus erant prohibiti. Capita 3, sectiones 33. XI. E II primitios. De iis, qui primitias onferre debebant, de quibus rebus, et quomodo in Templo offerendae. Capita 4, quorum ultimum de jure Androgynorum extrinsecus adjicitur; unde dicitur Metrina seu declaratio extranea ;Sectiones 34, pro tribus prioribus capitibus 39; si adjiciatur quartum. Summa Capitum 74 vel 75; Sectionum 647 vel 652, si quinque sectiones cap. 4, codicis XI nu

merentur.

Ordo II. fenum. In hoe ordine disseritur de tempore quo sabbathum, aliaque festa inchoari, finiri, et celebrari debeant. Rus eodices sunt :I. sabbathum. De sabbathi juribus et w-

156쪽

leuinitatibus, lucernis sabbathinis , quo oleo, aut qua pinguedine accendi debeant; de soco aut sornace, in qua cibi calidi conservantur, et innumeris rebus, quas agere licitum sit vel illicitum. Capita 24

sectiones 139. II. commixtiones. Quomodo vespera sabbathi, h. e. die Veneris, cibus a variis vicinis collectus eos sic conjungat, ac si unius domus

familia ac domestici essent. Quod fiebat ne longius a seinvicem habitantes longiore itinere sabbathum violarent, pluresque die sabbathi convenire possent. Ita si ultra terminum sabbathi, qui 2000 gressibus minoribus definiebatur, a se invicem ha bitarent , ponebant in medio cibum aliquem , quem quis ibi comedens poterat ab ipso termino ad alium progredi; perinde enim suit ac si domi suae comedisset. Capita 10 . sectiones 39. III. C=ΠPB PMehata. De Paschatis sesto, ser-

. v I

mento inquirendo et expurgando, Pane azymo, etc. Quid vespera Paschatis agendum. De mactatione agni Paschalis, quomodo assatus fuerit. De calamitatibus in AEnpto acceptis, etc. Capita 10, sectiones 88. IV. sicli. De siclo quem quisque singulis annis pensitare tenebatur, tum pro emendo

sacrificio jugi et quotidiano, tum pro aliis rebus. Solvebatur is sielus ante principium Maji. Capita 8,

sectiones 52. Caret Gemara.

157쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. VII.

V. dies, quo nomine appellabatur κατ' dies expiationis , quo jejunabant, et variis modis sese macerabant. Septem diebus ante hoc sestum , quod erat admodum solemne, domo sua in Templum secedebat Sacerdos, ut ad majorem se praepararet sanctitatem. Capita B, sectiones 6 I. VI. Ποῦ D tabernaculum. De tabernaculorum

sesto, eorum forma; qui, quandiu , et quomodo in iis vivere debeant, etc. Capita 5 sectiones 53. VII. ovum, sive a V tat hona dies. De

iis, quae quolibet sesto, praeter sabbathum, licita aut illicita erant. V. G. utrum ovum die festo agallina positum eodem die comedere liceat. Capita 5, sectiones 41. VIII. naturi principium anni. Civilis

nemp/, qui incipiebat in neomenia mensis I ishri, qui nostro Septembri et Octobri ex parte respondet. De novi hujus anni juribus, solemnitatibus, etc. Capita 4, sectiones 35. IX. Phryn jejunium. De variis jejuniis quorum mentio fit in Scriptura, et antiquo jejunandi modo. Capita 4, sectiones 34. X. τolumen. Estlieris videlicet, quod le-

gunt in sesto Purim sive sortium. De sesti lituus celebrandi ratione. Capita 4, sectiones 33.

158쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. vir. 161XI. Πν festum arvum, quo nomine appellant dies intermedios inter primum et octavum sestorum diem, qui toti sunt solemnes et sacri in sesto Pascitatis et Τabernaculorum. Intermedii tamen minus festivi sunt, neque in iis opera omnia sunt interdicta. Capita 3, sectiones 23. XII. festivitas, qua omnis masculus quo-

tannis tenebatur sistere se Domino Jerosolymis. nemph in sesto Paschatis, Pentecostes, et Tabernaculorum , Exod. 23, v. I7. Quinam immunes erant, etc. Capita 3 , sectiones 23. Summa capitum 33, sectionum 671. Ordo III. muliars

Αgit de uxoribus ducendis vel repudiandis; de mulierum ossiciis, morbis, etc. Codices ejus sunt :l. ri Eat fratris'. De fratris sine liberis defuncti uxore ducenda, de juribus ejus; de calceo, si frater eam ducere nolit, extrahendo, et quibus caeremoniis id olim sactum. Capita 16, sectiones 123. II. n a n contractus. De contractibus matria monialibus, jure dotum , uxorum privilegiis, ODficio mariti, virginum et viduarum jure, etc. Capita 13, sectiones 11 I. III. Uonsalia. De sponsalibus et Sponsalitiis; quot modis sponSa de jure acquiratur,

II, PARS POSTER. 12

159쪽

quomodo consecretur, qlaa ratione varii casus matrimoniales decidi debeant, etc. Capita 4, sectiones 47. IV. libelli repudii. De divortiis et libello repudii, quomodo scribi, dari, et offerri debeat. Capita 9, sectiones 75. V. vota. Quae obligatoria Sint, quae non qui vovere possint, quibus id licitum non sit, etc. Capita it, sectiones 90.

VI. Nazamus. De Nagaraeis et eorum volo;

qua indiu durabat; a quibus rebus abstinebant Na-Zarari, etc. Capita 9, sectiones 60. VII. IV D declinans, mulier ab ossicio suo,

nempe quae in adulterii suspicionem venit; quomodo maritus Zelotypus eam probare debeat, quomodo aqua amara potata fuerit secundum legem Num. 5 a v. 12 ad finem usque capitis. Capita 9 Sectiones 67. Summa capitum 71, sectionum 573. Ordo IV. damna.

In hoc ordine disputatur de damnis ab hominibus vel a bestiis illatis; de eorum poena et compensatione. Codices ejus sunt :Ι. Nup Naa poma prima. De damnis quae abestiis vel ab hominibus, igne, aliove modo alicui inseruntur. Capita 10, sectiones 79.

160쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. vii. 163

II. Nytaec Naz porta media. De rebus inventis , deposito , mercede , commodato mutuo usura , foenore, conductionibus , et locationibus. Capita 10, sectiones 101. III. Nan porta poatrema. De societate

in commerciis, aedium vicinitate, emtione et venditione , litereditate et Successione, POSSeSSione .

fideiussionibus , etc. Capita 10 , sectiones 86. IV. im ad eonsessus judicum. De Senatu majori , judiciis inferioribus, pecuniariis, et criminalibus; de judicibus, testibus; de quatuor supplicii generibus, nimirum lapidatione, combustione, decollatione, et strangulatione; de Israelitis , qui partem habituri sunt in suturo saeculo, et qui non; de tempore adventus Messiae, etc. Capita 11, sectiones 71. V. ri Ira plagoe. De quadraginta plagis, quibus credebantur, qui capitalis criminis rei non erant, ex Deut. 25, v. 3. Quare ab illis una substracta est, quod jam Apostoli tempore factum suit, 2 Corinth. 11, v. 24. Capita 3, sectiones 34. VI. ri M'alv juramenta. Quinam ad juramentum praestandum idonei erant, qui non idonei, quomodo jurent quadruplices rerum custodes; scilicet: qui gratis custodit, qui petiit custodiam,

qui mercedem custodiae accepit, qui mercede conduxit. Capita 8, Sectiones 62. 12.

SEARCH

MENU NAVIGATION