De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

diis, quae ipse epide mici morbi genius sibi poposcisset,

aeque ac si nullae Variolae cum ea fuissent complicatae, tali quidem cum successu, ut licet nulla Uariolarum lia.

bita ratione pro rerum circu nstantia emetica aut emeto

catharsin in auxilium vocasset, sere omnes tamen e morbo feliciter evaserint; eodem modo eodemque cum eventu se

Morbillos cum Febre bilioso - pituito a tractasse paulo pol asserit vir eximius I9Oὸ e contra Variolas anomalas &Morbillos , quae anno 167o. & sequentibus in Anglia saevierunt & quas descripsit immortalis svo ENHAM i 92 erant inflammatorii, ut ita dicam, genii, & ad ejus mede iam cura antiphlogistica strenue adhibita requirebatur. Alii non minus in praxi versati viri de his & reliquis Exanthematibus idem asserunt, sic e. c. testatur Ill. v OGEL, Morbillorum malignitatem plerumque epide micae constitutioni esse tribuendam c19s , & de reliquis E Xanthemat,bus loquens docet vir egregius,' in eorum cura pauca solummodo statui posse, quae ubique & semper obtinent, sed pro re nata, & pro varia epidemica constitutione Pe- techias aliaque Exanthemata variis remediis aggredi debere ci9ι b. Cum lillo facit etiam Ill. BURs R RI Us,' qui variis prolatis exemplis probat, de Exanthematum ad unum omnium curatione nullos certos canones posse dari, at illa pro

182쪽

pro Variis complicationibus Uiversimode curari debe

g. i ZI. Secundo. Post epidemicam constitutionem sequitur anni tempus, a quo etiam haud raro Variolarum complicatio peti debet, eoque magis, quum ipse morbus sta tionarius a variis anni temporibus varias patiatur mutationes, quamobrem ceteris paribus epidemiae Uariolarum malignae plerumque aestatis tempore accidunt, dum scilicet tunc saepe cum Febre putrida conjunguntur: talem Vario. larum cum Febre putrida complicationem maxime funestana descripsit summus u ALI LRus i 96b; nimirum aestate anni 173s prodierunt Variolae, quibus maculae nigrae intermixtae erant, pustulae quae facile retrocedebant, fuerunt humiles, pallidae, confluentes, nec dcerant alia sympto mata, quae Vis vitalis torporem declarabant, de foetor tum animae tum pustularum aegrotorum erat intolerabilis; illa Epidemia a V. S. aliisque antiphlogisticis abhorruit, sed emeticis & purgantibus, corpore bene mundato, Caphura aut in emulsione, aut cum nitro data ad vitiis Vario. losum ad corporis periphe jam deponendum, ibique praeparandum pro solidis aptus fuit stimulus, atque eorum remediorum ope omnem curam absolvit vir Ill. Hiemee contra quando corpora magis ad phlogosita sunt disposita, ad quam insuper contagia n Variolosum per se jam

relegi meretur.

183쪽

inclinat. Variolae plerumque cum Vera diathesi inflamma toria conjunguntur, conveniunt tunc V. S. etiam iterata vice institutae, nec non reliqua cura antiphlogistica, quibus rite adhibitis aegroti plerumque pristinam recuperant sanitatem, quum in t 'r Variolarum complicationes illarum cum di thesi inflammatoria conjunctio sit omnium minime pericu losa, huc pertinet ea Variolarum species, quam Μ EA

descripserunt, ut plane nil addi queat

S. IX2. Tertio. Aegroti aetas, temperamentum, &Vitae genus omnino quoque consuli debent, si scilicet adolescens habitu sanguineo oc vitae genere satis lauto utens Variolis corripiatur, non raro accidit, ut, licet constitutio epide mica a diathesi inflammatoria abhorreat, nihilominus in ejusmodi subject o prae temperamento & aetate cura antiphlogistica institui debeat, numquam tamen epidemica CO stitutio plane negligenda est, quum etiam hoc in calasaepe regnans Epidemia majori vel minori gradu cum di thesii phlogistica sit conjureti, talem casum abhinc trie si io Vari alis laborans ipsemet expertus , fui, ubi nimirum cum dis thesi phloe istica ingenti copia primarum variarum sordes cssent conj tinctae, interim V. S. satis larga instit ta, & primis viis emeto-catharsi bene mundatis Variolae satis benignae eruperunt, ae omnia rite se se habuerunt ad suppurationem usque, cujus in initio ex improviso absque

184쪽

DE MORTE

I 68que ulla causa oriebantur insignis cordis palpitatio, capitis gravitas, magna anxietas, dissiculter spiritum trahebam, nec deerat mictus dissicilis, praescriptum medicamentum

nil mali detraxit, omniaque continuabantur tamdiu, quam

diu consilio inclyti Lei densis medici ci)vΡΕps, de cujus auxilio hocce in morbo mihi praestito publici gratitudinis

testimonii ergo hic mentionem facere cogor instituta fuerit V. S., qua omnia symptomata miraculi adinstar intra pauca minuta plane evanuerunt; quin his in cassibus, requisita V.

S. si negligatur , haud raro apoplexia aut peripneumonia tales juvenes e medio tollit: reseri Ill. BONNET Us i 98 casum, qui huc facere videtur, scilicet quidam Germaniae Princeps aetate juvenili, temperamento sanguineo & vitae genere satis lauto utens, corripiebatur Variolis benignae satis indolis; quum Febris esset inflammatoria, saltem cum diathesi ad phlogo sim conjuncta, V. S. instituebatur, post-

eam erumpebat insignis pustularum exiguarum copia, Verum altero, id est, morbi die quinto internae phlogoseos oriebantur signa, & quum V. S. iterum instituere non conis cederetur , variis incassum tentatis , omnibusque in pejus ruentibus tandem decimo morbi die vitam cum morte commutavit Princeps, cujus in cadavere viscera ad unum omnia reperta sunt sanissima, exceptis solis pulmonibus, qui pro maxima parte dira inflammatione correpti inveniebantur, imo in pulmone dextro abscessus jam fuerat formatus; silc igitur patuit, Principem non ex Variolis, verum 398 CL EONNETus Sepulchretum Anatomicum T. III. Lib. IV. sect. L Obs. LX. p. 23o. & seqq.

185쪽

rum eY pulmonum Inflammatione a sanguinis crasi phlogistica orta occubuisse, unde constat, hoc in casu ad pulmo- nutu phlogosin impediendam , ac Principis vitam conservandam iteratas institui debuisse V. S., quaS etiam, uri ex viri egregii adjuncto scholio liquet, BoNNET Us strenue instituisset, si scilicet penes ipsum curandi methodus fuisset; quam lanestos itaque eventus requisitae V. S. neglectuS p OMsit habere, ex allato exemplo manifestum est. S. II 3. Quarto. Sed & status sanitatis su edit, aliunde turbatus, plurimum facit ad EXanthemata maligna imo inesta reddenda; constans enim omnium practicorum est observatio, infantes dentitione laborantes, gravidas , puerperas, novos maritos , onanistas, cachedii cos, ac aliis morbis acutis jam correptos praeῆ csteris a variolis graviter assici; nec fugit rationem, quurn principium vitale, in omnibus memoratis subjectis jani di, versias ob causas insigniter debilitatum, recenter advenientipotentiae nocenti, id est Variolis, susticientem vim opponere nequeat, sed plerumque ab eo prostratum succuribat , hoc est a variolis virium vitalium catena, jam per se satis debrulis, & resistendo impar, tali in casu disrumpitur; idem va let etiam de ceteris morbis Exanthematicis , quae, Variolarum adinstar, ejusmodi subjecta haud raro e medio tol

lunt.

S. Irg. Quinto. Nec inter causas , quae Exanthemata

maligna, imo funesta reddere valent, prava est excludenda curatio, etenim si aut vino, theriacis, aliisque remediis calefaἡientibus sanguinis orgramus nimium incitetur, uti in ter cives minus lautae conditionis haud raro contingere sis

let, aut si e contra Exanthemata ex admisso su bito refrige-

186쪽

37orio regrediantur, quemadmodii et imprimis Morbilli & Rubeolae saepe saciunt, vel nimia sanguinis evacuatione Vires Vitales nimis debilitentur, uno verbo omni in casu, in quihus regimine vel justo calidiori vel & nimis antiphlogisti-

co peccatur, Exanthemata non tantum possunt reddi maligna, sed etiam funesta, adeo ut nisii Natura vel sola vel arte adjuta commissos errores reparet, brevi saepe actumst de vita, & pereant miseri non Variolarum malignitate, Nerum usu remediorum ipsis Exanthematibus longe pejo-

. I. Ex hisce in i cm nostram sequentia profluunt scholia. Primo. Rationem, cur EXanthemata, s insitione cum corpore sano. communicentur, consti zuand mlOrbum minime periculosum, unice esu petendam ex eo, quod hocce iacas EXanthematum naiasmata per se, ac absque ulla cum iconsitutione epide mica aut cum anni morbis complicatione, corporibus rite praeparatis applicentur. Secundo. 1 Canones practicos, qui scilicet ubique & semper valent, in morbis LXanthematicis es e paucos, imo fere nullos, sed pro re nata in iis variis, imo oppositis remediis csse, locum. Tertio. Quum nullum detur specificum, quod morbos praevertere valet, at illa tantum tollunt characterem morbi jam praesciatis, quumque Exanthemata omnem malignitatem caussis accidentalibus debeant, ac pro varia rerum circumstantia diversiis admodum remediis sint trectanda, hinc specificum, quod numquam non morbis EXanthema.

ticis obviam ire valeat, haud inveniri potest , amabol quis sibi ungere potest remedium virtute antibiliosa, antisoptical

187쪽

i & antiphlogistica simul praeditum, interim tale specificum

omnibus memoratis viribus gaudere deberet, dum non pauci exstant casus, in quibus tota Exanthematum curatio una horum trium absolvitur. Quarto. Vulgarem opinionem, ab EXanthematum eruptione sanguinis missionem esse noxiam, in Naturae 6bservatione, haud esse fundatam, imo saepe nocere, & aegro, tis esse lethiseram, quin e contra durante toto morbi Variolosi decursu, si modo dentur indicationes, V. S. institui posse, ac debere, ex iis, quae supra monui, liquet. Quinto. Nec Variolarum, nec aliorum Exanthematum quorumcumque ullum stadium , si EXanthematibus juncta complicatio hujusmodi petat remedium, emeticorum, aut emeto-catharseos usum prohibere, Verum vomitoria, cete, ramque curam anti biliosam, aeqne bene ac U. S. in omnibus Exanthematum stadiis institui posse & debere. S. I 76. Ex allatis patet, moriendi rationem ex morbis Exanthematicis es e diversislsimam; quum enim Exanthemata non sint lethalia per se, sed tantum mortem adserant ob conditionem aliam morbosam cum illis conjunctam, sequitur, ex morbis EXanthematicis tot esse varias moriendi rationes, quot sunt morbi, qui cum illis complicari possunt: hinc si v. g. Variolae cum Febre inflammatoria complicationem subeant, moriuntur aegroti vel eX gangrena, vel secretione lymphae coagulabilis ad organa vitalia, qua

illorum functio impeditur, vel demum ex phlogosi ci99 ε

i99 Cons. hujus exercitat. p. I o ct IAI.

188쪽

sn e contra Variolae cum Febre putrida sint conjunctae. vel prae nimia stimuli violentia, vel phlogosi impura, Vel metastasi ad partes nobiles, aeque ac in Febre putri da cetoo), exstinguitur vita, ita quidem, ut pro Vario

morbo, quocum EXanthemata complicantur, earum Ino

riendi ratio sit varia, atque illa tum ex antecedentibus, tum ex illis, quae sequuntur, peti debeat. S. I 77. Denique adhuc monere debeo, ut, quamvis Exanthemata per se mortem non adserant, neque remediorum, quae cum iis complicata Febris eXigit, usum impediant, in eorum curatione pro Exanthematis indole semper tamen nonnullae cautelae sint observandae: sic v. g.

Morbilli, Variolarum adinstar, minime aeri stigidiori sunt exponendi, quum contagium Morbillosum, ut ut Variolarum minus fixum, longe facilius corporis peripheriam deserat, facile introrsum retropellatur, ibique non raro lethalemessiciat metastasin; praeterea in contagio Morbilloso pulm num semper es: habenda ratio, imprimis in subjectis debililioribus, quum multa symptomata quasi catharratia plerum. que Morbillos concolnitentur, ac illorum morbosa mat ries praecipue metastasin versus pulmones amet. In Sca latina sive Rubeolis per longum tempus regimen diaphoreticum continuandum est, I quum, morbo licet superato, si reconvalescςntes minus cito regimen diaphoreticum negligant, aut sese peri frigidiori incaute objiciant, in graviss-ma inci adt mala, qyibus pleriquς ςprum e medio tollun-

189쪽

EIUSQUE CAUSIS.

tur: idem valet quoad cetera Exanthemata, in quibus nimirum quoque nonnullae cauIelae debent observa, ri ao G.

I 8. Appendicis loco morbis labrilibus nonnullade Rheumatismi, Arthritidis & Podagrae moriendi ra

tione sunt addenda: hi tres morbi numquam reperiuntur lethales, nisi quando quacumque demum causa, quocumque demum modo materies i morbosa versus interio

190쪽

ra deponatur, atque tunc pro diversa materiae morbifica agendi norma producitur aut inflammatio, aut stupor, aut spasmus: pereunt miseri in primo casu vel ob impeditam lanctionem alicujus organi ad vitam necessarii, vel ob ejus gangrenam; in secundo stupor brevi in lethalem apoplexiam transit; dum in ultimo casu horrendis sub convulsionibus exstinguitur principium vitale.

PARS

SEARCH

MENU NAVIGATION