De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

disserre in eo, quod in reliquis materies morbosa aut subigatur, aut e corpore eliminetur per vires Naturae ,, medicatriccs, dum in Hectica ab illarum actione numis, , quam tam salutaris eventus sit exspectandus, ait porro, se quandoquidem parum, aut nil opus vires Naturae hoc ,, in morbo polliceantur, omnis curatio ab artis auxiliis

se petenda est a6ob. V

S. 25 o. Requirunt ergo CULLENUS & Μ ACBRI- 'Di Us ad Hecticae existentiam humorum diathesin morbosam; interim videtur elici nosse ex potentiis nocentibus a quibus ille morbus nascitur, illam absque ulla humorum acritate saepe oriri, atque eorumdem morbosam crassinplerumque saltem potius esse habendam pro Hecticae esse-etu, quam pro ejus causa. Etenim oritur Febris Hectica aut a morbosa affectione cujuSdam systematis, uti v. g. in Hectica Syphi litica, Scorbutica, Scrofulosa &c., res sese habet. Uerum quidem est, quod hisce in casibus humorum crasis reperiatur morbose asseeta, attamen etiam tunc Hecticae originem non esse petendam ex acritate qua tali patet ex eo, quod scilicet, teste ipso cUL-LRNO 36i , acritate Scrofulosa, Scorbutica, imo ipsa Cancrosa, omnium certe pessima, saepe per sat longum tempus in corpore adesse possit absque ullo Febris Hecticae indicio; idem contingit in Lue Venerea, ubi, uti vulgo notum est, virus venereum jam per sat longum tempus fuit absorptum, antequam illa Febris apparet, unde 36o Cons. l. l. Cap. XVIII. p. IIS & II 6. aci Vid. l. l. s. 361.

272쪽

256 DE MORTE

de manifeste liquet, haud a materie morbosa absorpta, sed ab ipsis solidis, ob morbosum stini ulum degenerationem PaS-ss, Hecticam induci; aut, ut plorumque fit, nascitur Ilectica ex topica cujusdam organi assectione, vel & ab illius

degeneratione, id est, natales ducit ab iis causis, ubi nulla acritate humorum accusari potest, quin ubi ne minima illius detur suspicio, nam n Cnnunquam originem ducit a stimulis variis, in corpus ceterum sanum nimis vehementer operantibus; sic v. g. oritur illa non raro a tuberculis pulmonum , a degeneratione glandularum, mesenterii, a viscerum schirris, a vermibus, calculis &c. Unde qupeso in viscerum schirris, in quibus haud raro tota organica compositio reptritur destructa, hurnor ichorosus potest absorbe-rip quomodo amabo ab iis, a vermibus, a calculis, humorum acritas potest oriri Τ nisi unice ex eo, quod aut defectu cujusdam functionis, aut & in utrosiue ultimo casu stimulis morbosis nimia cum violentia operantibus solidis talis imprimatur actio, cujus numquam non morbosa humo . rum degeneratio sit effectus. Hoc a priore jam satis certum, a posteriore practicorum observatis egregie quoque confirmatur; non tantum enim quando Febris Hectica a memoratis caussis oritur sed etiam ubi ipsius Phthyseos est sequela, in initio morbi sanguis detractus saepe est naturalis, ne minima quidem humorum observatur discrasia,& non nisi in sine morbi, omnibus in pejus ruentibus, conditio eorum reperitur morbosa, indicio, humorum acritates unice esse effectus depravatae solidorum agendi ratio

nis; hinc, ubi Hectica a vermibus, vel a calculis ortum ducit, si in illius initio stimulus morbosus seliciter removea tur, mox pristina redit sanitas, nullaque apparet humorum

