De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

nexione illarum partium inter se satis liquet; ac insuper ex symptomatibus, quae venarum hepatis Indurationem sequi solent , probatur; refert Celeb. TISSO TUs luculentissimum hujus rei exemplum de viro, schirro hepatis laborante, qui tot tantisque passus fuit cruciatibuS, ut Tisso TUs, aliter optatorum inimicissimus, nihilominus illo in casu prae doloris vehementia optata larga manu propinaverit, eo scopo cut ipse ait) ut modo enormes & intolerabiles dolores Opii usu paululum sedarentur: quum autem iis in casibus, ubi obstructiones adesse perhibentur, illa symptomata tantum non omnia desiderentur; hinc novo argumento constat, obstructiones veri nominis in corpore vivo non dari c33I . Ne objiciatur, non omnia systematis venae portarum vasa infarciri, sed tantum e rumdem nonnulla, quippe hoc effugium nil valet, nam impactus ille sanguis continuo stimularet illa vasa, cujus stimuli effectus nil aliud posset esse, nisi validissima illorum contractio, qua mox illa obstructio tolleretur. Ut ut igitur omnia, obstructiones in corpore vivo non dari, docent, sic & in cadaveribus eorum, quos obstructione emedio fuisse sublatos, unt, illae numquam non desiderantur; & nemo huc usque cujusdam cadaveris dissectione e rum existentiam probavit.

S. 229. Quid autem dicam de sic dictis resolventibus Τ

252쪽

lentia Mercurius dulcis, an vero quis sibi facile poterit persuadere, quod paucissima illius pharmaci grana in primis viis , ct in systemate lymphatico varias adhuc passa mutationes, nihilo secius in systemate sanguifero impactam

spissiorem materiam, seu vasis alicuius obstructionem adhuc resolvere valeant 2 An antimonialia, refracta admodum dosi exhibita, agunt spissam materiem resolvendo' nonne e conistra haecce omnia abunde demonstrant, tesolventia haud immediate in suida operari, sed potius agere in solida, iisque imprimere certum & determinatum motum, cujus es- sectus est, ut sanguis a materie morbosa mundetur, ac illa motibus Naturae haud explicandis ad varia corporis colatoria deseratur, & e corpore eliminetur confirmatur dein illa sententia resolventium calidorum agendi ratione, quae in solida operari, extra dubium est positum; quin illa ob resignem vim, qua solida ad actionem incitare solent, non nisi temperamentis frigidioribus, aut aetate provectis propinentur - sed in Viam redeamuS. S. 23o. Oritur itaque Morbus niger a vasorum ruptura, plerumque ex praegressa chronica Inflammatione nata; illa interim ad hujus morbi essentiam non requiritur, dum venarum per Varices dilatatarum ruptura aliquando etiam sine ulla praegressa Inflammatione sola nimia extensione oriri possit, ac illo in casu non minus quam in praecedenti eaedem oriantur morbosae assectiones: longe aliter interim res sese habet, quando aut in provectiori S corbuli gradu a sanguinis fumma in dis lutionem propensione , aut ab Aneurismate oritur vasorum ruptura ; nascitur tunc quidem quoque fluxus sanguinis, verum a morbo nigro,

253쪽

EJUSQUE CAUSIS.

qui semper Melancholiae est progenies, toto coelo dissertille : hinc non omnem sanguinis fluxu in pro morbo nigro esse habendum, jam observaverat HIPPOCRATEs, qui jure merito monuit, illum semper ab atra bile, id est, a constitutione Melancholica esse repetenis

S. 23 i. Illae vero nigrae alvi dejectiones, illi vomitus ejusdem materiei, nisi Natura arte adjuta inhibeantur, nisi vasa iterum sese contrahentia sanguinis exitum impediant, sicque fluxum sitstant, brevi conclamatum est; nimirum ex vasis ruptis de novo esctuens continuo sanguis excitat copiosissimas, nigerrimas , creberrimasque alvi de jectiones; effusus ille morbosus sanguis stimulat intestina, eorum actionem turbat , nec raro Enteritidem producit; medicamenta ore ingesta saepe mox per anum rursus ejiciuntur; ob summam sanguinis amissi copiam , qua maxime debilitantur miseri, Syncope syncopem presso pede sequitur; ac omnia illa symptomata continuantur, donec organis ob deficientem plane sanguinis stimulum penitus prostratis, miseri demum incidant in lethalem teipo- thymiam, qua tragoedia clauditur z de Fluxu autem hepatico, nisi sit Morbi nigri sequela, quantum novi, mori,

tur nemo.

