De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

nimia Ira subitanea etiam morte mulistari posse, Cl. BRU- Rigst sequenti docuit exemplo; refert nempe de muliere, quae persecta corripiebatur syncope propter gravem Iram, qua in proprium exardebat infantem, & brevi animam reddebat: en historiam, quae juxta Irae phaenomena sic optime videtur explicari posse; notum ess , in iracundis respirationem esse celexem, solitoque concita torem, atque inspirationes esse breves, & valde imperfectas, quum ob Validam, spasmodicam, omnium partium Irritabilium contra etionem thorax non solito pro more ampliari valeat; illi nunc effectus quoad respirationis organa observantur eo majores, quo quis graviori alliciatur Ira: hinc iratus homo brevi anhelat, spiritumque vix ducere valet: s Ira nunc non cesssit, verum aliquam ob causam continuatur, aut adhuc incitatur: tunc respiratio impeditur, quia sanguinis copia adeo in pulmonibus accumulatur, ut hi eum ferre & propellere nequeant, itaque pulmonum vasis

supra tonum dilatatis, & congestione sanguinis ibi saeta,

illi assi uentem ex corde dextro Vitalem laticem rectispere haud valent, hinc is refluit ad cor dextrum, illud obruit, oritur syncope, & tum prae nimia sanguinis copia, tum prae ipsius depravata qualitate sus catio inducitur, id est, aliis verbis, prae nimia Ira suffocatur homo.

Haec explicatio omnium Optime . cum Irae phaenomenis congruere Videtur, eaque igitur tam diu utemur, donec aut melior inventa fuerit, aut nobis hac in re major affulserit lux.

62쪽

ANIMI PATHEMATA DEPRIM ZNTIA.

f. 54. hunc ordinem Terrorem refero, etiamsi iIlum inter animi commotiones excitantes referre, eique adscribere effectus Irae analogos, multis Physiologis interque eos Ill. MALLEno placuerit; dum Terroris phaenomena, ejusque effectus, ex quibus unice Animi pathematum divi sio peti debet, omnino pro nostra sententia militant; Terroris enim effectus sunt spasmodica partium externarum confrictio, qua sanguis a corporis peripheria ad centrum prO- pellitur, hinc illa animi commotio cor in palpitationem,& pulmones in angorem conjicit; hinc vasorum detumescentiam , pulsuum debilitatem, frequentiam, nec non pallorem , frigus, congestiones, imo abortum parit, evacuationes supprimit, atque subito necat ); & si non necet, admodum disponit ad morbos, qui a secretionibus, &

44) Vid. nop pM AN Opera omnia, l. c. a I. I9. ad s. 24 ubi etiam exempla, ea, quae diximus, apprime probantia, non deside rapi ,

63쪽

EJUSQUE CAUSIS. 47

excretionibus impeditiS, a sanguinis retropulsione versus interiora oriri solent 5b. S. 55. Recensita autem symptomata totidem pro se tentia, quam amplectimur, sistere argumenta, non opus est, quod moneam, quum ab una parte hac de re dubitat nemo, & ab altera adversariorum objectiones, si eas rite perpendamus, etiam non magni esse valoris, nobis constabit, namque catamentorum restitutum fluxum, Haemorrha-gias, Inflammationes alvique fluxum, bilisque subitum motum , ac omnia reliqua, quae aliquando a Terrore observata fuisse, asserit Ill. HALLBRUs 46), minime Terrori qua tali, sed desperationi, id est affectui ex Terrore & Ira composito esse adscribenda, ex ipsis allatis patet symptomatibus: etsi non negem, eorum nonnulla iis in casibus, ubi Terror tantum fuerit levior, ab actione virium Naturae medicatricium, qua subito sanguinis refluxus versus corporis peripheriam locum habet, peti post , imo nonnunquam

debere. Nec majoris ponderis est alterum eorum argumentum,

quod scilicet Terror quasset violentissime systema nerveum, spasmos, convulsitones, imo ipsam inducat Epilepsiam; dum nil contradictorii involvit, ab Animi pathemate deprimente oriri posse Morbos, in quibus durante eorum paroxysino vis vitalis excessus locum habet, sed e con

tra - 4s) Cons. GAUBII & HorrMANNI l. l.

