장음표시 사용
391쪽
Ex Syncope, quod sit Vel motu quodam aut subita aeris mutatione. In priori casu per illum motum sanguis majori copia ad cor delatus 'illud organum extendit, quod ad stumulum sese contrahens mox sanguinem conjicit in arteriam pulmonalem, verum debiliss4imi pulmones tantam sanguinis quantitatem admittere recusant, refluit ergo ad cor dextrum, illud obruit, oriturque lethalis teipothymia; in posteriori casu insolitus ille aer stimuli instar in irritabile Scorbuticorum corpus agit, vasa sanguifera ad corporis superficiem tendentia spastice contrahit, atque sanguinem introrsum pellit tanta vi, ut debilitatum cor illam sanguinis copiam non propellere valens ab actione cesset, concidunt miseri, ac momento post animam emant; quam obrem hisce in casibus ventriculus dexter una cum appenso
392쪽
S. 33s- morbosus tumor a sanguine arterioso exortus sensu latiore dicitur Aneurisina. Illius causae sunt vel externae vel internae, inter eXter nas pertinent vulnera, luxationes, fracturae, ictus, lapsus, ingentis ponderis elevatio &c. uno verbo omnia illa, quae vasorum tonum infringere, & eorum. rexin producere va lent. Haec autem actionis violentia in corpore robusto licet & vegeto Aneurisina generare possunt. Inter posterio. res recenseri debent, quae vasorum robur imminuunt, aut quae sanguinis circulum turbando enormi impetu eum versus aliquam partem propellunt, quamobrem plethorici, hypochondriaci , & hysterici ad hunc morbum prae ceteris sint propensi; quum interim memoratae conditiones saepicta- me obtineant, absque ut eas sequatur Ancurisma, videtur insuper requiri certam ad Aneurisma praedis positionem, quae si desideretur, illae potentiae nocentes nullatenus Aneurisma producunt; talis vero dispositio verosi militer
consistit in certo gradu debilitatis systematis sanguiferi, quae aut a determinata solidorum constitutione pendet, quo in casu ipsa aliquoties videtur fuisse hereditaria, saltem refert LANCI sius, se talem dispositionem in nobili quadam familia observasse, in qua scilicet quatuor se ordine excipientes generationes, proavus nempe, avus, pater, & filius
393쪽
Aneurismate fuerunt vexati aut natales debet pra gressis morbis, quibus Vasorum tonus fuit fractus v. g. Scorbulo, Lui Venereae &c. 568 prout autem totum systema sanguiferum, aut modo illius pars fuerit debilitata , pro ea ratione diversis in partibus, aut uno tantum in lo
co pessimum illud malum observatur 569).f. 336. Diagnosis morbi saepe est dissicilis si nempe
Aneurisina haereat in vasis majoribus cordi vicinis) st quenter tamen adest tumoris pulsatio cum reliquis arteriis synchrona, dolor in pectore gravativus, sese dispergens haud raro inter scapulas ad vertebras usque, cordis palpitatio, pulsus parvus debilis, abdominis tensio, ac corpore in anteriora flexo symptomata aliquando levantur spo). Hujus morbi effectus sunt, vertigo, Apoplexia, tussis molesta, Hoem optoe, Syncope, resipirandi dissicultas. summa anXietas, ipsa Suffocatio, Tabes, Phthysis, Hydrops pectoris, insuper plerumque in morbo provectiore cartilagines, imo ipsa ostia, a distenta arteria pressa, carie assiciuntur s
394쪽
tur, & saepe pro maxima parte a vasis absorbentibus com sumuntur 57GS, 337. In Aneurismatis prognosi formanda semper
attendere debet medicus.1'. Ad Aneurismatis speciem, ceteris enim paribus, vera est omnium periculosissima, spuria majorem praebet successus spem, & Aneurisma varicosum, nisi turbetur,
2'. Ad variam causam, quae An eurisma produxit, si enim Aneurisma absque injuria externa fuerit illata, vel absque nimis valido corporis exercitio sponte appareat, metuendum, ne sorte mali origo ab ipsa solidorum constitutione debeat peti, quod si verum sit, si blatio Aneurismatis compressione aut ligatura nil valet, quia ob depravatam solidorum constitutionein alio in loco mox novus oritur tumor Aneurismaticus; hoc ergo in casu unice cura palliativa ten
