De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

i'. Agit in nervos, iisque imprimit summam ad spasmum propensionem, unde in Rachitide toties oriuntur convulsiones nonnulli auctores observarunt, characterem illum spasmodicum postea numquam deleri potuisse, sed hancce nimiam sensilitatem hominibus, Rachbtide quondam correptis, per omnem reliquam vitam inhaesisse si 9); nec minori cum vi systema sanguiferum aggreditur, sanguis apparet distatuta facie tenuis, ac quasi crudus seto , oriunturque irregulares sanguinis motus; degeneratus vero sanguis longe alio modo asscit systoma secretorium, quam in statu sano, hinc pessime depravantur secretiones, & dum ob vitalis laticis irregulares motus, sanguis majori copia introrsum vehitur, vicissimque a partibus externis quasi revellitur, in promptu est ratio, cur in cadaveribus Rhachitide exstinctis semper viscera reperiantur volumine & pondere aucta, atque e contra partes externae Tabe marcescant.

'. In ipsam lympham, ceterosque humores, qui per lymphatica transeunt, excitat propensionem ad spissitudinem, uti probant depositiones materiae cujusdam spissoris, quae ad articulos, nec non post mortem in diversis corporis cavis saepe apparent 5as , spissitudo tamen illa

372쪽

videtur minus tenax quam tu Scrosulis, etiam illius mat riae metastasses minus frequenter obtinent 522 . 3'. Praebet vasis sanguiferis solito majorem pro calorico capacitatem, id est vasa sanguifera ita afficit, ut majorem Gus Oxygenii copiam attrahant, nam hinc videtur derivam dum singulare illud phaenomenon, quod scilicet Rhachiticorum cadavera calorem diutiuS retineant, nec facile ri

Praeter hos effectus nonnulli, acidum quoque hoc in morbo evolvi, statuunt, quod alii phosphoricum 5st b, alii e contra acidum quoddam vegetabile c525 ,runt: unde jam patet, infirmo talo illorum sententiam niti. Ceterum argumenta, quae pro acidi existentia adserunt; sunt plane similia iisdem, quae supra de Scrofulosa diathesi agens resutavi : non opus est igitur illa hic repetere, ecque minus, dum tota morbi historia satis superque demonstrat, in Rhachitide adestis peculiarem humorum discrasiam nec acidam, nec alcatinam; haud tamen negandum est, quod ex observationibus v EI RACII & Ac KERMANNI videatur constare, Rhachiticam humorum diathe

373쪽

EIUSQUE CAUSI s.

I. asto. Morbus hicce raro ante nonum aetatis mensem, & vix unquam triennio praeterlapso infantes corris pit, Rhachiticis plerumque est ingenium acre, nonnunquam tamen stupidum, habitus corporis Observatur laxus, Caput magnum, anterius maxime tumens, pallor faciei colli vasa magna; pectus macilentum, acute prominens, costae sunt nodosae, spinae dorsi curvatura morbosia, abdominis praecipue hypochondrii dextri extensio: in artubus Vero musculi sunt saccidi graciles, cutis laxa, vasa itidem gracilia, ossi latitudine augentur; apophyses & epiphyses naturalibus majores & spongiosae, praecipue eXtremitatum ulnae, radii, tibiae & fibulae, denique in summo morbi gradu ulcera in partibus glandulosis & articulis appa

S. 32 I. Ratio autem, cur Rhachitis tantum insantes aggrediatur, videtur esse petenda ex eo, quod raro adna dum adultorum systema lymphaticum tantam debilitatem &sensilitatem patiatur, quales ad hunc morbum requiruntur; eX stant tamen exempla adultorum, qui ex morbo Rhachitidi analogo ossium emollitionem fuerunt eXperti: morbus ille adultorum vocatur Osteosarcosis, cujus natura, quum raro admodum occurrat, & rarius adhuc in ejusmodi cadaveribus rite fuerit inquisitum, huc usque latet; analogia interim symptomatum Oileosarcoseos cum iis, quae in Rh

374쪽

chitide laborantibus obseritamus, videtur suadere, etiam illius causam proximam in morbosa affectione systematis lymphatici esse quaerendam accedit insuper, quod, glandulas conglobatas viscerum & mesenterii in variis subjectis, hocce morbo exstinctis, morbose assedi as imo induratas fuisse, ejusmodi cadaverum dissectionibus extra dubium fuerit positum 529 . Issa autem ostium emollitio nostro iudicio duplici modo fit, attrahuntur nempe ab absorbentibus, quorum actio in ossa est valde insignis, verae paret liculae osseae magna copia, & deponitur a vasis secernentibus loco debitae materiae omae materies quaedam mollis, in bonum os haud convertenda; re vera enim in

Rhachitide materiem peculiarem ossibus apponi, docet magna differentia, quae intercedit inter ossa Rhachitica, & illa, quae acidis macerata emolliuntur; haec sine ulla alia mutatione , solutis acido - terreis particulis, ct glutine duntaxat remanente mollia & tractabilia evadunt, illa vero etiam volumine extenduntur, & in

spongiosam massam intumescunt 5 sob, manifesto indicio, emollitionem ossium hoc in morbo non solummodo esse repetendam a vitio systei natis absorbentis, sed & simula depravata actione systematis secretorii. Atrophia vero

375쪽

partium externarum, & tumor Viscerum ab inordinato sanguinis motu, quo major sanguinis asiluxus versus illa &caput locum habet, ae e contra ce erae partes justa quantitate privantur, Videntur esse explicanda. Qui demum fieri possit, ut acies ingenii nonnullis Rhachiticis sit acutissima, vicissimque nonnullis stupidissima; et si non facile extricari queat illius causae ratio; putamus tamen id pendere a diversa adtione morbi Rhachitici in caput, & a diversa forma, quam distentis ossibus praebet, certe cranii circumserentia externa pro evolutione animi facultatum summi videtur esse momenti, & quidem ita, ut ab illa pro maxima parte ingenii acies terminetur 53I . f. 322. Rhachitis in initio, si in corpus ceterum satis vegetum incidit, satis facile & cito sanatur, in morbo a tem provectiore praecipue ad conditionem pulmonum, abdominis, ad motus labriles, nec non ad corporis tumO- rem est attendendum; nimirum si materies Rhachitica per metastasin ad pulmones fuerit delata, ibique excitaverit veram Phthysin pulmonalem; si Hydrops appareat; si abdomen reperiatur durum tumidulum , sique demum Febris Hectica solitis symptomatibus stipata jam huic morbo s pervenerit 53a , in summo vitae discrimine versantur aegroti, & hisce in casibus plerumque sola mors malis ii ponit finem: e contra hae conditiones si absuerint, morbo

P. II 2.

376쪽

bo licet inveterato, nihilominus tantum non semper pristina sanitas aegrotantibus restituitur. 323. Ablatis causis remotis, & primis viis rite mundatis, Rhachitidis therapeia tribus sequentibus indicationibus absolvitur. 1'. Charae ter Rhachiticus, & nimia lymphaticorum sensilitas tolli debent, ac curandum, ut materies morbosa solidorum actione rite subacta e massa humorum expellatur. Illa indicatio poscit Sodam, Magnesiam, ceteraSque terras absorbentes, sepones, Antimonialia, Asiam foetidam, Dulca in aram &C. 29. Deposita ad canalem cibarium morbosa materies successive ope purgantium, aut emeticorum, prout indicatio ferat, e corpore est eliminanda. 3' Debilitata solida sunt roboranda, ac contra novum impetum munienda, quod peragitur C. P., Amaricantibus, Rubia tinctorum, Martialibus, Balneis frigidis, diaeta eupepta, atque justo vitae victusque regimine. Quum vero Rhachitis pro maxima parte ab absorbentis systematis debilitate nascatur, ipsaque lymphaticorum nimia sensilitas praesertim ab hacce debilitate pendeat, per se Patet, absque roborantibus cetera remedia in morbo saltem provectiore plane nil esse praestitura, hincque minime convenire, fore, ut una indicatio post alteram absolvatur, sed ut e contra mox ad roborantia confugiatur, iisque addantur talia remedia, quae simul solida ad expulsionem materiae morbosae incitant, tali enim procedendi ratione una& solidorum tonus augetur, & Natura incitatur, ut pro priae saluti consulat.

s- 3 q. Quod si vero malum machiticum natura aut

377쪽

arte non curetur, inter con Vulsiones Apoplexia 333). Hydrope, Tabe mesenterica, Phtbyssi pulmonali, vel &Febre hectica pereunt miseri: studio hic distinctionem feci inter Febrim Hecticam & Tabem mesentericam, dum, quamis vis in utroque morbo tabidi moriantur, inter utramque aliqua tamen datur differentia. In priori enim casu imprimiseX Vita tolluntur homines ob desectum organi cujusdam ad Vitam plane necessiarii: in posteriori vero quod ob diathesin Rhachiticam solida in dies debilitentur, continuo magis &magis degenerentur, sicque tandem ob destructum penitus principium vitale mors sequatur.

GENUS TERTIUM.

. a et s. tuoties color faciei pallidus; asthenia, stoma-

cace, cutis arida, maculis diversicoloribus insignita, crura oede malosa, vagique variarum partium dolores obtinent, toties illa morbosa assectio dicitur Scorbutus. Hujus morbi causae proegumenae sunt calor nimius, aut frigus nimis intensum, aeris conditio huimida, perspiratio sup pressa, animi pathemata deprimentia, corporis exercitia

378쪽

DE MORTE

neglecta, morbi praegressi tam acuti quam chronici, si modo corpus inde debile fuerit redditum, uno verbo omnia, quae corpori debilitatem inducere valent, ad Scorbutum disponunt, quare etiam subjecta debilia & torpida prae ceteris ad hunc morbum propensi sint 53ψ .

Causae procathareticae sunt nutrimentum siccum du*eptum, alimenta salsa, defectus victus recentis imprimis e regno vegetabili; haec autem solummodo causae occasionalis vice langi, atque nullatenus in subjectis, ubi seminium morbosum desideratur, Scorbutum generare posse, docent suo exemplo praefecti navium, qui licet eodem viis tu utantur ac classiarii, tamen raro admodum Scorbulo laborant; probant itinera maritima satis longa, in quibus tamen vix ullus Scorbulo fuerit affectus; illustre hujus rei exemplum praebuit classis Anglica, duce AN Opro, Orbem terrarum circumvecta, in qua, quum per quatuor menses oram MeXicanam legeret, nulla hujus mali se manifestarunt symptomata, dein autem relicta ora Mexicana, aeris conditione mutata, quum mare australe navigaret, tertia sere pars nautarum hac calamitate consumta pe

379쪽

t s. 326. Ratio autem, cur Rb alimento sicco du*epto, salso inducatur praedispositis noster morbus, videtur esse in eo, quod debilia digestionis organa illud nutrimentum rite digerere haud possint, absorbetur itaque chylus non rite subactus. Quid quaeso hujus crudi chyli aliter potest esse effectus nisi quod praedisposita solida praeternaturaliter stimulando Scorbutum generet. Hinc satis facile intelligere est, cur ad hunc morbum non semper requiratur nutrimentum du*eptum, salsum, sed etiam ab ipsis causis proegumenis saepe numero Scorbutus producatur, si scilicet earum actio per longum tempus continuetur, aut si illae in subjecta, jam aliquam ob causam debilitata, inciderint ; ex eodem fonte etiam ess petenda ratio , cur quandoque, etsi vegetabilia recentia minime deficiant, nihilominus immaniter saeviat Scorbutus csa 6J ; immo no nun qnam incolis siccae & amoenae regionis ne quidem parcat 537); nec non, qui demum fiat, ut corpora vegeta & robustissima saepe quoque Scorbutum patiantur, dum scilicet, sicuti ipsae causae praedisponentes in corpore jam per se, aut per alias rationes debilitato stimuli instar agunt,

sicque vice causae occasionalis fungentes absque concursu alius potentiae nocentis Scorbutum generant, etiam Viceversa a stimulis morbosis nimis violenter in Corpus Humanum agentibus absque ulla praedispositione cum sanis illa mor bosa assectio potest communicari. 'g27. Oritur itaque Scorbutus ab iisdem plane causis

380쪽

364 DE MORTE

sis, a quibus Rhachitis & Scrosula oriri solent, unde jam

a priore liquet, Scorbuti indolem hisce morbis quoque debere esse analogam, ejusque originem etiam ex Vasorum lymphaticorum debilitate cum aucta sensilitate juncta esse derivandam; sed si ad sequentia attendamus hac de re nullum amplius supererit dubium.10. Hoc probat Principii vitalis torpor, qui semper Scor-butum comitatur, & qui initio saltem morbi non est derivan. dus a vera solidorum debilitate, sed unice ab illorum languore ex morbosa affectione systematis absorbentis inducto, unde etiam noster morbus, si nempe adhuc in primo stadio versatur, saepiss1me solis corporis exercitiis absque ullo vegetabilium recentiu in usu fuit curatus 538 .a'. Non minus hac de re constat eX Scorbuti curatione, nisi enim in summo illius gradu tandem stimuli morbosi actione organa omnia veram contraxerint debilitatem , usus recentium vegetabilium omnem curationis absolvit paginam , ac diaet vegetabili, nullis aliis pharmacis adjuta, brevi tempore a suminma aegritudine ad plenam sanitatem perveniunt aegroti 539), manifesto indicio , mali somitem haud p cr totum corpus fuisse dispersum , verum unice in systemate lymphatico haesisse. ari Vasorum lymphaticorum sensilitatena hoc in morbo

numquam non praeternaturaliter augeri, docet Scorbuticorum sensilitas ad aeris conditiones, etenim ab aeris temperie frigida, humida, pluviosa , semper Omna morbi

SEARCH

MENU NAVIGATION