De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

I'. Matutino tempore ae Vesperi se domi contineat homo, namque sic impeditur, qu0minus potentia morbosia tunc plurimum valens in suum corpus agere possit; omni cura perspirationis suppressio evitari debet, ac si ista suppressa sit, diaphoreticorum ope illa restitui debet. a'. Utatur diaeta stricta, id est nec cibos nec potus nimium ingurgitet, ceterum non opus est, ut unice vegetabilibus vescatur, quin cibum e regno animali eum quoque petere debere, putem; omnibus tamen fruatur modice. 3'. Quum atrium, per quod in Dysenteria potentia n cens nostrum ingreditur corpus, potissimum sit canalis cibarius, primae viae muniri debent, ut advenienti potentiae morbificae resistere valeant; dum autem cum organo

quocumque, quo sit irritabilius, eo facilius potentia quaedam morbosa communicetur, intestina sunt roboranda ac summa cum diligentia evitandum est omne id, quod eorumdem iunctionem perturbare valet, hunc in finem utilis est v. g. Conjunctio C. P. cum nonnullis amaricantibus, &pauxillo Rhei, quae per aliquot tempus Uino albo Gallico digesta quotidie ad binos vel tres cyathos capi debet; addidi Rheum non scopo purgandi, verum roborandi, &una, ut avertat, quod sordes cavum intestinate repleant, atque illorum funetionem impediant; has autem regulassi quis accurate observet, sique praeterea de peculiaribus cautelis, quae aliquando, aut constitutionis epidemicae, aut temperamenti & corporis diatheseos ergo sunt instituendae, de quibus hic agere nequeo b medicum consulat, is

tantum non semper a Dysenteria manebit immunis.

3 et sto. Octavo. Ratio mortis in Dysenteria est admodum multiplex; potissimum tamen hoc ex morbo qua-F s dria

242쪽

druplici modo moritur homo, perit nempe ncope, alvi Fluxu colliquativo, Enteritide, vel & Dysenteria chronica; de trium priorum moriendi ratione supra jam fuit dictum, & quod ad ultimum attinet, illa pro maXima parte convenit quidem cum Fluxu alvi colliquativo, quum &hoc in casu, in dies magis attritis viribus, lenta morte perimatur mi sur; differt tamen ab illo in eo, quod sub dej ctionibus semper adsit dolor, & quod in Gusmodi cadaveribus una cum intestinorum duritie, & rigiditate simul adsit eorum chronica Inflammatio cal8 .

GENUS TERTIUM.

VOMIT Us CRUENTUS, MORBUS NIGER, FLUXUS HEPATICUS, ET HA MO RRO ID ALI S.

S. steti. Omnes hasce morbosas affectiones conjungo, quum illas unicum tantum morbum constituere, & invicem non nisi respectu sedis, aut vehementiae symptomatum dis- ferre ratio suadeat, syinptomatum analogia probet, & praeticorum observationes confirment; utpote qui, illas anctiones saepe in uno eodemque individuo sibi serie non interrupta succedere, docent cai 9 .

243쪽

Natura hujus morbi spissis obfunditur tenebris: hine symptomata, quae hunc morbum concomitari intent, una cum ejusmodi cadaverum extispiciis sunt consulenda, ac videndum, an ex illis collatis cum partium affectarum anatomica , physiologica , & pathologica consideratione aliqua

lux peti valeat. f. 222. Haec autem si consulamus, harum assectionum morbosarum origo videtur esse petenda ex venis ultra modum extensis; id probant non tantum Haemorrhoides fluentes, quae, diversa loci habita ratione, cum mor-ho nigro plane conveniunt; sed etiam ex KEMPri I 32o Tisso Ti set & sTOLLiI observationibus p tet; illas este veram hujus morbi causam, hi enim in ejusmodi cadaveribus semper vasa per varices dilatata invenerunt: unde videtur esse concludendum, rupturam aut dilatationem vasorum in aliqua parte nostri corporis sistere memoratarum assectionum causam proXimam : prout autem Varia organa morbose assiciuntur, varii quoque observantur

effectus , hinc ille morbus diverse suit appellatus nimirum si malum unice in intestino recto haereat, vel benigno Naturae molimine ad id deseratur , enascuntur Hae