64쪽

DE MORTE

tra id saepe accidere, transitus primi stadii febris internali

tentis in secundum nos tantum non quotidie docet. g. 56. Essectus autem vehementis Terroris non raro esse vitae cum subitanea morte commutationem a Veteribus jam suit annotatum: legimus apud PLINIUM, PUBLIUM RUTILIUM illico eXspirasse, quum fratrem in consulatus petitione repulsam tulisse, ei nunciaretur 47); hoc recentiores multis confirmant eXemplis, eX quibus duo mo do proferam specimina, quorum unum exstat apud Ill. LANCI sIUM; se de Optimate quodam sene ac valetudinario, qui tranquille alicubi coenans improviso accipiebat nuntium de adventu sibi 'neque grato neque honorifico,, consanguinei sui, & statim sideratione sublatus est 8). V Alterum reperitur in Philosophisis Transactionibus 9

de cane Molosso vegeto, qui e somno tormentorum belli. corum eXplosione eXcitatus decurrebat quaquaversum anxius, & tremens, donec praeceps ruit mortuus sanguine ore essi uente, qui plura adhuc desii derat exempla, consulat HoFFM ANNUM, VAN GEUNS, ibique citatos auctores., 3. 57. His praemissis moriendi ratio ex Terrore explicatu facilis erit; nam ob constrictum corporis habitum externum sanguis versius vasa majora cogitur, ruit igitur incor, pulmones & cerebrum, quae sanguine obruuntur: si nunc assectus aut nimis vehemens fuerit, aut sit corpus asse 47) Cons. ejus Hilsor. Natur. Lib. VII. Cap. XXXVI.

48 Cons. LANcisi I Opera omnia T. I. de subit. mori. Lib. I. cap. XI. I. 12.

65쪽

assectum justo suerit debilius, tune organa, talem impetum serre imparia, sanguinem non ampliu propessi int, verum agere desinunt. Prout autem aliud organum prae alio existat debile, eo majori cum impetu versus illud vehitur sanguis, eoque celerius, & facilius id a sanguine obruitur; hoc est aliis verbis, etsi omnes, qui ex Terrore animam essant, ex improviso, & illico moriuntur; illorum causa mortis remota in variis subjectis differt tamen, prout scilicet iis vel cerebrum, vel cor, vel denique pulmones debiliora fuerint, sic quidem, ut aut apopleetici, aut syncoptici, aut demum suffocati diem obeant supremum, dum plerumque tamen Apoplexia e medio tolluntur.

66쪽

MORI EX CALORICO , AUT ABUNDAM AUT DEFICIENTE.

f. s8. Caloricum , prout vel nimium abundet, aut e contra deficiat, non tantum modo admodum diverso hominem assiciat, sed etiam ejus moriendi ratio valde differat: hanc Classiem in duos dividere ordines convenit.

ORDO PRIMUS.

MORS EX CALORICO NIMIO.

CALOR NIMIUS.

nem nequaquam vivere posse in medio, quod servore su

67쪽

EIUSQUE CAUSI s.

perdi nativum HUS Calorem animalem, nullatenus in Nauturae observatione fundatam esto, tam per Cel. H. EL Lis

eximias observationes 5 , quam Per experimenta a CLA, DUNT ZZ 5 ab in animalibus capta, extra dubium sit positum; quin imo potius inter summa hominis privilegia pertineat, quod is nulli terrarum gonae adstrictus per uni-Versum orbem Vitam protrahere, atque tam novae Zemblae gelidissimi climatis rigores, quam torridi coeli Senegae servores perferre valeat : non quemvis tamen caloris gradum sufferendo ille par est; unde in calidissimis regionibus bene multis jam expositus est: morbis: hujus rei testes sunt Τetanus & Phrenitis, atrocissimi illi morbi, & saepe in mor tem terminandi, nec in istis regionibus infrequentes, praesertim si homines' sub dio ardentem solem per longum tempus experiantur; sin autem ille calor, jam per se satis immodicus, aliquam ob causam adhuc patiatur excessum, mox actum est de vita hominis; hinc summus caloris gradus, quem animalia calidi sanguinis perferre possunt, in Cane, qui a Cl. DUNT ZZ, vaporario inclusus erat, fuit

gradus i 6 scalae Fharen b., ille tamen post sy minuta periit 53 , atque multi alii canes, a viro egregio simili modo vaporariis inclusi, gradu caloris praeCedenti longe minori jam e vita sub loti sunt s Imo multos homines Ior