254쪽

DE MORTE GENUS QUARTUM.

LIENTERIA, CHOLERA ET FLUXUS COELIACUS.

S. stast. De his morbis breves esse possumus, quum prior eorum, si non inhibeatur, quidem in alias, & saepe lethales transeat morbos, neutiquam vero immediate mortem inserat. Idem valet quoque de fluxu coeliaco. Ex Cholera demum si homines pereant, semper illorum Vitam . syncope seu spasmi exstinguunt 333); utraque autem moriendi ratione supra jam fuit dictum.

ORDO SECUNDUS.

SANGUINIS PROFLUVIA.

g. asa. Haemorrhagiae, ex quacumque C. H. parte

natae, quoad causas, quoad prognostin , quoad curam, quoad rationem, qda eX illis homines moriuntur, Vino verbo quoad omnia phaenomena, magnam invicem habent analogiam, hinc non opus est, ut de omnibus singulatim agamus, sed sussicit 333 CL ML calli De l. l. T. II. Lib. III. Cap. II. p. 197.

255쪽

EIUSQUE CAUSIS.

cit generale eorum eXamen, sola excepta Hoemoptysi, quae ob lo ei affecti momentum & Ob nonnulla symptomata, quae sibi priva habet, peculiarem meretur considerationem, agam itaque hoc in ordine primum de Haemorrhagiis in universum, secundo speciatim de Hoemoptysi. et 34. Quoad Primum. Quoties ex aliqua corporis parte copiosus & celer sanguinis effugus locum habet, sive

ille sit spontaneus, sive a vi externa excitatus toties dic, tur Haemorrhagia. Omnia ergo, quae ostia vasorum dilatare, aut eorum solutionem continui producere post int, ceu totidem causae, Haemorrhagiam certis sub conditionibus inducentes, habenda sunt; potissimum tamen illa natales debet perturbationi actionis systematis sangui seri, cujus effectus est, quod sanguis non aequabiliter per totum corpus distribu tur, sed majori quantitate celerique cursu nonnulla petat

organa. Extenduntur sic cito praeter modum a magna assuentis sanguinis copia eorum organorum vasa, illius vero extensionis ostiorum dilatatio , aut ipsorum vasorum

ruptura haud infrequens est sequela, praecipue si vel ob debilem aegri corporis universi conditionem, vel ob peculiarem cujusdam organi debilitatem infirma vasa resistentiae sunt imparia. Illa causa, licet sola quandoque Haemorrhagiam producere possit, plerumque tamen ad inaequalem illam sanguinis distributionem accedit adhuc alia causa, nempe vasorum vitalium reactio; simulac enim vasa a nimis assuente sanguinis copia se ultra solitum distenta esse, sentiant, illa exvi, omnibus C. H. partibus a Natura innata, ad incommoda quaecumque avertenda, mox Omnes intendunt vires, ut

256쪽

DE MORTE

superabundans vitalis latex ultorius propellatur , oritur itaque summa Vasorum cola tractio, cujus violentia saepe ena scitur vasorum dilatatio, aut ruptura. Rationem vero, cur sanguinis prosuvia periodice recurrant, & semper eadem petant organa, egregie eXpli cuit CULLEN Us ex eo, quod, etsi per Haemorrhagiam superabundans sanguis in assecto organo fuerit sublatus,

nihilosecius tamen maneant causae, quae congestionem sanguinis versus illud organum generarunt; illae vero remanentes nunc incilius adhuc quam antea novam congestionem