244쪽

DE MORTE

Imorrhoides: si e contra vasa ventriculi, & intestinorum partis supremae, vel & splenis laborent, Oritur Vomitus cruentus; si in hepate, splene, & intestinorum parte in

seriori fons mali haereat, oritur morbus niger, ita tamen, ut sanguis ex ruptura vasorum hepatis & lienis profundio re nigredine sit notata, ac is, qui vulgo ex intestinorum vasis effuit. Haec tamen regula semper non est vera 3 et 3) .s demum aut loco Diaireseos solummodo locum habeat vasorum Diapedesis, aut rupta vasa iterum se contrahere incipiant, sicque impediatur, quominus amplius nihil, nisi serum sanguinolentum. loturam carnis reserens, effuere poγst, obtinet Fluxus Hepaticus, atque hinc facile explicari Potest, quamobrem morbus niger tam saepe in illum Fluxum terminetur 324).

S. 223. Causae vero, quae morbum nigrum, ceterasque assectiones producunt, sunt multiplices, ac , licet omnes eundem effectum praestent, non omnium eadem tamen est agendi ratio, neque mirum , quum Omnia, quae aequilibrium inter continentia & contenta turbare valent, hunc morbum

generare possint, hinc ille, etsi plerumque principii vitalis torporem sibi comitem habeat, qΗandoque tamen excessui vis vitalis debet natales; Ponamus v. g. , aliquem temperamento sanguineo - melancholico esse praeditum; utatur nunc ille vitae genere lauto & sedentario, quid accidit' brevi generatur plethora, & destruitur aequilibrium inter vasa & sanguinem, illa nimis extensa non debita vi in chy

245쪽

chylum agere, nec sanguinem a sordibus per urinam &. perspirationem mundare possunt; sanguiS igitur tum quantitate, tum qualitate peccans per totum Vehitur corpus, &, dum vasorum actio sit in ratione composita stimuli applicati & facultatis reagendi a partis organica structura pe dentis, hinc, novo stimulo a sanguine impuro cum vasis communicato, illa sua vice in vitalem laticem peculiarem reactionem instituunt, ejusque crasin ulterius pessumdant; unde quotidie sanguinis qualitas sit deterior, ac ob consensum inter diversas C. H. partes, nec non ob deprava tum totius secretionis negotium etiam paulo post iunctiones omnes languent. Si nunc medicus, ad ejusmodi aegrotum vocatus, illum sola phlebotomia, vel & unice sic dietis resoluentibus curare velit, male de ejus salute consulet, in priore casu ipsa repetita sanguinis missione malum a getur. alteram viam si ingrediatur, ipsa resolventia haud raro Peripneumoniam aut Apoplexiam excitabunt; hinc praemissa U. S., resblventibus cura absolvi debet, atque hi, nostro quidem judicio sunt casus, ubi in Melancholia U. S. potest esse utilis, sicuat sanguines missionem hoc in mombo quandoque prosuisse, aues ores praetici reserunt sas . possunt quidem causae Melancholiae etiam aliis in casibus V. S. poscere, sed morbus per se nisi memorato in casu

illam numquam requirit. 3. 224. Sin autem quiS temperamento melancholico a Natura fuit potius mulis latus, quam donatuS, tunc, acce

de Melancholia &c. T. II, P. II. Cap. IlI. P. 23 .

246쪽

DE MORTE

dentibus causis occasionalibus ex vitae genere, & dletae vitiis, non minus quidem semper generabitur etiam Melancholia; Attamen illa Melancholiae species, quae jure merito frigida dici potes , numquam non vis vitalis torporem sibi adsciscit, & remediis. majori vi stimulandi praeditis, sive sic dictis resolventibus calidis, curari debet; sanatur autem praecedenti dissicilius; in ista vero Melancholiae

specie U. S. non convenire, per se satis abunde apparet. 225. Quum autem non omnes systematis sanguiferi partes eadem cum vi vitalem laticem propellere valeant, verum inter omnia vasa imi ventris venae, valvulos a structura ne quidem donatae, minima energeta poliant, ac in iis omnium tardissime, vigente licet sanitate, sanguinis circulus absolvatur; hinc illum morbi melancholici primum

stadium, si nempe Natura aut arte non curatur, brevi in secundum transit; ater enim & densus melancholicorum sanguis ad memorata vasa assiuens per istos canales solito longe tardius movetur, sim autem pari sanguinis copia advehatur, & interim circulatio reddita suerit multo tardior,

non potest, quin illis in partibus inter vasa & sanguinem

aequilibrium turbetur , extenduntur igitur a stinguine nimia copia assuente nonnulla vasa , atque illa intra paucos dies tono plane essent orbata, nisi sanguis, ex communi suidorum lege semper tendens, ubi resistentia est omnium minima, magna pro parte adseretur ad ramos collaterales,

illi tamen etiam cito insolito oneri succumbunt, id est maximam patiuntur dilatationem, quamobrem in ejusmodi cadaverum extispiciis saepe tota superficies alicujus visceris abdominalis quasi rete vasorum dilatatorum & ferme varicosorum osteri: prout autem hoc vel illud viscus ceteris

247쪽

EIUSQUE CAUSIS.

sit debilius, nec non pro Vario Vitae genere , id prae reliquis talem varicosam vasorum extensione in patitur. Atque inde facile explicari potest, cur in uno Melancholico anxietas circa praecordia, in alio in hypochondrio dextro, in tertio in hypogastrica regione, & in quarto per totum abdomen habeat locum. Plerumque tamen sensus ponderis doloris & duritiei una cum reliquis morbi symptomatibus observatnr ad regionem epigastricam, & ad hypochon-dria, imprimis dextrum, quoniam in hepate ibi collocato in sanissimis etiam hominibus tardissime sanguinis circulus

peragitur. S. 226. Hocce in morbi stadio, vel & aliquando ante illud vires Naturae medicatrices ob multa incommoda, quibus vexatur corpus, insolitos saepe excitant conatus ad materiem morbosam e corpore ejiciendam, ac ad aequilibrium inter continentia & contenta restituendulo; oritur tunc Febris, cujus ope, si nempe illa nimis vehemens non est, haud raro Natura suum serit scopum, ac materies morbosa per felicem crisin e corpore eliminatur; & sane ex hoc fonte multo magis, ac vulgo aestimatUr, originem Febrium intermittentium, nec non Synochi simplicis esse

petendam, probavit Ill. REM P Pius 326); hinc in hisee Febribus ad viscerum statum semper esse attendendum, jure merito monuit Cl. GRANT 327). Sed si conamina illa, aut desiderentur, aut impruden

a 26 Cf. l. l. Cap. I. P. I s. 327 l. l. T. I. of the nochus non putris p. Is r. quod totum caput hac de re legi meretur.

248쪽

DE MORTE

ter suerint suppressi, increscit malum, induciturque tandem variccssis vasis a degenerato sanguine tardissime perea fluente chronica inflammatio, hanc ob causam longo tempore morbum nigrum, ceterasque huc pertinenteS mor bosas assectiones tantum non semper praecedit partis asefectae dolor majore vel minori gradu, ita quidem, ut juXta praeticorum testimonium illae fere numquam absque praegres o partis affectae dolore sint observatae 328 . Illa autem chronica vasorum Inflammatio per sat longum tempus extendi potest , & nisi initio Natura vel arte resolvatur, triplici potissimum modo terminatur, nimirum aut turgentia vasa Diapedesin patiuntur, esiluitque serum sanguinolentum, quo in casu oritur Fluxus hepaticus, hic