68쪽

ior gradus scalae Pharetali. tantuin, nec ultra tolerare poS- se GALLORUM probant observata 55 . Eurome aestubus nonnunquani homines, & animalia subito persisse, allatis exemplis nos docet lil. AALLElius 56 ,& licet vir egregius eodem loco referat exempla aegrorum, qui I 8o grad. Fbarenti. , per Z vel 8 minuta passi

fuerant, diutiusque toleraturi, si consuetudo accesserit, eos tarsen omnes, si scilicet calor ille per sat longum

tempus continuaretur, vitam cum morte esse commutatu

ros, nullus est, qui dubitat. f. 6o. Sed ratio moriendi illorum, qui sic occiduntur non ita liquet: si ex analogia ab esRetibus caloris minoris ad majorem ejus gradum concludere nobis liceat, tunc calorici stimulus, qui minori gradu animali oeconomiae adeo est amicus, utpote omnia organa blande ad actionem sollicitans, majori gradu plane contrarios praestabit cffectus, sedantis adinstar aget, vitamque deprimet, &s iste, quocumque demum modo, adhuc intendatur, tunc eam prorsus pessumdabit; seu aliis verbis per im modicum calorici stimulum, aeque ac per reliquOS omnes nimis violenter agentes, principium vitale existinguitur. 6 I. Saltem nostra pro explicatione videntur facere phaenomena, quae quamvis in climate temperatiori degentes aestatis tempore aura calidissima, silente omni vento etiam

nosmet ipsi in proprio corpore eXperimur; quam debiles

69쪽

53 EIU SQUE CAUSIS.

enim, torpidosque mente & corpore, ac quasi distuentes eo tempore nos nosmet sentimus; & ista sententia magis adhucdum confirmatur, si memorata phaenomena comparemus cum iis, quae hominibus sub gona torrida viventibus contingere solent: etenim illorum musculi reperiuntur staccidi , molles, ac ad motus inertes; uno verbo totus incolarum habitus vis, vitalis torporem annunciat, atque una cum corporis energeta perit & mentis vigor , ut omnium hineratorum unanimi testimonio ambo non nisi voluptatum, & deliciarum capacia videantur. Notandum vero, illud, quod hic de effectibus caloris dixi, quam maxime verum esse, si temperaturae calidae accedat ii miditas; lin e contra atmosphaera sit calida & sicca, incolae earum regionum quidem sunt non ita fortes, Verum tamen

agiles, & animi facultatibus non infimi in tali autem casu, si calor patiatur excessum, non pereunt eX torpore, sed ex stimulo calorici nimis forti, quam ut solida huic res flere queant.

GENUS SECUNDUM.

S. Si caloricum ad gradus etia scalae Fharenh.: seu

ad aquae ebullientis temperaturam evehatur, effectus, quas tunc exserit, ambustionis sub nomine veniunt; talis calorici gradus, si modo per momentum cum corpore nostro communicetur, ejus habitum externum, valde insanamat,

70쪽

DE MORTE

& s. ille gradus per aliquot tempus ei applicitus manesti ,

aut caloricum magis adhuc intendatur, organica corporis animalis compositio prorsus destruitur, hinc ainbustionis effectus pro varia caloris admoti intensitate variant admodum , quamobrem Chirurgiae systematicae auctores ad minimum ejus quatuor reserunt gradus: ambustionum tamen prognosis non tantum a gradu caloris, sed etiam a partis ambustae extensione pendet, hinc jure merito docet Ill. si CuTER Us 57 , ambustionem maximi sive quarti gradus, & parvae modo extensionis saepe omni prorsus periculo carere, atque e contra eam primo in gradu at totam aut saltem maxima pro parte corporis peripheriam occupantem periculosissimam, imo lethalem esse posse ; &ejusmodi casum , ubi nimirum mors primum ejus gradum subsequuta fuerit, se Groningae observasse, nobiscum in praelectionibus domesticis communicavit aestumatissimus Praeceptor Cel. DU PUI. Huic autem morbo aegroti suC-ctimbunt vel ex gravissima inflammatione, vel ex spasmo, vel a larga suppuratione marasmum inducente, aut denique ex gangrena 2 sphacelo: omnes illi eXitus nunc a nobis considerandi forenr, nisii hujus instituti scopus esset in parte tertia hujus Dissertationis de hisce omnibus ex industria separatim agere, quare istorum pertractationem ad illam disseremuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION