De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

S. sost. Ut possit de diVersa moriendi ratione ex Hyadrope statui, hujus morbi diversitatem brevi debui exponere, cum hanc ipsam illa sequatur. Omnibus igitur in summam contractis, manifestum est, quod ex Hydropo aliqΗando Tabe consumantur aegroti; quod aliquoties Phthysis Hydropi superveniens mortem acceleret; quod saepe Dizrrhoea ad finem morbi orta vires superstites rapiendo homines necet; quod in pectoris Hydrope haud raro cito sutacatione pereunt; dum in Hydrope calido, ut supra vidimus, plerumque apoplectice inter convulsiones moriantur; quodque, Hydrope consummato, tot tantaeque corporis laedantur functiones, ut rite determinare, quid proprie mortem induxerit, prorsus fieri non possit, atque valde sit probabile, quod his in casibus mortis causa sit composita, & e laesis diversorum organorum sunctionibus sit petenda.

DEBILITATES ET PRIVATIONES.

s. sos. Quoties glandularum conglobatarum tumor, induratiὸ chronica ex peculiari systematis lymphatici vitio

352쪽

tio nata, peculiarique ut plurimum corporis habitu externo comitata obtinet, toties illud malum Scrosularum sub titulo venit s 492). Causae quibus Scrosulae inducuntur, dividuntur in pro

gumenas ct procatharcticas. Inter priores pertinent.1' Dispositio hereditaria, hoc est, ubi infantes. a parentibus cachecticis labe Venerea vel alia quacumquo debilitatis, fuerunt nati, tunc nempe character hujus morbi sive potius praedispositio ad eum imprimitur quasi tenellis, ac, eXperientia teste, progressu temporis saepissime absque ulla causa occasionali infelices isti infantes, Scrofula asse-eti, parentum iuunt poenas 493).2'.. Sin autem insans loco lactis materni, quod ipse Natura in illius nutrimentum destinavit, pulmentis farinaceis repleatur; si frequenti optatorum usu illius solidorum tonus infringatur, sique utatur victu crudo glutinoso V. g. pane nimiis furfuribus consperso, & tuberibus solani esculenti, de quibus pauperes infantes fere unice vivere debent,

quaeque alimenta tamen tener eorum Ventriculus in univem

sum haud tolerare valet; si vitam sedentariam agat insans; si demum illius organa digestioni dicata largo aquae tepidae usu, aut alio modo quocumque debilitentur, quid mirum , quod ejusmodi infantes praedispositionem ad Scrofulas contrahant, imo quod prava diaeta continuata ipsum postea

353쪽

Ε1 USQUE CAUSIS. 33

postea morbum Scrofulosum patiantur. - Patet inde, insantes a sua illiinis licet parentibus Orcos , tamen saepe perverso vitae regimine praedispositione Scrosulosa assici, vicissi inque in infantibus tali praedispositione hereditaria mulctatis justa vitae vidiusque ratione haud raro characterem impressit deleri, sicque illos a malo Scrosuloso per totam vitam manere immunes. 3'. Nec inter causas Scrosularum praedisponentes sunt omittenda clima, & depravata aeris conditio, nam di haec ad Scrosularum generationem plurimum faciunt, hinc Scro fulae potissimum coelum temperatum amant, dum e contra tu calidissimis & frigidissimis regionibus ille morbus non nisi raro observatur; imo regiones temperatas Omnes non pari vi aggreditur, sed quo cujusdam regionis Atmosphaera est humidior, nubiliorque, eo magis etiam Scro fulis infestantur illius incolae, quamobrem in Anglia, Hybernia, Germaniae parte inferiore, nostrisque in provinciis nullu/morbus Scrosulis reperiatur frequentior. 3o . Causae vero praedisponentes in actum ducuntur a potentiis morbi ficis, certo & determinato modo prae- dispositum absorbentium sys cma assicientibus: illa sunt. IV. Ipsa corporis evolutio; nulla enim vita exisistit absque stimulo, atque eorum ope totum evolutionis negotium absolvitur, hinc quum animal, quo origini sit propius, eo majus quoque capiat incrementum, idque sine aucta stimulorum actione fieri nequeat, satis intelligere est, cur ubi sub certis vitae periodis omnia organa de novo quasi animentur, audius ille stimulus pro debilitate systemate lymphatico possit seri causa occasionalis, cujus cum seminio morboso concursu ipsae Scrosulae oriuntur.

354쪽

338 DE MORTE

2'. Anni tempus; quando nempe per id principium vitale ad actionem incitatur, aucta solidorum astio simili modo, ac praecedente in casu Scrosularum origini ansam saepe praebet; hinc toties Veris tempore Scrosulae primum

sese manifestant. an Laesiones eXterne illatae, morborum acutorum cri-ses imperfectae, metastasses materiei cujusdam exanthem

licae, uno verbo stimuli morbosi quicumque idem pra sunt, atque hinc saepe post: Variolas, Morbillos, F brimque Scarlatinam erumpunt Scrofulae 9 b. S. 3o5. Quum ergo omnes hujus morbi causae prae- disponentes systematis lymphatici debilitatem producant, ac causae procathareticae semper operentur morbo se illud systema stimulando, exinde facile morbi Scrosulosi indoles erui potest, patetque jure merito Cl. HURELANDstatuisse, indolem hujus morbi consistere in systematis lymphatici debilitate cum nimia illius ad stimulum sensilitate juncta, quod probatur insuper. ς 95 . 19. Quia aetas infantilis & sexus sequior, quae debilitate & sensilitate viros superant, prae ceteris etiam magis Scrosulis laborant. α'. Ex toto Scrosulosorum habitu, qui laxitate θ tur-gore apparente facile ab omnibus aliis distingui potest. 3'. Ex

49ι Cons. Hur ELAND l. l. p. 49. 9 seqq. nec non celebris chirurgus LEURs, tu Amselod. praemio condecorasis, T. II. p. 18. & seqq.

355쪽

339 EIUSQUE CAUSIS.

a'. Ex roborantium hoc in morbo usu, saepe enim illa omnem curam absolvunt, & sine roborantibus numquam saltem Scrosularam praedispositio tolli potest 96 ). q. ortu Scrosularum symptomaticarum post stimulos, quibus lymphaticorum sensilitas augetur; spuriae Scrofulae post insitionem variolarum, post communicati octem alti cujus veneni, imo post fonticulorum applicationem haud raro observandae, totidem hujus rei stini documenta. s'. Ex symptomatibus morbi Scrofulosi, quae tantum non omnia ceu effectus cujusdam stimuli considerandae

6'. Remedia, quae stimulum enervant, sensilitatemque absorbentium minuunt, uti v. g. Mercurius, omnia Scrofu- Iarum symptomata optime tollunt, etsi si inul haud destruant corporis ad Scrofulas praedispositionem. S. 3o6. Causa igitur proxima hujus morbi in vasis lymphaticis hoc est in solidis est quaerenda, & fluida catenus modo tanquam causae hujus morbi considerari debent, quatenus stimuli instar vasis inserviunt, atque ab iis stimulata reactionem instituunt, id est , possunt fluida in prae- dispositis solidis causae occasionalis vice fungi iis in casibus, ubi vel ob languorem canalis cibarii vel ob victum crudum absorptus chylus minus bene sese habet, ac quali

496 Cons. Medicat OV. and Inq. Vol. I. Cap. XII. p. I 84.& seqq. Cap. XXV. p. sos. & seqq. & Vol. II. Cap. XX. p. 26 s. ubi demonstratur insignis C. P. in Scro fulis usus, probatur. que bene multis exemplis ad curam Corticem solum saepe lassicere. 97 C L HUTELA Non l. l. Selit. I. Cap. III. p. 62.

356쪽

DE MORTE

late Vel consistentia peccat, tunc nempe praedisposita illa solida, a peccante lympha na orbose assecta, ruunt in inOrdinatos motus, patiunturque quandam degenerationem, cujus effectus est, ut siccernatur materies peculiaris, quae Scrosulosa dicitur; illa materies dein ad varias N. C. partes metustatice defertur, ibique pro varia organorum functione varia excitat symptomata, continuo cum chylo ad sanguinem desertur, Omnesque partes suo veneno inficit, sicque nascitur demum talis corporis diathesis, quae vulgo Scrofulosae acritatis sub nomine venit.

g. 3or. Effectus ergo degenerationis Scrofulosae systematis lymphatici sunt sequentes. Ad quemvis stimulum levissimum licet sese spastice

contrahunt absorbentia hinc liberum chyli transitum impediunt, donec aut Natura aut arte ille spasmus fuerit solutus: debentur illae spasmodic te constrictiones nimiae vasorum sensilitati, neutiquam vero contentae intUS materiae spissiori. Male ergo plerisque obstructiones audiunt, scuti contenta materia chyli transitum in iis impediebat, nam saepe in ejusmodi cadaveribus Celeb. BRUGMANs non minori cum facilitate Mercurium per tumentes hasce glandulas trajecit, quam per illas, quae, ut djunt, Omni obstructione vacant 98 . Idem quoque sese observasse testatur egregius soRMMERINGIUS dicens se quamvis autem ,, hi glandularum tumores vulgo Obstructiones vocentur, ,, nihilosecius tamen non credendum est, impervias sive, , revera obstructas esse ejusmodi glandulas, saepius enim 493 Cf. Doct. hea NARD L L LU. Iv P. 2λ

357쪽

EIUSQUE CAUSIS.

saltem Mercurio pervias esse reperi I9 .V Quod si

vero malum Scrosulosum non sanatur, tunc pedetem immagis magisque indura ae glandulae degenerantur, ac tandunt eorum organica comp0sitio plane destruitur, & lapideam quasi substantiam aemulantur. Hoc tamen raro admo-dam contingit, & sit contingat, talis degeneratio adhuc tantum aggreditur nonnullas glandulas, exemplum enim, ubi in cadavere glandulae ad unam omnes plenariam degener tionem fuerant pestae , quantum novi, prostat nullum. 2'. A spasmodica absorbentium contractione resorptio secretae materiae impeditur, ac nascuntur lymphaticorum motus irregulares, unde oriuntur collectiones materiae se- rosae vel aquosae variis in corporis partibus, nec non praeternaturales ipsorum lymphaticorum dilatationes, hinc quoque est derivandum, quod tumores lymphatici, oed mata, hydalidesque hunc morbum ita saepe concomiten

3'. Ipsa diathesis Scrosulosa. Etenim simul ac semel glandulis conglobatis fuerit impressus charaeter Scrofulosus, tunc ex communi illa Naturae regula, quod effectus sint in ratione composita structurae & stimuli applicati, illae, donec ille character non fuerit sublatus, continuo secernunt materiem Scrosulosam, imbuunt illo chylum, ac is tali veneno insectus intrat sanguinem, cun que hoc ad omnes C. H. partes vestus tandem totum cor pus inquinat: optime ergo monuit Cl. KoRTUM ,, ut

,, systema lymphaticum quidem primariam morbi nostri

358쪽

DE MORTE

,, sedem constituat, virusque Scrosulosum tantum non semis per primos decubitus faciat in glandulas conglobatas. ,, Minime vero ad hasce solas adstringantur Scrosulosi tu- ,, mores, sed si invaluerit malum, pernitusque infoderit, alius quoque generis glandulae, quin etiam partes nonis glandulosae ab eodem asticiantur 5oo .ao8. Ex Scrofulosa autem diathesi juxta Ill. μυ- FEL AND , qui optime de Scrofulis meruit, scquentes profluunt effectus.1'. Non tantum stimulat glandulas, easque chronica saepe asticit inflammatione, sed & agit in nervos, vasa sanguifera ac in sit stema secretorium, unde convulsiones, motus febriles, & depravatae secretiones, quae in Scro-sulosis toties observantur, &, si per metallasn ad aliquod organum deseratur Scrofulosa materies. potest id tali modo assicere , ut ulcera pessiimae notae, dc quae ipsam cutim

corrodunt, inde oriantur.