producunt, quippe vasa istius organi, quod ante Haemorrhagiam fuit passum, ob relaxatum tonum irruenti sanguiniminorem offerunt resistentiam 3249. Aliquando etiam peculiaris systematis sanguiferi de

generatio est in Haemorrhagiae causa , etenim in summo gradu Scorbuti , Luis venereae , aliorumque morborum, tali modo quandoque degenerantur vasa, ut per totam eorundem longitudinem quasi per cribrum effluat sanguis; hic igitur nec inaequalis sanguinis distributio, nec nimia vis vitalis reactio potest accusari; sed e contra peccat vasorum conditio, atque illorum summo torpori debetur, ut', a morbose affecto sanguine stimulata, mox aut rimas contrahant, aut & ipsam patiantur rupturam. Denique in corpore optima fruente sanitate. & in quo persecta cum harmonia omnes functiones peraguntur, a causa quadam mechanica eXtrorsum inlata Haemorrhagia nasci- 334 cu LLEN Hrs lines of the Practice of Phasic. Vol. II. Zoox IV. Chap. I. se l. II. 1246. P. 26 .

257쪽

EJUSQUE CAUSI s. zJI

nascitur saepe; stricto tamen sensu in utroque ultimo casu sanguinis profluvium non sistit morbum, sed est tantum cujusdam morbi symptoma, satis periculosum. S. 233. Haemorrhagiae prognosis differt pro aegrotantis habitu, temperamento . vitae genere, sanguinis amissi copia, & qualitate; nec non pro maj0ri Vel minori affectoriim vasorum diametro. Hinc Haemorrhagia, quae a vasorum degeneratione nascitur, ob principii vitalis torporem, qui illam numquam non comitatur, semper est ominosa, & saepe aegrotis adsert perniciem: eandem ob caustan sanguinis eiu uxum, ab sttonia pendentem, plurimum quoque timere oportet; nisi enim brevi illa atonia totis tur , sanguinis profluvium sisti nequit, actumque est de vita; probat hoc ingens foeminarum numeruS, quae, partu enixo, ob Haemorrhagiam, eX uteri atonia natam, moriuntur 335b: quae autem ex plet hora oritur, in universum facilius curatur, imo saepe sponte cessiat; potest tamen &illa esse lethalis, saltem refert HILDANUS, Virum quemdam juvenem, robustum, ae a multis annis Haemorrhagiae narium obnoXium, demum vernali tempore tantam narium Noemorrhagiam fuisse passum, ut non diu post animam essaverit 336 b. denique a vi externe adplicata, v. g. a vulnere, ortum duxerit Haemorrhagia, a varia vastis laesi magnitudine prognosis desumi debet; sit arteria nempe maxima fuerit, & cordi vicina , plerumque illius laesionem

prae

258쪽

DE MORTE

prae amissa sanguinis copia cito sequitur mors es exemplum itamen rustici cujusdam, cui arteria agillaris cultro discin- ldebatur, & qui nihilosecius seliciter evasit, adfert SNIE

TENUS, indeque jure merito conclusit vir eximius, etiam in periculosissimis arteriarum vulneribus non facile esse de-

236. Sanguinis profluvium, seu potius causae illud inducentes, diversimode variis in cassibus curantur; in plethoricis V. S., refrigerantium usus, diaeta tenuis, stricta, ac corporiS eXercitium omnem absolvunt curam: si a spasmo oritur, Vel & hinc diutius perduret, Opium, refractae Ipecacuantiae doses ob vim antispasmodicam & sedativam, nec non Vesicatoria se commendant; si a vasorum degeneratione ortum duXerit malum, sanguinis profluvium non est. nisi alius morbi symptoma, quod vario morbo di- verso etiam modo curari debet: si a vi quadam eXterna na- tales traxerit, sique ergo simul adsit vulnus, pro re nata ivariis enCheire sibus sanguinis fluxus inhibet chirurgus: si demum Haemorrhagia, a causa interna nata duratione &copia sanguinis effusi modum excedat, & indicatio vitalis urgeat, adstringentia in usum sunt vocanda: inter haec cetera virtute superant martialia, & Alumen, quod ultimum omnium esta praestantissimum censet CULLEN Us 338 . Communicavit quoque mecum . Celeb. oos TR RDYK, se

uteri Haemorrhagiam martialibus, ipsoque liquore stipit-

co LoFII h. e. Muriate serri, frustra tentatis, Aluminis usa

33 Cons. l. l. T. I. I. I 61. P. 23 . a 33 Cons. I. l. 129 3.

259쪽

RIUSQUE CAUSIS.

