장음표시 사용
171쪽
Rilicet Variolosa sine Variolis manifeste probent c17ob;
hinc , insitione Variolarum saeta, si modo solito tempore debita vulneris mutatio una cum Febre, ceterisque morbi Uariolosi characteribus accedat, possumus esse Certi, aegrotum variolas re vera fuisse passum tri): idem etiam domiasmate Pestilentiali tenendum est , dum & hoc contagium , teste Iss. o RRAgo ira), non raro in initio per perspirationem insensibilem sine ulla medela ultro excernatur; unde patet, neque maculas neque pustulas essentialem Exanthematum Febrilium constituere characterem, sed tantum ad ea requiri, ut haustum contagium ad corporis periph riam deseratur, ibique a vasis culaneis mutetur, subigaturque, atque ut sic tandem hoc in casu cXcrementi forma per perspirationem insensibilem in auras avolet. S. 162. Ex his videtur verosimile, hausto naiasmate quocumque & cum sanguine mixto, materiam illam morbosam hisce in casibus, uti in bene multis aliis, per vires Naturae medicatrices assinitate, ut ita dicam, quadam inexplicabili ad corporis peripheriam, & in Pesse haud raro ad glandulas deponi, illa autem deposita morbosa materies.simulat continuo vasa, cujus stimuli effectus est, ut eorum
172쪽
mutetur fabrica: hinc vasa, sic continuo stimulata, nec non illorum agendi ratione a stimulo morbisico alterata, in materiem morbosam reagunt, illam subigunt, mutant, ac de mum secernunt materiam, pro vario natasmate ac pro Vario statu sanitatis subjecti admodum diversam, ac quae pro va riis conditionibus maculas, pustulas, aut & abscessus nobis
offert; secretio enim, uti omnes Ceterae Vires vitales semper est in ratione composita organorum secernentium structurae, & stimuli applicati. I 63. Cum allatis congruunt apprime omnia Naturae phaenomena, quae in Variolis, ceterisque Exanthematibus easdem leges sequitur ac in aliis secretionibus; si v. g. in Variolis diathesis Inflammatoria minus vigeat, inflamma tae Variolae in suppurationem non transire possent, priusquam U. S. vasorum tonus fuerit imminutus; e contra si talis vis vitalis gradus, quae ad bonam suppurationem requiritur, desideretur, loco blandi puris secernitur humor acris, qui pro varia solidorum depravata actione variam quoque assumens formam ichorosis, lymphaticis, & sanguineis sive gangrenosis Variolis originem praebet: hae enim Variolarum malignarum species quid sunt aliud, nisi totidem depravatae organorum secretoriorum agendi rationes' quum, si his in cassibus principio vitali justis stimulis suc. Currere valeamus, haud raro brevi loco depravati humoris secernatur pus bonae notae; manifesto indicio, statum m eteriae in morbis I Xanthematicis ad corporis superficiem delatae aequae bene ac caeteras secretiones ab actione solidorum pendere.
164. Quoad Secundum. Tali modo Exanthematibus in genere consideratis inquirendum est, an illa per se mortem
173쪽
tum inserant' Ad hanc autem quaestionem responsurus dico, me in tali versari opinione, Exanthemata ad unum omnia numquam non constisaere morbum, si non benignum, mortis periculo saltem expertem, sed eorum contagia tum complicatione cum constitutione epedemica , tum variis aliis accedentibus conditionibus haud raro ita mutari &modificari, ut inveniantur admodum funesta ac ingentes strages inter populum edant. Non dubito interim, fore plerosque, quibus tale responsum mirum videbitur, exponam igitur rationes, quae mihi in talem abire sententiam
suaserunt, & ipsi judicent, quid de re sit. 3. 165. Exemplo loco Variolae sint: si morbus Variolosis lethalis sit per se, illud periculum in contagio qua
tali haerere debet: istud autem contagium qua tale vel est semper idem, aut mutationi est capax; si vero illud contagium per se possit mutari , tunc mutatum illud intasma allo modo quoque in noltrum corpus agere , ac in illo alias producere mutationes necesse est; sed si alias in corpora nostro inducat mutationes, alius etiam obtinebit ese
fectus, id est non amplius ab organis secretoriis deponetur materies Variolosa, verum alia; at Variolarum loco si alia EXanthemata ad corporis peripheriam deponantur, omnis contagii Uariolosi idea cadit: requiritur ergo , ut contagium Variolosum semper sit idem; sed eandem causam morbificam corpori sano iisdem sub conditionibus applicatam semper quoque eosdem praestare debere effectus, sponte patet: sim autem contagium Variolosum qua tale reperiatur semper idem, sique illud iisdem sub conditionibus
numquam non eumdem producat morbum , sequi debet,
morbum variolosum, si scilicet ille per se sit lethalis, soli-
174쪽
tis phaen0menis, quibus sese prodit, mortem, aut ad minimum ejus periculum inferre, quum reliqua symptom ta non morbi Variolosi, sed vel constitutioni epidemicae eum Variolis conjunctae, vel statui sanitatis subjecti aliunde turbato, vel demum aliis causis accidentalibus sint adscribenda. Attamen satis abunde constat, quod solita Variolarum symptomata per se periculo careant: si ergo con tagium Variolosum qua tale semper sit idem, si semper iisdem sub conditionibus eundem adserat morbum, sique illius solita symptomata minime sint periculosa, patet, cetera symptomata, quae saepe periculum & mortem inferunt, non morbo Uarioloso esse necessaria, aut ad ejus naturam pertinere; verum illa deberi aut constitutioni epi-demicae, aut alii causae morbisicae per accidens cum naiasmate Varioloso conjunctae , hoc est, ut probata in summam contrahamus, Variolas per se absque complicatione cum constitutione epidemica, aut diathesi peculiari aegrotantis sistere morbum satis benignum , omnique periculo
I 66. Hoc uti a priore argumentis ex sano ratiocinio petitis haud dissiculter probatur, sic & a posteriore practicorum observatis confirmatur; non tantum enim omnes
praetici auctores testantur, in Variolarum malignarum curatione non nisi generales regulas statui posse, ac variis in casibus pro re nata varia remedia esse adhibenda, adeo ut Variolis sibi relictis non raro emeto - catharsi omnem curationis paginam absolverit Ill. sTOLL i 78 . Sed
175쪽
Sed aliquando remedia stimulantia per se contagio Varioloso opposita in usum trahere fuit necesse , indicio,
morbi malignitatem non esse repetendam a contagio Vario .loso qua tali, sed a constitutione epidemica, aut a peculiari aegrotorum diathesi : insuper ipsa variolarum insitio praebet argumentum, quod rem extra dubium ponit, etenim si ope puris ab aegris, graviter Variolis laborantibus, capti, imo desumti ex cadaveribus eorum, qui Variolis peremti sunt, insitio aliis instituatur, illa ceteris paribus aeque beRe succedit, & morbus est aeque benignus, ac si pure ex mitissima Variolarum specie insitio esset perecta ci74 , si modo curetur, homines, quorum e cadaveribus materies Variolosa esst desumta, non laborasse una cum Variolis alio morbo etiam contagioso , qui sic quoque cum aegro posui communicari: ex quibus omnibus manifestum est, naiasina Variolosum per accidens tantum esse lethale. S. I 67. Imo haec lex, uti generalis Naturae regula quoque quoad ipsiam Pestim valet; illud interim humani generis flagellum per se mortis periculo carere, sere omnibus
paradoxon audiet: en ergo rationes.
Primo. Exinde quod Pestis, si grassatur, ingentes edat strages , nullum peti potest argumentum, quum Variolae, antequam illarum insitio esset inventa, ex vulgari calculo
sep 17 Cf. Pulchram de variolis Dissertationem. inclyti R
176쪽
septimam hominum partem e medio tollerent, atque istae, si prima vice intrent aliquam regionem Pestis actioni non multum cedant, tanta enim cum vi illae saevierunt inter Siberiae incolas, ut ingentes istius regni tractus sere in
colis fuerint orbati ci 75)Secundo. Pestis, licet nonnunquam cum Febre putrida conjungatur, per se tamen minime pro morbo putrido est habenda, nam carbunculos omnis fere foetoris, & putre-laginis eXpertos esse, nec ante aut post mortem ullum putredinis signum se se manifestare, docet Ill. ORRARUs cI76J sed e contra Pestis, Variolarum ceterorumque EXanthema tum instar, non semper eandem prae 1e seri faciem , verum variis in epidem iis illa est stipata variis symptomatibUS. Tertio. Pestis saepe aliis morbis acutis quasi eX improviso se se jungere solet, ex quorum cum Peste connubio haud raro ejus malignitas peti debet Quarto. Pestis nunquam epide mice grassatur, nisi praegressia epidemica constitutione malignae admodum indolis, quae Peste superveniente silere videtur, at re vera Pestis contagium cum illa epide mica constitutione conjungitur, nam semper pro varia praegressa epidemia ipsa Pestis varias patitur mutationes, sic e. c. Pestis Londinensis, quae teste SYDENu Axio constitutionem epide
177쪽
micam inflammatoriam sequebatur, per se requirebat V. S.& quidem iterata vice, quod interim de Peste Moseoviensi, quae teste Cl. DE MERTRNs I79J Febrim catharralem putridam & nervosam sequuta esst , minime pronunciari
potest , ubi e contra testo OR RARO V. S. evidentissime nocuerunt 18ob, licet & hic in plethoricis haud raro suerint utiles c i8i ). Ouarto. In Peste Massiliensi multi aegri, illa laborantes, ab hoc morbo ita leviter sunt assilisti, ut absque ullis Febris signis bubonum eruptio sit facta, atque durante morbo in plateis absque damno versati sint ci8 et , indicio, mortis periculum induci non a contagio pestilentiali qua tali, verum ab epidemica constitutione cum Peste con-jumsta. ISexto. Mutato anni tempore & ad hiemen vergente, ipsa Pestis teste Doest DR MgRTRNs' i 83b mutatur, fitque minus periculosa. Sed, quantam anni tempus & coeli temperies in mutandis Pestis sun estis essed tibus habeant Vim, imprimis docet Ill. OR AEus, qui hac de re sic
178쪽
diuscula continuaret. e contra quam primum constantior ,, & siccior seret vente boreali vel euro aquilone in ,, simul regnantibus etiam media aestate, si non penitus, , exstingui, saltem multo mitior evadere solebat. Hieme ,, vero appropinquante, contagium sensim minuebatur, & cum Frigoribus continuo ingruentibus in totum dele-
,, batur 18 P. VSeptimo. Pestis in suo decursu easdem sequitur regulas, ac reliqua EXanthemata, in initio enim quoque illud Wiasma per perspirationem insensibilem e corpore eliminari potest : in morbo autem provectiore suppuratio bubonum& carbunculorum, tanquam crisis unica salutaris, omni cura promoveri debet ci8s . Octavo. Pestis, si sporadice hinc inde tantum erumpat, uti haud raro evenire 1 let, Variolarum adinstar, pollet nec
contagio tam pernicioso, nec tantum ab eo est timendum periculum, quum naiasma tunc multo mitius & mobilius
saepe haud raro in ipso initio per sudorisera vinci & e corpore eliminari valeat i 86 .