acria

273쪽

EIUSQUE CAUSI s. a Sp

acrimonia quid ergo ' quid aliud ex his omnibus concludi potest, qnam quod Febris Hectica a stimulo morboso quocumque certo & determinato motu in solida agente nascatur, atque ad illius existentiam nulla humorum acrimonia requiratur; nam potentia nocens quaecumque, si violenter & continuo corpus stimulat, non potest, quin solidis inducat debilitatem & certam degenerationem, quibus conditionibus mox se adjungit motus febrilis, qui Febris Hectica appellatur. f. etsi . Ex his ergo liquet, Febrim Hecticam, non

nisi gradu a ceteris Febribus esse diversam, ac rationem, cur illa, reliquarum adinstar, numquam felici crisi terminetur, esse petendam ex eo, quod ad Hecticae existentiam requiratur principii vitalis torpor, qui essicit, ut ab ejusmodi stactis viribus neutiquam causa morbosa depelli possit. Hinc reliquae Febres omnes in Hecticam transeunt, simul ac modo huc necessaria in solida agendi ratio accesserit; ceterum Hectica, aeque ac ceterae Febres, non est nisi conamen saluti serum Naturae, sed quod aut ob organi cujusdam degenerationem, aut ob solidorum debilitatem, justum effectum sortiri nequit; solida tamen continuo a potentia nocente stimulata ruunt in irregulares & inordinatos motus, talique modo morbi causam tollere tentant, at frustra, dum illius causa aut removeri plane nesciat, aut sal

tem ejus sublatio sit adeo dissicilis; ut huic scopo superstites vires haud sufficiant, quin ipsa virium vitalium reactione, remanente nimirum stimulo morboso, organa in dies magis & magis debilitentur, omniaque ruant in pejus. Ne objiciatur, hanc Febrim, ceu conamen salutiferum

274쪽

DE MORTE

inanis et stent, quo magis ad vitae finem vergunt miseri idem enim in aliis bene inultis morbis etiam haud raro Observatur, si e v. g. in Febre lenta nervosia, cujus praesertim in fine summus principii vitalis obtinet languor, saepe analoga nascuntur symptomata, ac ubi, uti aliquoties evinnit, hac in Febre inediis sub convuli ionibus csJatur anima, sunt tunc illi motus irregulares virium vitalium excessui tribuendi 8 num quaeso dirisiimae illae convulsiones, quibus Hydrophobia correpti continuo tentantur, miserorum principii vitalis vigori sunt adscribendae 2 nonne absque omni dubio haecce omnia ex immoderata'& abnormi organorum reactione ad stimulum morbosum sunt repetenda 3 nil valet igitur proposita objectio, nititur enim ea falsae illi hypothesi, quod motus abnormes & irregulares semper ab excessu principii vitalis proficiscantur, dum eoontra illi, uti ex allatis exemplis patet, saepe etiam, nasci Iblent a vehementer irritante stimulo morboso, languente licet prinςipio vitali. Haec autem de Hect icae natura generatim monuisse ad cognitionem morborum, quibuscum saepe jungitur, omnino susticit, nec ultra quid certi de ea statui potest, nam, quum illa non sit nisi alius morbi symptoma, pro varia in ,

dole illi s morbi, quocum jungitur, ipsa etiam dissicit,

275쪽

ΕJUSQUE CAUSIS.

DORDO PRIMUS.

GENUS PRIMUM.

s. 1sb. Quoties corporis consumtio ulcere in parte solida non dura haerente locum habeat, toties illud malunt dicitur Phthysis; est igitur Phthys s non nisi nomen generale omnibus consumtionibus communis, si modo ex ulcere in quadam corporis parte haerente hominibus contingunt. Quum autem , docente experientia, in omnibus sereorganis internis ulcera oriri possint, tot dantur Phthyscos species, quot sunt organa, quorum ulcera totius Corpo ris emaciationem & debilitatem ossicere valent, hinc rascuntur phthysis cerebri cs6a , trachealis, pulmonalis, pleuritidis sive empyema, Phthysis cordis 363b , omenti, periton ei & mesenterii 33 b, ventriculi ca65 , intesti-