seliciter cohibuisse. Cum adstringentium usu interno eo. rum usum externum jungere quandoque convenit, interque illa aqua frigida numerari meretur : extremitatum autem ligaturis, utpote incertis & ambiguis remediis, non multum esse fidendum, autumo; extrema variiS in Haemorrhagiis non raro .incassum fuisse ligata, monet Cl. BZNN

TUs; dum e contra blanda frictione sanguinem versus extrema sollicitare, fere semper proficuum invenit vir egregius 339). spes assulget, fore, ut aegrotorum cum fructu ligaturae in locum frictio substituatur. S. 237. Quomodo vero ex sanguinis profluviis diem obeat supremum homo, id potissimum ex symptomatibus, quae talem moriendi rationem concomitantur, peti debet. Ex his patet, quod , ingenti sanguinis copia adeo cito amissa, parietes vasorum ob stimuli desectum collabantur; hine debilissimus fiat aeger, facies, labia, ungues, imo totum corporus pallescant, pulsus vacillant, & evanescant, frigeant eX- trema , irrepaut somnus , & ipse deficiat animas: Tali sub conditione vires vitales ad perturbatum aequilibrium

restituendum ultima vice irritos eXserunt Conatus, oriuntur leves membrorum convulsiones, sicque plerumque ipsa sub reactione exstinguitur vita. g. 238. Quoad Secundum. Quoties sanguis e pulmonibus fluens per asperam arteriam in os derivatur, toties illa morbosa conditio dicitur Hoemoploe. Inter Haemorrhagias morbus hic non est infrequens, quod

260쪽

quod, habita ratione ingentis vasorum pulmonalium copiae,e Ortimque tenerrimae structurae, nemini mirum videbitur. Apud Nosologos variae Hoemoploes notantur species; s ed, uti mihi videtur, facile reduci possunt ad sex, Habitualem nempe, Cacoo micam, Periodicam Accidentalem , Trau maticam, & Metastaticam memoratas vero illius species distinguendas esse, necessario duxi, non solum , quia eae distinctiones in Naturae observatione sunt fundatae, sed etiam,

quod curationes diversas requirant. f. 239. I '. HABITU ALis. Noscitur illa ex mala pectores conformatione, thorace angi isto, collo longo tenui, scapulis alarum in modum extensis, habitu corporis gracili, gratioso, & agili, factu nitidissime candida, genisque

roseis, aspectu oculorum vivido, ingenii acumine, animique hilaritate, fibra delicata ac valde irritabili, dispositione haereditaria. Tales homines ad annum decimum octavum nunc ocius nunc serius data causa, vel & quandoque absque ulla causa cognita in Hoemoploen incidunt, praesertim si memoratis dispositio hereditaria acceserit. 2'. CA COCHYMICA. Dicitur sic Hoemo pice, quando illa nascitur a diathesi quadam morbosa sanguinis, cum principii vitalis torpore juncta: huc ergo pertinent diathesis Scrosulosa, Scorbutica, Venerea, Scabiosa; nec non ista, quae Muriatis oxygenati Hydrargyri ab usu in sequi solet, uno verbo, omnes illae sanguinis asseetiones, quae vis vitalis torporem sibi adsciscunt; ponitur itaque in Hoem optoe cacochymica semper majori aut minori gradu systematis sanguiferi degeneratio. 39. ACCIDENTAL Is est illa, quae neque a labe pubpὶ Onum haereditaria, aut a vasoruna degeneratione pendens,

SEARCH

MENU NAVIGATION