Nono. Pestis, si innoculatione communicetur, ejus syin. plomata, regnante licet ipsa Febre pestilentiali , tamen solito multo sunt leviora, unde Docto. SAMO ILONI TZ concludit, & summo, ut videtur, jure, Pestim aeque ac ,
179쪽
Variolas insitione, corpore scilicet in antecessiim rite praeparato, mitescere etiam posse ci87 . Decimo. Ill. ORRAEUs ingetiti Observationum numero probavit, symptomata Pestis malignissimae indolis, aut uti sunt, acutissimae anomala & praeter modum Vehementia saepe a materia morbosa in primis viis contenta esse
decimo. Hisce omnibus si tandem addamus, Pesto laborantes futuri desperatione, & mortis anxietate insuperesse afflictos, quibus haud raro accedit auxilii inopia, quum, vix adhuc morbo sese manifestante, fere ab omnibus d serantur, certe cuique, qui secum perpendit, quantum animi pathemata graviora in morbo licet benigno valeant. erit manifestum, animi commotiones ad Pestis funestos effectus & suum conserre. S. i 68. Si igitur Pestis easdem regulas ac reliqua Exanthemata observet; si aeque bene ac cetera pro varia epi demica' constitutione reperiatur varia, si easdem ac reliqua ab anni tempore patiatur mutationes; si pro Varia epide- mica constitutione variis remediis debeat oppugnari ; si
sporadice tantum occurrens naiasmate gaudeat multo mitiore,
& mobiliore, si insitione in corpore rite praeparato reddatur multo benignior; si demum contagio pestilentiali aD sicti haud raro cum illo res domesticas peragere queant, nonne necessario ex hisce omnibus sequi debet, fore, ut
180쪽
contagium pestilentiale , si nimirum per se absque epide-
mica constitutione cum corpore sano communicaretur, pro duceret morbum minime periculosum S. ID. Quoad Tertium. Quum ergo morbi Exanthematici per se non sint lethales, ac nihilominus tamen ingentes saepe edant strages, multae debent adesse causae, quarum pravo consortio Exanthemata a miti suo ingenio detorquentur, periculosa & lethalia fiunt, quae tamen omnes ad quinque sequentes referri possunt: nempe I R. ad epi-demicam constitutionem, En ad anni tempus, 3'. ad aegrotantis aetatem, temperamentum & vitae genus, 4'. ad statum sanitatis subjecti aliunde turbatum 5'. denique ad pravam. curationem, de quorum singulis nunc paucis erit videndum. g. Ipo. Primo. Inter media quibus Exanthemata su-nesta fiunt, constitutio epide mica agri eta ducit, dum plerumque ab illa eorum sinesti eventus pendeant, hinc in curatione saepe multo magis ad constitutionem epidem i-cam quam ad ipsa Exanthemata attendendum esse, jure merito monuit Ill. sTOLL 19o qui refert. se in Febre epi-demica biliosa cum Variolis conjuncta usum fuisse reme. diis,
18 ) Cf. de Peste praeter jam citatos auctores Id. DE HA EN Rat. d. Vol. IV. P. XIV. Cap. IX. ad finem usque p. 22C. & seqq. edit. Leidens. Ill. ME AD Oper. Omn. Vol. I. de Poste p ao7. R seqq. Cel. LUDWIs l. l. P. I, Cap. I. Subsect. IV. p. 69. S seqq. Ill. R. vos EL Praelest. Acad. p. 64. I. 94. & seqq. nec non Ill. 3ELLE Pγretologia Gen. I. p. I 57. & seqq. ibique citatos auctores.