276쪽

S C., uno verbo omnes partes possunt pati Phthysin, quarum eXUlcerationem corporis consumtio sequitur. De hisce omnibus Phthyseos speciebus separatim agere nostrum non est, nobisque susicit generalem Phthyseos exhibere descriptionem, cui scopo ut satisfaciamus, speciminis loco elegi Phthysim pulmonalem, quum illa ceteris frequentius occurrat, de cujus ergo varietatibus, prognosi, medela. complicatione, indeque sequente moriendi ratione nonnulla sum dicturus. Si praeticorum evolvamus libros , mox patet, illossere omnes, Phthysin pertractantes, sub ejus nomine comprehendisse etiam bene multas affectiones morbosas, in quibus pulmonum exulceratio obtinet plane nulla, quae igitur proprie ad hunc morbum haud pertinent, sed potius inter Tabis species enumerari merentur. Id enim annotandum esse credidi, quia ex hoc fonte pro magna parte vide tur esse componendum, quomodo a Viris in arte medica, summis talia potuerint praescribi remedia hocce in morbo,

quae si in vera Phillysi de qua unice hic agitur appli-

277쪽

EIUSQUE CAUSIS. a6I

carentur, non solum non proficerent, sed etiam aegroto

rum mortem accelerarent.

3. 253. In Phthysii autem Vera nostro ex judicio po. tissimum tres sunt diitinguendae varietates. Phin sis ab Iloemopto quae praecipue oritur ab Hoemoplysii habituali & cacochymica, ceterae enim species non nisi certis sub circumstantiis' in Phthysin trans

eunt.

Pht sis ab Insiammatione acuta. Sic apello illam

speciem , quae Peripneumoniam quandoque sequitur. a'. Phthasis ab Insiammatione chronica. Haecce species, quae vulgo tuberculosa dicitur, omnium frequentissime occurrit illa plerumque ortum ducit ab assectione Scrosulosa glandularum pulmonum. Probant hoc, docente CULLENO, aegrorum habitus, tumor glandularum Conglobatarum aliarum partitum, quae una saepe cum illa Phthysi observatur, & complicatio hujus Phthyseos cum Tabe mesenterica, quae niani seste est: originis Scrosulo-1ae 37Ib: cum illo facit M RADIUS, ,, qui, postquam ,, adnotasset, illos maxime pulmonum exulcerationibus esse se obnoxios, qui aetate juvenili Strumis fuerant vexati, se sic pergit, eΣpert. Medicus RADCLI v I Us dicere soleis

se bat, Phthyses in nostris & frigidioribus regionibus esse se plerumque strumosas, saepissime itaque videmus in tabidis, , post mortem pulmonem tuberculis seu glandulis induratisse obsitum, quae suppurantia pus exspuerant c372b, V ni- is hi-

278쪽

hilo secius tamen quandoque pubitionum vasis, degenerati

nem pasias, illa Phthysis originem debet, si scilicet vel a

Poripneumonia non persecte resoluta, aut ab II Oem OP te e praegressa aliqua pulmonum pars in indurationem, abiit , idem in hoc viscere contingit, quod in partibus N. C. externis , in furunculis non rite suppuratis , fieri quotidie sere observamus; nimirum pars illa furunculi, quae suppurationem non fuit passa , etsi saepe per longum tempus indurata maneat, semper tamen ad novam Inflammationem magnam retineat propensionem, ita ut post longum tempus, suborta causa quadam occasionali, de novo ab illa corripiatur, tumque abeat in suppurationem; simili autem modo in pulmonum tuberculis res sese habet; in initio nempe ista tubercula etiam nullum excitant doloris sensum, postea tamen, praesertim si iis aliquis stimulus accesserit, corripiuntur Inflammatione chronica, quae lento procedens gradu demum suppuratione terminatur, exhibetque bene multas parvas vomicas 373). g. 25 . Phthyseos prognCsis in universum est ominosa, nam plerumque eX hoc morbo ocius vel serius ad plures abeunt miseri: hujus eventus ratio tamen non, uti vulgo sol ci, cx saccida pulmonum structura, motu eorum perpetuo & expositione ulceris aeri atmosphaerico videtur esse petenda, haec licet revera sanationi obstent, minimetamcn ad funesti eventus eXplicationem sussiciunt, nonne enim