exitus raro tamen contingit: aut enascitur eorum ruptura,

quo in casu pro varia partis affectae sede oritur vomitus cruentus, Morbus niger, vel & Fluxus Haemorrhoida lis , qui ultimus criseos vice haud raro fungitur; vel denique transit illa chronica Insammatio in Indurationem; sequitur tunc tota destructio organicae compositionis vasorum, atque sic dicti viscerum schirri pro magna parte inde natales debent rationem vero, cur Insammatio chronica viscerum abdominalium prae ceteris amat hosce eXitus, plane ignoramus, dictorum interim veritatem praeticorum observationes probant, idque pro nostro scopo omnino susscit.

249쪽

g. 227. Ex dictis patet, nos Versari in ea sententia, quod licet per varicose dilatatas venas dissiculter moveat tur sanguis, neutiquam tamen in corpore vivo obtineati talis vasis cujusdam in farctus, ut illud pervium esse desi- nat, verum e contra per illa etsi tardissime nihiloseciust motu non interrupto sanguis vehatur tam diu, donec eorum-l dein organicae compositionis plena destruetio accesserit: l quod autem nec obliructiones, sive repletiones vasorum materie spissiori in corpore vivo obtineant umquam; nec sedi ista resolventia remedia resolvendo mechanice congestar' materiam spissiorem operentur, tum ex bene multis Natu rae phaenomenis, tum ex partium affectarum struictura &functione, nec non sano raticionio probari potest. Comparemus modo quaeso memoratarum venarum varicosas dilatationes cum variςibus externis, & quantum roboris inde non acquiret nostra opinioli ' Notum vulgo est, foeminas nonnullas primis graviditatis mensibus varicibus ac sigi, iisque ad partum usque laborare, & tunc haud raro sponte ab illis liberari, manseseito indicio, sanguinem hisce in venis contentum semper cum ceteris vasis sanguiferis communicasse, atque venarum ejusmodi dilatationem minime stagnantis sanguinis coagulo, sed unice assu Xui majoris sanguinis copiae esse adscribendam, id est obstructionem vasorum aliqua congesta& spistiore materia hic locum habuisse nullum. 29. Tamentes maxime varices, si modo venae tonum non plane amiserint, saepe sola apta fasciatione curantur,

indicio, & hoc in casu nullam stagnationem sanguinis coa- . suli adsuisse. q. A varicibus admodum snveteratis saepe oriuntur co-

250쪽

piosissimae Haemorrhagiae, ita, ut haud raro mortis periculum cum iis sit conjunctum 33ob, super

que patet, absque destructione organicae compositionis venarum illas, licet quam maxime varicosas. tamen semper cum ceteris systematis sanguiferi partibus commercium

alere.

f. et et 8. Uti autem multa Naturae phaenomena, veram obstructionem numquam adesse, probant; sic etiam, partium assectarum strueturam & functionem si consideremus, res adhuc dum evadit clarior, ponamus v. g. hepar, Viscus omnium maxime juxta veterum systema in farctibus ob noxium, obstructione systematis venae portarum laborare; sanguis ergo, qui ex omnibus imi ventris venis ad venam portarum vehitur, ac bilis secretioni in servit, non assumi potest, verum refluit versus viscera abdominalia, quantae turbae inde in toto circulationis negotio non orirentur porro, bile deficiente, languet digestio, partes Chylosae achymo non rite separantur, non igitur rite praeparari chylus potest; uno verbo brevi languere debent functiones ad unum omnes propter requisitorum stimulorum desectum; praeterea maXime turgens obstructum hepar ob stagnantem vitalem laticem occupabit locum solito longe majorem, ventriculu8 itaque, aliaeque partes e sede naturali dimota ab enormi illo hepate maximam patientur compressionem; quantam vero tensionem, quam ingentes dolores omnes illae mutationes necessario sequi deberent, ex situ & con-

SEARCH

MENU NAVIGATION