Pharmacopoea Gandavensis nobilissimi Senatus jussu renovata

발행: 1787년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

excitare scribit. Hunc Veterum Helleboruni esse ideo praecipuo credidit, quod in Insula Anticyra , hac Planta Olim celebri,

cresceret.

Qui omnibus his dubiis addere volet pro diversa patria vires Hellebori differre; dein hujus Medicamenti usum, quia multis aliis

certioribus supplere possumus, admodum apud nos esse neglectum, is minus mirabitur confusam esse integram hujus Radicis Historiam

ita ut pro eruenda veritate noVa tentamina reqUirerentur. In eo interim maximus Authorum numerus convenit, Viribus eam ad

Album accedere, sed longe mitius agere, atque in refracta dosi efficaX alterans, attenuans & deobstruens esse Remedium: CELEB. FREINDIUs asserit ita exhibitum felicius, quam alia diuretica , in Hydrope urinas ciere & efficacissimum esse Emmenagogum in Ple thoricis, quibus Chalybeata nocent , CELEB. ΜEAD testatur. In similem scopum ejus Extractum BACHERI Pillulas ingreditur. HEPATICAE FOBILIS Folia. De Eladere a Dan edes Leverkruid. FIERMODACTYLUS. Hernio lacteis. Est Radix Plantae , quae ToURNEFORTIO Herm0dactFlus 1 lis quadrangulo ς LINNAEo Iris corollis imberbibus, soliis tetragonis dicitur ad siguram triangularem, seu .cordisormem accedit: dura est , ab una parte compressa & sulco notata, ab altera con 'exa coloris est extus savi, intus albi; odoris vix notabilis: saporis subdulcis, Viscosi, aliqualiter aeris. Adfertur e Turcia. Tamquam alterans, & Vascula minima deobstruens adversus Morbos Arthriticos adhiberi, & Decoctis Antivenereis addi solet: Vis leniter purgans ei tribuitur: alii omnem ei virtutem denegant,& inertibus Medicamentis annumerant. Forte haec opinionUm di Versitas utrimque fundata est, & pendet a diversa Radicis aetate; nam recenῖ non solum Alvum sed & Vomitum scribitur ciere. Ut

apud nos ordinario prostat viae virtutem possidet.

102쪽

HORMINI SATIVI Folia. De Bladeren Dan Tuinschari . HYOSCIAMI ALBI Folia & Semen. De Gladereri en Maden van ivit Bilrenyruid. HYOSCIAMI NIGRI Folia & Semen. De Bladeren en Maden vandi art Billen ruid. Folia habet oblonga, profunde incisa, saetida ; praesertim dum inter digitos teruntur; saporis amari, acris, adversi & nauseost. Semina parVa sunt, rotunda, rugosa; odoris, dum recentia sunt, graVis; saporis oleosi, amari, acris & ingrati: multum oleum per Expressionem largiuntUr. Utraque Species, eminentius tamen posterior, omneS parteS Venenatas , stUpefacientes habet. Innumeris fide dignorum Medicorum Observatis constat eas in paulo majori dossi introsumptas Vertio ginem, Sensuum Hebetudinem & Abolitionem, Insaniam , FUrOrem , Convulsiones, Somnum profundum & Mortem denique producere. Pessima symptomata a seminum Fumo, vel Radicis Frustulo denti carioso in Odontalgia immissi, secuta sunt: quin imo a Vapore solo, cum Emplastrum ex hac herba pararet, CELEB. BOER IIA AVIUS Temulentiam pasctus est. A Foliis Ulceri applicatis visum est Delirium. Non obstante hac infamia etiam hinc inde apud Veteres inter Artis auxilia locum invenerunt: solis noxis dein per plura specula celebres in Materiem Medicam reduxit CELEB. TogRcQUs ἰ hie, ut

103쪽

ut plurium aliarum venenatarum Plantarum, etiam Hyosciami Nigri usum internum tentavit: post multa pericula Foliorum EXtractum, a grano uno sensim ad majorem dosim ascendendo, eXhibitum commendat in vario CORVVisionis & Epilepsi te genere: asserit dein se illud in Melancholia , Alania & Tussi sicca pulchro cum effectu exhibuisse. Alii celebres Viri laudant in Passione Hysterica, & CELEB. FOT HERGILL in Ulcere Viarum Urinariarum. Externe tamquam Anodyna & Resolventia, Folia Fomentationibus, vel Cataplasmatibus immixta adhibentur. Seminum oleum

expressum habet aliquid proprii Anodyni.

HYPERICI Folia, Flores & Semen. De Bla feren, Aloemen en Zaaden Dan S. Pans ruid. Summitates foriserae hujus Plantae Spiritum Vini & intensius ad huc Olea expressa tingunt colore rubro. Rus Usus praecipite chirurgicus, Vulnerarius est. Easdem vires possidet oleum Infusione& Insolatione paratum. Ab aliquibus vires anti helminticae ei tribuuntur, & famam olim habuit adversus Assectiones Hystericas , Hypocondriacas & Alaniam: hinc barbaris Aledicinae saeculis Fuga Daemonum appellata est: ignarum enim Vulgus, dum symptomatum, quae satis mira quandoque in his Alorbis se produnt, rationem reddere non poterat, ea Daemonibus adscribebat: Medidi aliqui aut superstitiosi, aut qui hac fraude ignorantiam suam tegi gaudebant, errorem hunc intertinebant. Vilis haec secta necdum omnino periit.

1IYPOCISTIDIS SUCCUS Inspissatus. Het Dei di te Zυ 'an III 0'cisis. In Tureia, Creta, Gallia Νarbonensi Ic. paratur , Ut Aeaeiae Succus, e Planta Parasitica , quae Cisti Radici accrescit, & hinc HI 0cipis aliquibus; LI AEo autem Asari in III 0cipis dicitur

Substantiam sistit nigram, splendentem ; saporis acjdi , amari &

104쪽

PHAR ΜΛ COP EA magis austeri, quam Acaciae SUQQUS, a quo praecipue dissert, quod integra sere Spiritu Vini solvi possit. Easdem cum Acaciae Succo Vires habet : hinc, si e Mitrhidatio

feest S.

Vocatur etiam Herba Trinitatis. Vis demulcens refrigerans ei adscribitur. Infusum Foliorum nuper , tamquam Remedium Specificum, commendatum est adversus Crustas Lacteas & Tineam Infantum. Iam a longo tempore laudabantur ad eorum Motus Epilepticos: forte dum a praedictis Eruptionibus repercusis pendent. Tentari meretur. JACOB ET Folia. De Gladeren Dan St. Jacobsyruid. Ab ignaris ad omnes Anginae species tam interne, quam eraerne adhibentur: saporem tamen ingrariam, amarUm, acrem , adstrin gentem habent: hinc unice Tumoribus frigidis & Anginae serosae

videntUr con Venire.

IALAPPAE, seu JALAPH Radix Palap. Adsertur e di ova Hispania, & nomen ab ejus oppido Xalapa,

prope quod praecipue abundat, accepit. Vocatur etiam Mech0acarina nigra & Arionia Indica. Pertinet ad Plantam Conuulvuli speciem, qUM aliquibus Gni oli ulus Americanus; LINNAEO Mirabilis; CASP. B HINO Solanum Americanum flore par o dicitur. Radix tuberosa, Oblonga est instar raparum: recens intus alba est fuc

cum fundit lacteum. & duodecim , imo plures libras Ordinario pondere aeqVat. Νobis adfertur in taleolas dissecta , fortiter siccata; colori S eXtus nigri cantis, intus albidi, vel pallide flavescentis, cum intermixtis Venis, seu Striis nigricantibUS, resinosis: Odorem praebet debilem; saporem in gutture subaerem, adversum. Taleolae

105쪽

compactae sunt, tenaces & candelae admotae facito Flammam concipiunt. His notis, Ut etiam colore , a Brioniae Radicibus, quae aliquando eis adniixtae repertae sunt, facito distingui positant. Aqua dimidium fere ponderis extrahit ; Spiritus Vini Rectificatissimus duodecimam circiter partem. Proportio haec pro diversa Ialappaequalitate diversa est. Tinctura A quos a debilis est, & potius per uresim, quam per Alvum agita Spirituosa addita Aqua grumessecit, & RESINAM deponit

Pulvis hujus Radicis familiare & tutum, praecipui pro subjectis

pituitosis, Purgans & Antillelminticum est ut tenacitas resinosa imminuatur optime cum Saccharo tritus praescribitur. In RESINAVis purgans praesertim haeret: dum mera tamen & in Substantia adhibetur, tormina potius & alia periculosa symptomata , quam Catharsim producit, quae mala, quia pertinaciter siepius Intesti norum parietibus adhaeret, longo tempore aliquando protrahUntUr Ut dicta damna evitentur, & Solubilitas juvetur, Sapone, Vitello Ovi Saccharo, vel Amigdalis subigitur , & etiam in Emulsione propinatur: minus torminosam sic & profusam Catharsim esticit. Bona etiam methodus Videtur eam Spiritu Vini solvere, & addito aliquo Syrupo exhibere, Vel hanc Resinam , loco Spiritus Vini Rectificati, Spiritu Vini simplici parare: ita enim magna Gummi pars extracta & Resimae intermixta mitius Aledicamentum constituit. Sed nonne omnibus his certius erit ab ejus usu omnino abstinere, & alia tutiora substituere 3 Suum cuique stet judicium ;sed suademus prudentiam, & ut illi, qui praescribunt, curent, Ut ab ipsis Pharmacopaeis parata sit: quae enim ab exteris adfertur aliquando Colophonia adulterata inventa est.

IAPONICA TERRA, vide CATECHU. ICHTHYOCOLLA , seu COLLA PISCIUM . Viselibin Est Colla e cute, ventriculo, intestinis Id. variarum Acipenseris Piscis spzcierum, pnecipue Husionis, in MuscoVia e cocta, ia

106쪽

evaporatione inspissata. Ante refrigerationem in Alembranas tenues diducitur tum in spiras cogitUr, & exsiccatUr. Optima alba est , tenuis , pellucida, & quae tota Menstruis Aquosis solvitur. Usus praecipue mechanicus: demulcentem tamen, incrassantem& obvolventem aquosis soluta Gelatinam praebet, quae tam intro sumpta, qUam enematibus admixta, ab aliquibus laudatur in Diarrhaeis & Dysenteriis: sed cum Gluten Animale sit, caute adhibendum est, ubi metus putredinis adest. Emplastra quaedam consolidantia ingreditur.

Duae species indiscriminatim in usus medicos adhibentur, quae , quamvis colore & patria disserant, probabiliter ad eas idem Plantam, Vi0lam scilicet I pecacvaim, seu loniceram caule procumbente, repente; 1 liis Obverse si alis, acutis, scabris I INNAEo dictam pertinent. FUSCA, seu NIGRA, e Brasilia allata, Radices sistit parvum digitum longas, lineam & ultra crassas; varie feras; rugis circularibus multum prominentibus notatas: coloris extus fusci, nigricantis; intus albi. Vel saVi; odoris nullius; saporis leviter amari, subaeris , nauseosi. Corticem habent proportionale crassissimum ,

cujus Substantia diu a, fragilis , resimosa est, & qui in Meditullio Νervum filisormem, ligneum, fibrosum, tenacem locarum habet. CINEREA , seu GRYSEA , Peruviana, Radices exhibet crassiores minus rugosas & minus seXas coloris cineret , vel pallide fusci; reliquis dotibus Ipecacuantiae fuscae omnino similes. Adjectis Apo- cyni Radicibus aliquando adulteratur: fraus e dictis detegi potest. Praeter duas has species, tertia, ALBA ab Authoribus describitur lignosa est, aequalis . nulla amaritie instructa : ad aliam Plantam pertinet, & etiam Viribus a Genuina diuersissima est