a'. Ad variam Aneurismatis sedem, si scilicet in tali haeret parte, ubi ligatura aut compressio nullos possunt praestare effectus; si arteria est ianta, Ut metus nascatur, ne sorte, antequam Haemorrhagia sisti posset, una cum
395쪽
purpureo latice effetur anima, uti v. g. si An euris madetur in arteria axillari, subclavia &c., semper summum vitae imminet discrimen, nam, etsi Natura salutiferis conaminibus Aneurismatis parietes valdopere densentur, firmiores reddantur, iisque lamellae cartilagineae immo osseae apponantur, ac sanguinis coagulis vitali latici ponatur obex, sicque aliquatenus fatum differatur, eventus tamen semper
4'. Ad aegrotantis aetatem, & diathesin, etenim in aetate juniori, quando solida adhuc sunt mollia, & flexilia, facile ad varias mutationes sese accommodat corpus juvenile; magna itaque datur spes, lare, ut impedito sanguinis fluxu per Aneurismaticum truncum , rami collaterales ab assiuente sanguine satis dilatentur, eaque dilatatione organum, cujus arteria fuit intercepta, aeque bene ac antea nutriatur: dum e contra in periodo Vitae provectiore solida jam magna acquisita rigiditate sese extendi non amplius patiantur, quare in statu senili plerumque curationis eventus sit infelix; requiritur insuper, saltem, si agatur de instituenda Aneurismatis operatione, ut aegrotus sum cienti polleat robore, aliter enim sanguinis jacturam & dolorem
sufferendo haud est par; sed aliquot dies post operationem
396쪽
S. 338. De curatione alitem hujus morbi sequen latenenda sunt: Aneurisma aortae & ceterorum vasorum principum nulla: n admittit medelam, ac tantum V. S., leniter alvum ducentibus, Anodynis, Antispasmodicis, striectissima diaeta, summaque corporis & animi quiete malum in longum protrahi potest 576 . Curatio Vero tumoris Aneu-rismatici reliquarum partium compressione aut ligatura te tanda est, quarum ope illi licet inveteratissimi haud raro feliciter sanantur. De variis autem encheiresibus, quas hunc in finem excogitaverunt artis medicae periti, agere nostrum non est, eoque minus quum illae apud Chirurgiae systematicae auctores tantum non omnes inveniantur, qui idcirco de his sunt consulendi. I. 339. Quod si vero An eurisma memoratis modis tolli nesciat, ocius vel serius tandem urgens sanguinis columna supc rat resistentiam parietum , quibus tumor ille Aneurismaticus sustinetur, oritur igitur Aneurismatis ruptura, quae s versus exteriora pateat, momento citius cum horribili sanguinis copia animam reddant miseri 577b: sin autem Aneurisma introrsum aperiatur, per longum quidem tempus, imo per menses, deplorabilem vitam protrahere possunt, sed quum continuo e vase rupto effundatur nova sanguinis copia, demum, vasis nimirum sanguine sere orbatis,
397쪽
mors tali vita mulLO optabilior etiam hic tragoediam clau
G a 4 o. Quoties aut a praegressa Insammatione, aut ab
alia causa quacumque in quadam parte C. H. summus atoniae obtinet gradus, toties illud malum dicitur Mors impersecta. Si autem illa imperfecta mors cum livore, mollitieque nec non quodam turgore sit juncta, appellatur Gangrena'. Sin e contra organum quoddam arescit, exsiccatur, induratur , nigrescitque, tunc talis impersecta mors Ne-croseos sub nomine venit. Si demum sive in Gangrena, sive in Necrosi vitae reliquiae prorsus exstinguantur, nascitur Mors persecta, id est adest SphaceluS. Plerique auctores quidem unice ad mortem cujusdam ossis designandum Necroseos nomine utuntur, atque ostium mortem ab illa partium mollium distinguendam esse putant; verum si consideremus, quod hodie plane sit evictum, ossa
398쪽
& partes molles ab iisdem causis morte partiali assici, ita
quidem, ut ab una eademque potentia nocente in uno individuo partium mollium Sphacelus, in altero vero Ostium Ors producatur, sitque Perpendamus, ossa aeque ac par tes ceteras C. H. Gangrena humida assici s 9J, sique hisce demum addamus, curationem utrorumque fere esse eandem, tunc Certe patebit, differentiam mortis ossium& partium mollium non esse essentialem, & solummodo causis accidentalibus deberi: quod si constet, uti hac de re nullum est dubium, an ergo ab arte sunt collocandi limites, ubi Natura posuit plane nullosi id certe non videtur: Natura ergo duce aestimavi, discrimen hic adesse nullum, talesque dedi desinitiones, quales etiam in ossium fabricam quadrare poterant. Disserunt specie Gangrena & Necrosis. Ista diversitas debetur vel naturae causae , quae iratum produxit, sic v. g. ab impedito sanguinis assiuXu oritur plerumque Necrosis, uti e contra a nimia sanguinis congestione nascitur Gangrena; vel pendet a parte , quam occupat malum, prout enim pars quaedam majori aut minori succorum copia gaudeat, pro ea ratione generatur etiam Gangrena aut Necrosis, aut denique debetur causis accidentalibus, & hinc idem stimulus morbosus in diversis subjectis Gangrenam & Necrosin excitare potest. Inter binas hasce morbosas conditiones, ut ut specie diversas, datur nihilominus magna analogia , quare saepe progressa temporis Gangrena in Necrosin abeat, uti etiam Necrosis,
399쪽
Inimica arte imprimis vexata, in Gangrenam pessimo omine non raro muta ur 58Ob. Differunt Gangrena &Necrosis a Sphacelo tantum gradu, in illis autem albquis vitae gradus adhuc superest, dum in hoc vita tota quanta apparet deleta: dis ininionem inter . illas morbosias affectiones sacere idcirco necessarium putavi, quum Gangrena & Nec sis non semper in Sphacetum abeant, &quum in priore casu absque ulla partium jaetura malum sanari queat 58O, neutiquam vero in posteriore, mox enim, ubi Sphacelus obtinet, non nisi separatione partis
S. 3 I. Mortis partialis causae ad quatuor Ordines, ut puto, sacile reducuntur. in Ad Inflammationes veras vel spurias: verae Inflammationes, justa exhibita medela, raro quidem in Gangrenam transeunt, abeunt tamen quandoque, negligentia vero aut inimica arte saepe in Sphacetum terminantur, idque in ostibus saepissime contingere docet wEIDΜANNUS, quando nimirum a medicis Veterum praeceptis nimis tenacibus, ossa Inflammatione correpta spirituosis vel acribus miserrime extorquentur e contra spuriae Inflammationes ob acritatem quandam, quae cum illis sero
semper jungitur, plerumque magnam ad Sphacetum habent s8o Cons. CALLIs EN l. l. I. s 34 2 s3 s. p. 24a 2 243.
Chir. Sas. Hodiernae , Vol. I. P. III. Cap. III. S. 6Oa. 58a cons. l. l. p. II.
400쪽
bent propensionem, imo haud raro mox in gangrenam
abeunt, hinc in universum prae veris metuendae sunt spmriae Inflammationes a materia quadam morbosa, aut a venenis Ortae, nec non illae, quae Cachecticos, Scorbuti-cbsque aggredi solent, dum omnibus hisce in casibus t thalis Sphacelus saepe agmen clauiit. α'. Ad impedimenta liberae sanguinis circulationis aenervorum energetae: causae hujus ordinis duplici modo agunt,λaut nempe cohibendo sanguinis refluxu ad cor,
aut impediendo, quominus singuis ad partem affectam pervenire, eamque rite stimulari valeat 583 . Ad primum
pertinent Herniae incarceratae, uno verbo omneS casus,
in quibus a fractura, luxatione, tumore vario, convulsionibus nervorum trunci, vasaque sanguisera comprimuntur; ad alterum pertinet ligatura aut vasorum principuin systematis sanguis eri, aut nervorum trunci. Ad Sphacetum tamen minime requiritur, 'ut sanguinis affluxus prorsus inhibeatur, sed sui licit saepe, ut ille tantum plurimum imminuatur; hujus fori es: Sphacelus ex totius corporis debilitate, ex angustatione & ossificatione canalium sanguiserorum, nec non ille, qui senes corripere solet, quum ob imminutam valdopere Irritabilitatem , vasorumque rigorem sanguis haud amplius ad corporis extrema propellatur, quae itaque non rite stimulata plerumque arescunt, eXsiccantur,