a s) CL cu LLRNUs l. l. f. p. 383. STOLL Rat. Med. P. I. de pleuritide occulta sive latente p. II. & seqq. BURsERI Us l.

l. T. IV. Cap. III. p. 48. ia nota S P. II.

279쪽

EIUSQUE CAUSI s. a 63

enim illa omnia in uincere pulmonali seni per adsunt & cur quaeso nihilominua, docentd CULLκ No 37έ),

Phthysis a Perii neumonia nostris in regionibus ceteris rarius occurrit, ac etsi in suppurationem transeat pulmonum Inflammatio, tamen, vomica rupta, saepe laudabile evacua tur pus, brevique coalescit ulcus Τ cur amabo, Hoemoploes sequela, licet sit vera pulmonum exulceratio, aliquando tamen illud ulcus brevi felicem sanationem admittit cars Τ cur denique . si corpus sit sanum , ac aegro intus ad Phthysin nullam habeat praedispositionem, a Peri- pneumonia in suppurationem terminata saepe non , & ab Hoemoplysi accidentali periodica & Traumatica fore numqua in enascitur Phthysis 376 8 nonne ex hisce omnibus liquet, memoratas rationes non solum esse in causa funesti hujus morbi eventus pNostra ex sententia Phthyseos prognosis potius est desumenda ex varia Phthyseos varietate, nec non ex musa, quae illam induxit: etsi insuper in prognosi omnino sit atten- .dendum ad stadium Phthyseos, in quo Versatur aegrotus, quidquid enim resertur de curatione hominum, qui jumper plures, imo per 28. annos, PhthΥsi laboraverana , omnes illi casus absque dubio pertinuerunt ad quemdam Tabis speciem, neutiquam Vero ad veram pulmonum exulcerationem; quis quaeso pulmonibus pro marima parte sup-

P. 272.

280쪽

puratis, adhuc laveret sanationis spem y sane quamdiu medici artem non calleant naturam inducendi in taleS mo tus, quibus nisu quodam formativo loco portionis corruptae nova generatur pulmonis portio, tamdiu ex consummata Phthysi numquam ullus relevabitur aeger; quin, licet me dici hanc callerent artem, nihilo secius consummati Phthysici ad unum omnes perirent: etenim Corporis Humant organa tantum ad certum gradum absque inevitabili vitae jactura motus abnormes pati valent; hinc si ultra illum gradum motus abnormes extendantur, actum est de vita, nec ulla sanationis spes amplius superest , id non solum verum est quoad Phthysin, sed etiam quoad morbos ceteros omnes; sic memini, me in elementis physiologicis summi HALLERI legisse, virum eximium nullum eorum, in quibus in Febre quacumque intra spatium unius minuti pulsus I o. absolverentur, vidisse sanatum, sed illos semper periisse. Ast istimur itaque Cur LENO 377), 'Ilo nenti, ut in Phthysi a quacun)qtie causa etiam nata a Certo consumtionis gradu cum sudoribus profusis, & diar- rhoea stipata nemo unquam reconvalescat. In ultimo igitur Phthyseos pulmonalis stadio curatio extra artis poemeria est; ceterum pro diversa ejus varietate & pro varia causa major aut minor sanationis assulget spes, sic v. g. Phthysis a Peripneumonia nata, si in corpus satis vegetum inciderit, sque in illius initio justa adhibeatur medela , ceteris faciliorem admittit sanationem, uti probant haud pauca aegrotorum exempla,

SEARCH

MENU NAVIGATION