107쪽

Circa medium saeculi praecedentis in usu esse caepit, & praesertim circa annum 169o. HELVETII Tentaminibus , jussit & munificentia LUDOVICI XIV. institutis , celebritatem consecUta est. ViX fallens, promptis me agens, & pro omni aetate tutum Emeticum est, quod adeo feliciter Dysenteriam in variis hujus Morbi Constitutionibus Epidemicis curare visum est , ut specificam Vim adVer sus illam possidere crederetur: non alio modo tamen effectum in hoc Morbo praestat, quam fomitem eXpellendo, motum peristat-ticum invertendo, & Perspirationem , magni momenti in hoo Morbo, promOVendo. Ea omnia prae reliquis Emeticis cum majori regularitate, cum minoribus turbis & minori virium jactura, quin primis viis etiam tonum addendo, emicit. Tota Radix in Usus me dicos in pulverem redigitur , sed in ejus Cortice praecipua Vis haeret. Ad Scrupulum unum, Dragmam dimidiam, quin imo Dra mana integram ordinario prsescribitur: constat tamen odio Vel decem Grana idem omnino praestare, & Viribus praedictis Dosibus aequiValere: quin imo duo Grana plures etiam Vomitus constanter producere multis Observationibus Societati Regiae Medicae Londi

nensi CELEB. PYE probavit. Vide Medicat Obseri attons and Inqui meS tOΠῖ. I. pag. 2 O. EXtraditim Summosum sere iners est; Tinctura

Spirituosa omnes Ipecacuantiae vires possidet: ut hinc pateat Vim Emeticam Resinosipe parti deberi: cum tamen duo illa Principiatam arcte cohaereant, Ut magna pars Resinae cum parte gummea Aquosis Menstruis eXtrahatur , bene etiam Dragmae unius Vel duarum Infusum Aquosum adhibetur. Grysea mitius agere, qUam Fusca videtur. Utriusque Pulvis EffuVia emittit, quae Lacrymas eliciunt; Tussim, Sternutationem excitant, & horrenda Asthmata produxisse visa sunt: notabile hujus rei eXemplum a CLARISS. SCOTTallatum in Commentariis Medicis Edinburgensibus anni 1776. pro' stat. Emuvia illa ad Principium Activum hujus Aledicamenti Videntur pertinere; nam Pulvis diu Aeri expositus multum de Virtute Emetica deperdit, & eadem, protractiori Coetione . Omnino Pribuatur.

108쪽

Iin minuta dos Sudorisera , Diuretica , Emmenagoga , Alterans est Fluorem Album & Haemorrhagias, praesertim Uterinas, sistit. IRIDIS FLORENTINAE Radii. De mortet Dan Elaren rishe LMh. Pertinet ad Plantam, quae in hortis nostris ob Florem colitur, sed Italiae indigena est: appellatur Iris Illirica δί Iris Flarentinas0re abf0: Radicem sistit, quae , dum e Terra extrahitur, Cortice

rubente tegitur: illo orbata ad nos transfertur: pollicem circiter crassa est, paululum compressa, hinc inde tuberosa extus alba , punctulis fuscis notata; intus alba et flavescens: odorem praebet Dagrantem, aromaticum, ad Violas Martias accedentem; saporem limaricantem , subacrem, calidum, pertinacem. Vires Aqua; melius Spiritu Vini Rectificato extrahuntur. Recentis succus Vomitum excitans, purgans, & horum effectuum desectu Diureticus dicitur hinc in curando Hydrope ab aliquibus laudatur. Has Vires Exsiccatione, ut etiam Coetione, perdit, & solam retinet Vim resolventem. Commendatur praecipue in Morbis Primarum Viarum ab inerti Aluco, & adversus Assectiones Pituitosas Pectoris. Externe Ulceribus laxis inspersa carnem luxurian tem scribitur reprimere. Ptarmica est, inter Cosmetica numeratur,& ingreditur Dei Mificia non solum ad abstergendas sordes , sed etiam ad Oris suetorem corrigendUm.

IRIDIS NOSTRATIS , seu GERMANICAE Radidi. De mortet Dan Lisch. Hae Radices figuram priorum habent, sed magis rugosae & minus compactae sunt; extus ruste, intus pallidae; minus Odoratae; saporis

Beris, amaricantis, calidi.

Vires easdem, ac Florentina, possidet: recentis Succus etiam Str mosos curare perhibetur.