α'. Esticit in lympha, ceterosque humores qui per lymphaticum systema transeunt, propensionem ad spissitudinem; patet hoc imprimis ex materia solito spissioris consistentiae, quae eX apertis tumoribus, metastasii materiae Scrosulosae ortis est uere solet. a'. Tollit lymphae facultatem nutritiam, lympham resolvendo, ejusque particulas nutritias destruendo, idque probari putat vir egregius ex eo, quod dia thesin Scrosu-closam pessima Atrophiae seu Tabis symptomata numquam

359쪽

343E IUSQUE CAUSIS.

5'. Evolvitur acidum quoddam ex lympha, quod probari autumat ex aegrorum hali u acidum spirante, alvi dejectionibus viridibus vel albis, nec non ex sudore acido, idque esse phosphoricum censet, quum eXperimentis GART-NERI constet, quod urina Scrofulosorum minus acidiphosphorici contineat, quam sanorum, atque quum, materia morbosa viribus Naturae e corpore expulsa, sicque orta crisii, Phosphorum semper majori copia in aegrotorum urina reperiatur, inde demum concludit HUPELAND,

acrimoniam Scrofulosam esse acidam cso . Dubito tamen, au non potius Atrophia sit explicanda ex solidorum degeneratione a potentia morbis ca continuo stimulante nata, quam quidem ex peculiari illius sacultate particulas lymphae nutritias dest ruendi: & cur quaeso illa lymphae resolutione esset opus Τ dum lympha a degeneratis glandulis non rite assimulata jam per se solidis pro apto stimulo non possit in ser vire, in quo tamen totum nuo

tritionis negotium consistit 5oab & quod ad acidi pho

phorici ex lympha evolutionem attinet, pace tanti viri allata argumenta rem haud probare videntur. Dexterit

tem fidemque GARTNE Ri in dubium non vocamus; sed quomodo ex iis ad evolutionem acidi & indolem hujus morbi acidam concludere potuit HU FEL AND , id plane non perspicio: si enim verum est, quod humores secernendi, qua tales, ante secretionem in sanguine non prae-

exi. sol Cf. l. l. Cap. V. p. 9o. & seqq. soa Debeo hancce de Nutritione ideam aestumatissaeo Praecep-ιori & ad rogum usque Venerando Celeb. BRUOM AN s.

360쪽

existant, sed vi peculiari organorum secernentium creentur, uti H UPEL AND mecum consentit, tunc certe ipsumaeidum Phosphoricum non praevistit in sanguine, sed durante urinae secretione in ipsis renibus formatur: quid ergo quid aliud ex GARTNERI eaeperimentis concludi potest , nisi unice hoc, quod in morbo Scrosuloso etiani urinae secretio depravetur, neutiquam vero illud acidum in corpore retentum iri, & suam syinbolam ad morbi symp. tomata conserre; idem valet de sudore acido, & de acido primarum viarum, quod neutiquam fermentationi acidae ciborum debetur, sed essectus est peculiaris depravationis

vasorum ventriculi & intestinorum, qua creetur acidum peculiare, ac cujus proprietates nondum sunt cognitae, haec igitur, uti cetera allata symptomata omnia, unice sunt consideranda ceu esset tus actionis laesae canalis cibarii, cujus tonus hoc in morbo semper est fractus. . Concludo itaque Scrofulosam diathesin aeque ac Veneream, Concrosam &c. esse liquorem sui generis, nec cum acido nec cum alcati comparandum, etsi illam nonnullis in cassibus acidam, al-calinam, imo putridam indolem assumere posse haud ne

S. so9. Diagnosis hujus morbi praecipue ex habitu ex

terno desumitur, suspicionem Scrofularum movent cutis levis tenera, labium superius & columna nasi tumida, facies sorida plena, oculi coerulei, lacrimantes, pupilla dilatata, muci na salis copiosior effvens, genarum insatio ad aures accedens, maxillae justo latiores, collum breve, tumidum abdomen, habitus debilis, motusque labriles vagi, quibus phaenomenis, erumpente morbo, glandularum conglobatarum tumores, praesertim in collo, acce dunt

SEARCH

MENU NAVIGATION