109쪽

Sunt Fructus Arboris in Europa Aleridionali crescentis, quae DODONAEO Ziraphus I INNAEO Rhamnus Zi 3phus dicitur. Olivae circiter magnitudinem habent: ut apud nos prostant, eXsiccatae, rugosae sunt, eXtus rubrpe PUlpam includunt flavam , dulcem in qua Ossiculum reconditur utrimque acutum , quod Nucletim continet extus rubra Cuticula tectum , intus albam Medullam

exhibentem.

Decoctis Pectoralibus , Demulcentibus addi solent. IU CUS ODORATUS, seu SCH ΝΛΝTHUS. Inlriehende Bies,

of Kemelahooi. Sub his nominibus prostant Culmi teretes, saxi, aridi, geniculati , pedem circiter longi; aliquot Foliis, Tritici Foliis similibus, arctissime convolutis tecti; Aledulla fungosa, ut juncUS communis, repleti; non raro Floribus suis adhuc instructi, qui nobis e Turcia& Aa abia asseruntur; ubi .anta opia proveniunt, Ut commune Camelis Pabulum suppeditent, inine foenum Camelorum VocentUr odoris sunt fragranti=i aromatii. mixti veluti e Rosarum & Pu legit odore; saporis acris , amaricantis , leViter balsamici dotes has, dum recentes sunt, in eminentiAradu possident, sed aetate sensim deperdunt. Parcam quantiti SP olei Odorati largiuntur , & eorum vires optime Spiritu Vini Rectificato extrahuntur. In Morbis frigidis & Viscerum Obstruetionibus ab hac causa pela' dentibus commendatUr. Vires particulares non possidet: hinc , si e Mithridatio & Ἱ'heriaca ejeceris, UsUS ViX UllUS. JUΝIPERI Baccae, Lignum, Gummi. De Ned i , het I J ut en de

Omnes partes aliquid balsamici terebinthinacei , sed mitioris

continent. BALCIS Vires res0lventes , incidentes, carminatiVae

110쪽

diuretidae adscribuntur . Urinant Odore Violaceo inficiunt. laudantur

ad Hydropem & varia R enum Vitia, sed nimius usus non solum visus est Midium Cruentum , sed etiam lethalem Diabetem produxisse. LIGNI Decoctum adversus Scorbutum Valere , & multas Gu aci vires possidere creditur. Accensum gratum odorem AtmOsphaerae conciliat, & infectum, gravem Aerem lustrat: hinc Pestis aliorumque contagiosorum Μorborum tempore id commendatur. idem Baecae praestant, & illarum Sumtus praecipue ad laxas partes roborandas adhibetur. GUMMI , Arabum Saridai acha , Balsamum

inspissatum est, & potius Resina appellari debet: in Ore enim non liquescit, inflammabile est, Aquosis Menstruis pneter levem Amaritiem nihil communicat, & Spiritu Vini Remificato , ut etiam Terebinthinae oleo pro Vernice, solubile est. Aliarum partium vires ab hac parte pendent hinc forte praeserri deberet: vix tamen usum nisi in Suffitibus habet. KALI Folia. De Bladeren Dan Glas ruid. Olim ex hac Planta marina sola Ctheres Clavellati conficiebantur, jam e variis Ligni speciebus. Hujus Plantae Cinerum Sal crystalli sabile, sive per se, sive in unione sua cum Acidis consideretur, Salis Alkali Fossilis dotes possidet. ΚE HES, seu CHERMES Grana. Kei IRES. Quamvis Foliis & Ramusculis Ilicis aculeatae c0cciglandiferae CASP. BAI HINI in Elispania , Italia & Meridionali Galliae parte adnata. inVenjantUr, tamen ad Regnum Animale pertinent : Insectorum enim Fidi sunt, seu Folliculi Ovulis rubentibus pleni, qui expressi

succum rubentem fundunt. Pisi circiter magnitudinem habent: coloris rubrofusci sunt; odoris non ingrati; saporis amaricantis, leViter acris. Ante eXsiccationem Aceto consperguntur , ut Ovulorum exclusio praeeaVeatUr , & jam exclusa Animalcula, quae, dum Vires sinerent, Folliedium Vacuum reliΠquerent, enecentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION