Epistolæ d. Hieronymi, Stridoniensis, et libri contra hæreticos, ex antiquissimis exemplaribus, mille & amplius mendis ex Erasmi correctione sublatis, nunc primum opera, ac studio Mariani Victorii Reatini emendati, eiusdemque argumentis, & scholiis,

발행: 1564년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

AVGUSTINUS HIERONYMO .

sanctarum te uerius intellexisse, 'tum mei immo uero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te uocente instructus, aut emendante correctus. Verumta

men tu, mibi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi pos se rescriptis tuis . nullo enim modo id de leopinatus fuero, quod te non arbitreris laesum, i, sic tamen rescribis ut laedas aut, si, te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam

meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem numquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum me rum exemplaribus, etiam cum stylum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non

immerito iudicasti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas,quae non essent meae: quanto iustius expostularem, me ipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset, qui putauisset Nequaquam ergo ita prolabereris, ut no te reschibente quo laederoe, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse. Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. Atque ira, quia non eredo quod iniuste me laedendum putares,supe est, ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possiam. Cur itaque conor contra stuminis tractum, ac non potius ueniam peto e Obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut, si te laesi, dimittas mihi, nec, me uicissim laedendo, malum pro malo reddas . laedes autem, si mihi tacueris errorem meum , quem forte inueneris in icriptis, uel in dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt; te potius laedis, quam mer quod absta moribus & sancto proposito tuo, ut hoc facias uoluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente ueridica scis non esse culpandum. ae p hoc aut benevolo corde arguas, etiam si caret delicto quod arguendum putas i aut paterno assectu mulceas, quem abiicere nequeas. Potest enim neri, ut tibi uideatur aliud, quam ueritas habet; dum tamen aliud abs te non fiat, quam caritas habet . nam&ego amicissimam reprehensionem tuam gratissime accipiam ; etiamsi reprehendi non meruit, quod recte delendi potest: aut agnoscam simul di beneuolentiam tuam & culpam meam; &, quantum Dominus donat, in alio gratus , in alio emendatus inueniar. .id ergo fortasse dura, sed certe salubria uerba tua, tamquam cestus Entelli, pertimescam. Caedebatur ille, non curabatur ;&ideo uincebatur, non sanabatur . ego autem , si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. si uero infirmitas uel humana, uel mea, etiam cum ueraciter arguitur, non potest non aliquantulum contristari: melius tumor capitis dolet, cum curatur, quam dum ei parcit ut,& non sanatur. Pro. 7 hoc est enim, quod acute uidit, qui dixit, utiliores esse plerumque inimicos obiurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. illi enim dum rixantur, dicunt aliquando uera, quae corrigamus: isti autem minorem, quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amiciatiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi serte bos, ut tibi uideris, lassus senoctute corporis, non uigore animi tamen in area Dominica fiuctuose labore desudas. Ecce

sum,si quid perpera dixi: sertius fige pedem. non mihi esse debet molestuin pondus aetatis

tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. Proinde illud, quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum masni desderii suspirio uel lego, uel recolo. Vtina, inquis, mereremur cona. plexus tuos ; & collatione mutua uel doceremus aliqua, ueI disceremus. Ego autem dicor utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, s non possent misceri nostra I- loquia, litterae saltem possent esse crebriores. nunc uero tanto locoru interuallo absumus' a sensibus nostris, ut de illis uerbis Apostoli ad Galatas, iuuenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim ; & ecce iam senex necdum rescripta meruerim ; milium. ad te exemplaria epistolae meae peruenerint, nescio qua occasone praeueniente, quam ipsa epistola me

curante. homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulit, nec ad me retulit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras peruenire potuerunt, apparent I ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. quod ego quia non I sum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, etiam de hac re tua rescripta meruero. nam neque in me tantum scien diuinarum scripturaru est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi uideo;&, siquid in hae re habeo iacultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius, quam quae populi audiunt instruendi,propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Asticam peruenisse audiuimus. accepimus tamen duod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. quo periecto, lateor multum dolue inter tam caras semiliaresq. peribitas, tactis pene ecclesis notissimo iniicitiae uincula

272쪽

AVGVsTINUS HIERONYMO.

27 Icopulatas, tantum malum extitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris,quantum q. teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si, eas ipsas cii legissem, contabui dolore, & obrigui timorer quid de me illa facerent, quae in te ille scripsit, si in manus meas sorte uenisseni Vae mundo Matth. isat, scandalis. Ecce fit, ecce prorsus impletur quod ueritas ait: Quoniam abundauit iniqui-. δε tu, refrigescet caritas multorum . Quae sibi enim iam fida pectora toto ore fundantur ξ in cuius sensus tota se proiiciat secura dilectio λ quis denique amicus non formidetur, quasi suturus inimicus, si potuit inter Hieronymum, & Rustinum hoc, quod plangimus, exoriri Θ Omisera& miseranda condicio. o infida in uoluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum. Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando ne ipse quidem sibi homo est notus in posteril nouit enim utcumque uix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea sit futurus, ignorat. Haec porro non tantum scientia ,qualis qui Lque sit, uerum etiam praescientia, qualis suturus sit, si est in sanctis debeatis angelis; quomodo fuerit beatus diabolus aliquando, cum adhuc sonus angelus esset, sciens suturam iniquitatem suam, & sempiternu supplicium, omnino non uideo. De qua re, si tamen eam nosse opus est, uelle audire, quid sentias. Vide, quid faciant terrae, ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea,qua legis, ego essem; iam mihi diceres,quod quaesivi: nunc uero quando restri ses quado mittes quando perueniet quando accipiat & tamen utina amandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, qua uolumus, quanta possumus, tole' irantia sustinemus. Vnde recurro ad illa uerba epistolae tuae dulcissima, sanctiq. desiderii tui plenissima, & ea Dcio uicissim mea: Vtinam mereremur complexus tuos; de collatione mutua uel doceremus aliqua, uel disceremus: si tamen esse ullo modo posset . quod ego te docerem . in his autem uerbis, non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector, di reficior, & ipso quamuis pendente & non attingente utriusque nostrum deilderio, non parua ex pa te consolor; ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter uos, qui hus Deus hoc ipsum, quod uterque uestrum optauit, largum prolixum q. concesserat, ut con- iunctissimi di similiarissimi mella scripturarum sanetarum pariter Iamberetis, sic tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandum: cum eo tempore, quo, abiectis iam Larcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini,& in ea terra uiuesatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem, inquit, I Π meam do vobis: pacem meam relinquo uobis: viris aetate maturis, & in eloquio Domini abundantibus uobis accidere potuit Vere tentatio est uita humana super terram. Heu mi--j hi, qui uos simul alicubi inuenire non possum. sorte, ut moueor, ut doleo, ur timeo, prociderem ad pedes uesti os, flerem quantum ualerem,rogarem quantum amare. nunc unumquemque uestrum pro se ipso, nunc utrumque pro alterutro, & pro aliis ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui uos tamqua in theatro uitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de uobis ea coni cribendo spargatis, quae quandoque con sera delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. Verum dico caritati tuae, nihil me magis, quam hoc exemplum, tremuis

se, cum quaedam ad me in epistola tua legerem, tuae indignationis indicia, non tam illa de Entello & boue lasso, ubi mihi potius hilariter iocari, qua iracunde minari uisus es, quam illud, quod serio te scripsisse satis apparet: unde supra locutus sum plus sertasse, quam debui , sed non plus, quam timili, ubi aisti: Ne forte laesus iuste expostulares. Rogo te, si fi ri potest, ut inter nos quaeramus ,& disseramus aliquid, quo, sne amaritudine discordiae, .corda nostra pascantur, fiat. s autem n si possumus dicere, quid mihi emendandum uide tur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione inuidiae, aut laesione amicitiae: qui scamus ab iis,&nostiae uitae salutiq. parcamus. Minus certe assequatur illa, quae inflat, i. e. εdum non offendatur illa, quae aedificat. Ego me longe esse sentio ab illa perseetione, de qua IM . scriptum est: Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. Sed plane in Dei miseriti cordia puto me posse ficile abs te petere ueniam, si quid offendi quod mihi aperire debes tui, cum te audiero, lucteris fratrem tuum. Neque enim, quia hoc propter longinquitatem , uterrarum non potes sacere inter me & te, propterea debes unere errare me. Prorsus q. quod ad ipsas res, quas nosse uolumus, attinet) si quid ueri me tenere uel scio, uel puto, uel aedo an quo tu aliter sentias; quantum dat Dominus, sine tua iniuria conabor auerere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud, quam uenia, deprecabor . nec omnino arbitrabor te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem, quod non leoui: aut non sic dicerem, ut debui: quia nec miror nos minus scire inuicem, quam scin

273쪽

1 1 AUGUSTINUS HIERONYMO .

mur a coniunctissimis de familiarissimis nostri si in quorum ego ritatem, fateor, sicile me totum proiicio, pr. crtim latigatum scandalis saeculi; &inea sine ulla solicitudine requiesco. Deum quippe illic esse sciatio, in quem me secums proiicio, & in quo securus requi sco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae tragilitatis incertum, de quo sup rius gemui, omnino formido. Cum enim hominem Christiana caritate flagrantem, atque mihi fidelem amicum lactum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumq.

committo, non homini committo, sed illi, in quo manet, ut talis sit. Deus enim caritas est: & qui manet in caritate, in Deo manet, & Deus in eo i quam si deseruerit, tantu sectat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo Actus inimicus quaerat tibi potius, quod fingat astutus; non inueniat, quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque ficile assequitur, non occultando quod secerit, sed non saciendo quod occultare uelit.Quod si misericordia Dei bonis piisq. concedit,ut inter inimicos quoslibet futuros liberi securiq. uel sentur: aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timent, ipsi nulla committant. Cum enim sellam quida maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe, integra salute, sola fama uexatur. quod autem malum perpetratur hostis est intimus. etiam si nullius intimi loquacitate aut lite uulgetur.Quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter seras amicissimi quot am & familiatim mi incredibiles nunc inimicitias consolante te conscientia;& quemadmodum uel quod i a Glat, uel ouod a quibusdam sorsitan creditur, in sinistris armis deputes , quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur e Verumtamen illum maluerim aliquo modomitior cin, quana te isto modo arma;iorem. hoc magnum & triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse. laetum erit, & multo maius, Me inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.

ARGUMENT V M.

HIERONYMUS AUGUSTINO.

IR VM honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, orosium pre byterum, S sui merito & te iubente suscepi. sed incidit tempus dis scillimum, quand' mihi tacere melius fuit,quam loqui; ita ut nostra studia cessarent,& iuxta ta Appium, canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicassi, eruditissimis & Omni eloquentiae splendore fulgentibus, respondere non potui: non quod quidquam in illis reprehendendum putem: sed quia , iuxta Apostolum unusquisquein suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic. Certe, quidquid dici, & sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri sontibus, a te positum atque

dissertum est: Sed, quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare in e-ntum . nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemitti,& maxime haeretici,s diuellis inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. mihi autem decretum est, te amare. te suspicae, colere, mirari, tuaq. dicta quasi mea defindere. Certe &in dialogo , quem nuper edidi, tuae beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum: magis l. demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auseratur, quae semper simulat paenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem: ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. Sanctae ac uenerabiles filiae tuae, Paula, & Eustochium,& genere suo, & exhortatione tua dignae gradiuntur, specialiterq. salutant beatitudine tuam : mnis quoque fraternitas, quae nobil)um Domino saluatori seruire conatur. Sanctum presbyteriina Firmum, anno praeterito ob rem earum Rauennam, & inde Africam, Siciliamq. reximus : quem putamus iam in Africae partibus commorari. Sanctos, tuo adhaerentes lateri, ut meo Obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum presbyterum in mutu direxi: quae si ad te uenerint, ei dirigere non graucris. Incolumem te, & mei memo

274쪽

273 rem, Christiis dominus custodiat, domine uere stricte de beatissime Papa. Grandem Latini iermonis in ista prouincia notariorum patimur penuriam: & iccirco pia ceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuuinta, quae asteriscis verubusq. distineta est pleraque enim prioris laboris ob fraudem cuiusdam amisimus.

ARGUMENTUM.

AUGUSTINUS PRAESIDIO.

EPISTOLA XCV.

I CVT presens rogaui sinceritatem tuam nunc quoque commoneo, ut liti l ras meas sancto fratri&compresbytero nostro Hieronymo mittere non graue bris. Vt autem nouerit caritas tua, quemadmodum etiam tu illi pio mea causat scribere debeas,misi exemplaria litterarum&mearum ad ipsum,&ad me ipsius. quibus lectis, pro tua sancti prudentia facile uidebis & modum meum, quem seruandum paraui, timorum eius, quem non fiustra timui. Aut, sego, quod non debui, aut quo modo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsu in potius fraterna dilectione mitte sermonem ; quo correctus petam ut ignoscat, si meam. culpam ipse co-

ARGUMENTUM.

HIERONYMUS AUGUSTINO.

EPISTOLA XCVI.

VM a sancto Eatre nostro Firmo Elicite quaererem, quid ageres, sospitem ter laetus audiui. rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem, nescien te te ex Astica profectu se esse dixit. itaque reddo tibi per eu salutationis officia, qui te unico amore coplaetitur: simulq. obsecro, ut ignoscas pudori meo, quod diu ut rescribere praecipienti negare non potuit nec ego tibi, sed causa causae respondit . et si culpa est respondisse; quaeso, ut patienter audias: multo maior est prouocasse. Sed faceia sint istiusmodi quoi moniae: sit inter nos pura germanitas: & deinceps non quaestionu, sed caritatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres, qui nobiscum Domino seruiunt, affatim te iuutant. Sanctos, qui tecum Christi leue trahunt iugum, praecipue sanctum & suspiciendum papam Alipium ut meo obsequio salutes, precor. Incolumem te, dc memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens domine uere sancte & beatissime papa. Si legisti librum explanationum in Ionam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestione. sit autem amicus, qui me primus gladio petiit. stylo repulsus est: sit humanitatis tuae, a que iustitiae, accusantem reprehendere , non respondentem. in scriptutarum, si placet, campo sine nostro inuicem dolore ludamus. I ARGV-

275쪽

ARGUMENTUM.

AUGUSTINUS HIERONYMO.

EPISTOLA XCVII.

AM PRIDEM caritati tuae prolixam epistolam misi, rebndens illi tuae, qua

per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, uerum etiam collegam meum, misisse te recolis: quae utrum in manus tuas peruenire merumli rit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissim si Firmum scribis ; si ille, qui

te primum gladio petiit, stilo rcpulsus est; ut sit humanitatis meae, atque iustitiae, accus tem reprehendere, non rei pondentem. Hoc solo tenuissimo indicio utcumque coniicio, legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploraui, tantam inter uos extitisse discordia, de quorum tanta amicitia , quaquauersum eam fima dissuderat, caritas fiat a gaudebat; quod non feci reprehendendo in aliquo germanitatem tuam; cuius in ea re aliquam culpam me cognouisse, non ausus sum dicere;-dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malus' ram tuis nosse rescriptis, utrum mihi ueniam, quam poposceram, dederis. Quod apertius mihi intimari cupio: quamuis hilarior quidam uultus litterar si tuarum, etiam soc me impetrasse, significare uideatur: si tamen post lectam illam missae sunt: quod in eis minime apparet. Petis, uel potius fiducia caritatis iubes, ut in scripturarum campo sine nostro in uice dolore ludamus. Equidem, quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. od si hoc uerbum tibi propter ficilitatem ponere placuit : ego fateor, maius aliquid eo peto a benignitate uirili tuarum, prudentiaq. tam docta, & otiosa, annosa , studiosa, in geniosa , diligente, haec tibi non tantum donante, uerum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis & laboriosis quaestionibus, n5 tamquam ludente in campo scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuves. Si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, ludamus i siue illud apertum & planum sit, unde colloquimur; liue arduum , atque diis cite; hoc ipsum, edoce obsecro te, quonam modo ass qui ualeamus i ut, cum sorte aliquid nos mouet, quod nobis , eis non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus, non probatum est, &, quid nobis uideatur, contra conamur asserere, si hoc aliquantum securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicio nem puerilis idantiae, quas nostro nomini fimam, uiros illustres accusando, quaeramus. Si autem aliquid asperum, resellendi necessitate, depromptum suerit ;quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio; ne litum meste gladium stringere uideamur Nisi sorte ii te modus est, quo utrumque hoc uitium, uel uitii suseicionem caueamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut, quidquid dixerit, necesse sit approbare; nec, quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari. Tum uero sine ullo timore offensionis tamquam iii campo luditur: sed mirum, si nobis non illuditur. Ego enim fiteor caritati tuae, solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur , didici hunc timorem honoremq. dese re, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam . at si aliquid in eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati: nihil aliud, quam ues mendosum estis codicem , uel liuerpretem non assecutum esse quod dictum est, uel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaq. praepolleant, noideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi uel per illos auctores canonicos, uel probabili ratione, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros uelle, tamquam prophetarum ,& apostoloru i de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. absit hoc a pia humilitate tua,& ueraci de temet ipso cogitatione i qua nisi esses praeditus, non utique diceres : Vtinam mereremur complexus tuos,&collatione mutua uel doceremus pliqua, uel disceremus. Quod si te ipsum consideratione uitae, ac mo-

276쪽

ΑVGUSTINUS HIERO MYMO.

riam tuorum , non simulate, non filiaciter dixisse credor quanto magis aequum est me credere , apostollim Paulum non aliud sensisse, quam scripserit, ubi ait de Petro & Barnaba rCum uiderem quia non recte ingrediebantur ad ueritatem Euangelii,dixi Petro cora omni-bus: Si tu cum sis Iudaeus,gentiliter & non Iudaice uiuis, quo modo gentes cogis Iudai Zare De quo enim certus sim, quod me scribendo uel loquendo non fallat: s fallebat apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, idest ueritas, sorinaretur. Quia abus cum praemisisset, dicensi Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo quia non mentior: non tamen ueraciter scribebat nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, uidisse se Petrum & Barnabam non recte ad Euangelii ueritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse ; non ob aliud nisi quod gentes cogeret Iudaizare. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid uere non scripsisse, q uam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est , dicamus, quod absitὶ satius esse credere, mentiri Euangelium, quam ne Matth. ,εgatum esse a Petro Christum; & mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a. Reg. Ma domino Deo tam excellenter electum, in concupiscenda atque abducenda uxore alie- na commisisse adulterium,&in marito eius necando tam horrendum homicidium. Immo uero sanctam scripturam, in summo, &caelesti auctoritatis culmine collocatam, de ueritate eius certus ac securus legam: & in ea homines uel approbatos, uel emendatos, uel da .

Innatos ueraciter disca , potius quam facta humana: ne, dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa diuina eloquia mihi sint ubique sulpem . Manichaei plurima diuinarum scripturarum, quibus eorum neserius error clarissima sententiam perspicuitate conuincitur, quia in alium sensum detorquere n6 possunt, Disa esse contendunt, ita tamen, ut eandem salsitatem non scribentibus apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. quod tamen quia nec pluribus siue antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde Latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt: notissima omnibus ueritate saperati, confusiq. discedunt. Ita ne non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si, non ab aliis apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos apostolos filia scripsisse, dicamus Non, inquis , credibile est, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc in aquiro, quid secerit: sed,quid scripserit, quaero. Hoc ad quaestionem,quam suscepi, maxime

irertinet; ut ueritas diuinarum scripturarum ad nostram fidem aedificadam memoriae commendata , non a quibuslibet, sed ab ipsis apostolis, ac per hoc in canonicu auctoritatis culmen recepta,ex omni parte uerax atque indubitanda persistat. Nam si hoc secit Petrus quod sacere debuit: mentitus est Paulus, quod eum uiderit non recte ingredientem ad ueritatem

Eua elii. Misquis enim hoc facit, quod ficere debet; recte utique facit ; & ideo falsum de

eo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum nouit ficere debuisse. Si autem uerum sta ipsit Paulus: uerum est, quod Petrus non recte tune ingrediebatur ad ueritatem Euangelii id uero ficiebat, quod facere no debebat: &, si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam, coVostoli sui correctionem non potuisse negligere, qua mendaciter aliquid in sua epistola posuisse. Et si hoc non in epistola qualibet, quanto mam in illa, in qua praelocutus ait: cisae autem scribo uobis, ecce coram Deo quia non men- ci. tior Θ Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret Iudai Zare. Hoc enim le- o scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo: I ideo non recte agebat hoc Petrus. rat enim contra Euangelii ueritatem, ut putarent qui credebant in Chistum, sine illis u teribus sacramentis saluos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumsicione crediderant. Contra quos Paulus perseueranter acriterq. confligit. Ipsum uero Paulum non ad hoc id Nisse, quod uel Timotheum circumcidit, uel Cenchreis uotum pem Bluit, uel Hierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis, qui uouerant, legitima illa celebran Aa, iis da suscepit; ut putari uideretur, per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari: sed ne illa, quae prioribus, ut congruebant, temporibus, in umbris rei si futurarum Deus fieri iusserat, tamquam idololatriam gentilium damnare crederetur. Hoc est enim, quod illi Iacobus ait auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse . quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, tamquam eius doctrinam detestantes atque damnantes: de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi,crederetis & militi de me enim ille scripsit. Attende, obsecro, ipsa uerba Iacobi: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum: & hi omnes aemulatores sunt legis . audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse, eorum, qui per gentes sunt, ludaeorum, dicens ; non de re circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.

277쪽

, c AUGUSTINUS HIERONYMO .

Quid ergo est Vtique oportet conuenire multitudinem: audierunt enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis uiri quattuor, uotum habentes super se. his ast sumptis, sanctifica tecum ipsis,&impende in eos ut radant capita: di sciant omnes, quia , quae de te audierunt, falsa sunt: sed ambulas & ipse custodiens legem: de gentibus autem , qui crediderunt, nos mandauimus, iudicantes nihil eiusmodi seruare illos, nisi ut se obseruent ab idolis immolato, & a sanguine, & a semicatione. Non, ut opinor, obscurum est,& Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent talsa esse, quae de illo audierant, ii, qui cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant legis, ne per doctrinam Christi, uelut sacrilega, nec Deo mandante conscripta, damnari putarentur, quae per Moysen patribus iuerant ministrata. hoc enim de Paulo iactauerant, non illi, qui intelligebant quo animo a Iudaeis fidelibus obseruari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatein diuinam, di sacramentorum illorum propheticam sanctitatem: non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo reuelabatur, di per baptismi sacramentum ministrabatur. sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea uolebant obseruari, tamquam sne his in Evangelio salus credentibus esse no posset. ipsum enim senserant uesementissimum gratiae praedicatorem & intentioni eorum maxime aduersum, docentem non per illa hominem iuilificari, sed per gratiam Iesu Christi ; cuius praenunciandae causa, illae umbrae in lege mandatae sunt. Et ideo illi inuidiam & persecutionem uolentes concitare, tamquam inimicum legis mandatorum l. diuinorum criminabantur: cuius Elis criminationis inuidiam congruentius deuitare non posset, quam ut ea ipse celebraret, quae damnare tamquam sacrilega putabatur: atque ita ostenderet, nec Iudaeos tunc .ab eis tamquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tamquam ad necessaria compellendos. Nam si reuera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat; ct ideo celebranda susciperet, ut actione simulata sua posset occultare sententiam e non ei diceret Iacobus, Et scient omnes: sed diceret, & put bunt omnes,quoniam, quae de te audierunt, Disa sunt: praesertim quia in ipsis Hierosolymis Αα is apostoli iam decreuerant, ne quisquam gentes cogeret Iudaitarer no autem decreuerant, ne quisquam tunc Iudaeos Iudai Zare prohiberet, quamuis etiam ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. Proinde si, post hoc apostoloru decretum, Petrus habuit illam in Antiochia simulatione, qua gentes cogeret Iuda irare; quo iam nec ipse cogebatur, quamuis propter c5- mendanda eloquia Dei quae Iudaeis sunt credita, no prohibeatur: quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere,quod cu ceteris apostolis se Hierosolymis decreuisse meminerat λ Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Hierosolymitanum conciliu Petrus se cit i nec sic mitu est,quod eu uolebat Paulus no timide obtegere,sed fidenter asserere: quod eum pariter sentire iam nouerat: siue quod cli eo contulerat Euangelium: siue quod in Cornelii centurionis uocatione, etiam diuinitus eum de hac re admonitum, acceperat : siue, quod, antequam illi, quos timuerat, uenissent Antiochiam, cum gentibus eum conuesti uiderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua& Paulus fuit. Non itaque tunc eu,quid in ea re uerum esset,docebat: sed eius simulatione, qua gentes Iudaieta re cogebantur, arguebat: no ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatorie gerebantur; tamquam uerum esset, quod illi dieebant, qui sine circumcisione praeputii, atque aliis obse uationibus, quae umbrae erant futurorum, putabant credentes salvos esse no posse. Ergo &Act.is Timotheum propterea circumcidit, ne Iudaeis ,& maxime cognationi eius maternae sic uiuderentur, qui ex gentibus in Christium crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est: cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis, qui sine ulla circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, di ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iacti Gal. a rent. quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidii propter subintroductos autem falsos fiat res, qui subintroierant perscrutari libertatem nostra, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in seruitutem redigerent: quibus nec ad horam cessimus subiectioni, ut ueritas Euangelii permaneret apud vos. Hinc apparet, quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat ;& quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat, illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti, nec tamquam sacrilega debere damnari. Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi , quaedam facta hominum media dicamus inter recte si ' cium & peccatum , quae neque in recte fustis, neque in peccatis numerentur; & urgeamur eo, quod obseruare legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut m lum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur: s autem malum, non

278쪽

AVGVsTINUS HIERONYMO. 277

uere, sed simulate ab apostolis obseruatas esse credamus. Ego uero apostolis, non tam ex L

plum philosophorum timeo, quando de illi in sua disputatione ueri aliquid dicunt, quam

serenuum aduocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum

smilitudo, si in ipsa expositione epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri& Pauli putata est decenter induci: quid ego apud te timeam nomen philosephorum; qui non propterea uani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia & falsis plerisque confidunt, λxbi uera inueniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa ueritas, aieni sunt Cur autem

non dicam, praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines i stificantur; umbrat enim sunt praenunciantes gratiam, qua iustificamur; nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt, temporibus petionisq. congruentia: cum me adiuuet etiam

pmphetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona. Forte enim propterea non dixit mala, sed tantu non bona, idest, non talia, ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna sinceritas tua, uir si simulate quis quam sanctus orientalis, cum Romam uenerit, ieiunet sabbato, excepto illo die paschalis uigiliae. Quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam ecclesiam, sed etiam multas

ei uicinas, de aliquanto remotiores damnabimus, ubi mos idem tenetur, & manet. Si a tem , non ieiunare sabbato, malum putauerimus: tot ecclesias orientis, & multo maiorem

orbis Christiani partem qua temeritate criminabimur Placet ne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non s mulate, sed congruenti societate atque obseruantia secerite tamen nihil inde, legimus in canonicis libris, praeceptum esse Christianis. quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa Christiana fide ninare non possum: quia didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per I sum Christum dominum nostrum Z Dico ergo, circumcision E praeputii, & cetera huiusinodi, priori populo per testamentum, quod uetus dicitur, diuinitus data ad significationem futurorum, quae per Christu oportebat impleri: quibus aduenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum ad intelligentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda ; quas adhuc expostandum esset, ut ueniret fidei reuelatio, quae his significabatur esse

uentura: sed quamuis gentibus imponenda non essent, non tamen se debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum, tamquam detestanda, atque damnandat sensim proinde atque paulatim, seruente sane praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari, saluo sq. fieri, no illis umbris rerum antea futurarum, tunc iam uenientium, atque prae sentium, ut in illorum Iudaeorum uocatione, quos praesentia carnis Domini & apostolica tempora sic inuenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc eos fecisse ad commendationem ; ut non tamquam detestanda & smilis idololatriae uitaretur, ultra uero non haberet progressum; ne putaretur necessaria, tamquam uel ab illa salus esset, uel sine illa esse non posset. quod putauerunt haereticii qui dum uoluerunt & Iudaei esse,& Christiani,nec Iudaei, nec Christiani esse potuerunt. Morum sententiam mihi cauendam, quamuis in ea numquam fuerim, tamen beneuolent imme admonere dignatus es: in cuius sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus uerissime scribe Gilaret, quod cum eum uidisset non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii, et q. uerissime diceret, quod gentes Iudai Zare cogebat: quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda no esse monstrareti praedicans tamen instanter no eis, sed reuelata gratia fidei, fideles saluos fieri, ne ad ea quem qua uelut necessaria suscipienda compelleret. Sic aute credo, apostolum Paulum ueraciter cuncta illa fessisse, nec tamen nunc quemquam fictum ex Iudaeo Christianum, uel cogo, uel sino ta-ia ueraciter celebraret sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum, uel sinis talia simulare. An uis, ut etia ego dicam, hanc esse summa quaestionis, immo sententiae tuae ;ut, post euangelium Christi, beneiaciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus . si filios circumcidant ; si sabbatum observent; ut Paulus in Timotheo, & omnes obseruauere Iudaei ; dumodo haec simulate ac talaciter agant Hoc si ita est; n5 iam in haer sim Hebionis, uel eoru quos uulgo Nazaraeos nuncupant, uel qualibet aliam ueterem, sed nescio in quam nouam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo n6 errore,sed proposito est ac uoluntate sallaci . Quod si respondeas, ut te ab hac purges sent Elia, tunc apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalirarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant, di ea respuenda nondsi intelligebant; nunc uero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etia per omnes Christi ecclesias lectione legis, de prophetarum, quo modo haec intelligenda, non obseruada recitentur, quisquis ea simulando agere uolia erit, uideatur de de insanire

279쪽

, 8 AUGUSTINUS HIERONYMO .

insaniret eur mihi n6 licet dicere, apostolum Paulum, & alios roridi fidei Christianos, tunc xilla uetera sacramenta paululum obseruando, ueraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis obseruationes, a piissimis patribus custodiis, tamquam sectilegia diabolica a posteris detestandae λ Iam enim cum uenisset fides, quae prius illis obsim

uationibus praenunciata, post mortem & resurrectione Domini reuelata est, amiserant in ciuam uitam ossicii sui. uerumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum ossiciis deducenda ei t quodam modo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose, non autem deserenda continuo, uel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsbus proiicienda. Pro inde nunc quisquis Christianorum, quamuis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare uoluerit, tamquam sopitos cineres auens, non erit pius ded instor, uel baiulus corporis, sed impius sepulturae uiolator. Fateor sane, in eo , quod epistola continet mea, quod ideo secramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa iis, qui ea uellent, scuta parentibus per legem acceperant, custodire, minus me posuisse, illo dumtaxat terre, quo primum fidei gratia reuelata est. tunc enim hoc non erat perniciosum, progressu uero temporis reat perniciosum, nisi illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur: ne, si tunc fierent, no discerneretur, quod Deus populo suo per Moysen p cepit, ab eo, quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam obiursta' tua. Verumtamen longe ante, quam litteras tuas accepissem, salbens contra Faustu Manichaeum quo modo eundem locum, quamuis breuiter explicauerim ,& hoc illi no praetermiserim: & legere poterit, si non dedignetur, benignitas tua, & a carissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quo modo uolueris tibi fides fiat, illud me ante dictasse: mihiq. de ani meo crede, quod coram Deo loquens, iure caritatis exposco, numquam mihi ullum misse, etiam nunc Christianos ex Iudaeis fictos iactamenta illa uetera quolibet arui ctu celebrare,&quouis animo debere ab eis ullo modo coli: eum illud de Paulo semper ira senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt: sicut nec tibi uidetur hoc tempore cuia quam esse simulanda ista, cum hoc fecisse apostolos credas . Proinde sicut tu econtrario lo- quctis: & licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera uoce pronuncias, caerimonias Iudaeorum & perniciosas esse, & mortiferas Christianis; & quicumque eas obseruauerit, siue ex Iudaeis, siue ex gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum: ita ego hanc uocem tuam omnino confirmo,&addo: Quicumque eas obseruauerit, siue ex Iudaeis, siue ex gentibus, non 'lum ueraciter, uerum etiam simulate, eum in barathrum diaboli deuoluxum . id quaeris amplius Sed sicut tu simulationem apostolorum ab huius temporis r

Ρone secernis: ita ego Pauli apostoli ueracem tunc in iis omnibus conuersationem ab li ius temporis, quamuis minime simulata caerimoniarum Iudaicarum obseruatione secem Matth, ii no : quoniam tunc suit approbanda, nunc detestanda. Ita quamuis legerimus: Lex & prophetae usque ad Ioannem Baptistam : & quia propterea quaerebant Iudaei Christum intem Ioan. s. i. ncere, quia non solum soluebat sabbatum, sed dc patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: & quia gratiam pro gratia accepimus: & quoniam lex per Moysen data est. Hier, at gratia autem & ueritas per Iesum Christum fusta est: & per Hieremiam promissum est, daturum Deum testamentum nouum domui Iuda, non secundum testamentum, quod disposuit patribus eorum : non tamen arbitror ipsum Dominum talaciter a parentibus circumcisum. Aut, si hoc propter aetatem minime prohibebat: nec illud arbitror eum dixisse allaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta obseruatio, sed ipse mundatis Matth. a rat: Vade & offer pro te sacrificium , quod pracepit Moyses in testimonium illis. Nee filia Iom. citer ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut M. non euidenter ascenderit, sed latentre. At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus

A i. si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. Decepit ergo Ti , Decit ei nihil prodesse Christum An quia hoc fallacito sectum est, ideo non

obfuit At ipse hoc non posuit, nec ait, si circumcidamini ueraciter, sicut nec sellaciter: sed sine ulla exceptione dixit, Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit . Sicut ergo tu uis hic locum dare sententiae tuae, ut uelis subintelligi, nisi sillaciteri ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intellisere sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea uolebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo saluos esse non posse. Hoc ergo animo, hac uoluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino Cal.i.s proderat: sicut alibi aperie dicit: Namsi per i gem iustitia, rego Christus gratis mortuus ςst. HQc ergo declarat, quod & ipse commemorasti: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustifica

280쪽

AVGVsTINVS HIERONYMO.

iustificamini ta gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se iustificari in Iege eredebant, non qui legitima illa in eius honore, a quo mandata sunt, obseruabant intelligentes, & qua praenunciandae ueritatis ratione mandata sint, & quousque debeant perdurare. Vnde est illud, quod alti Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. Vnde, uelut colligis, apparet, qui Gil rrub lege est, non dispensatiue, ut nostros putas uoluisse maiores, sed uere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere. Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub legetic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim propter circumcisionem hoc eum arbitror ciceret aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt,&cetera huiusmodi, sed hoc ipsum etiam , quod lex iubet: Non concupisces: quod fatemur Exod. , o certe Christianos debere obseruare, atque euangelica maxime illustiatione praedicari. Lm Rom. dicit esse sanctam ,&mandatum sanctum,&iustum ,&bonum. Deinde subiungit: od ergo bonum est, mihi factum est mors Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Quod autem hic dicit, peccatum per mandatum neri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintrauit, ut abundaret delictum. Vbi autem abundauit delictum, superabunda notis.1 uit & gratia. Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loq ueretur, quod ipsa iustificet, uelut interrogans ait: Quid ergo lex Atque huic interrogationi continue respondit: Prae- Gai auaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est. Hos ergo damnabiis liter dicit esse sub lege, quos reos facit lex non implentes lege, dum non intelligendo gratiae benefici si ad facienda Dei praecepta, quasi de suis uitibus sit perba elatione piaesumunt. Plenitudo enim legis caritas. Caritas uero Dei diffiisa est in cordibus nostris; non per nos Rom. 13 ipsos, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed huic rei quantum satis est expli- Rom. candae, prolixior sortasse, & sui proprii uoluminis sermo debetur. Si ergo illud, quod lex ait: Non concupisces: si humana infirmitas gratia Dei adiuta n 6 suerit, sub se reum tenet ; Exod. γο& praeuaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem: quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, & cetera, quae, reuelatione gratiae latius innotescente, necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant Non tamen ideo fuerant tamquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat reu lari, quae umbris talibus fuerat praenunciata; sed permittenda paululum eis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, uenerant. Postea uero tamquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda. Hoc autem, quod dicis, non )ispensatiue, ut nostri uoluere maiores; quid sibi uult, oro te aut enim hoc est, quod ego appello ossiciosum mendacium ; ut haec dispensatio sit officiu uelut honeste mentiendi i aut, quid aliud sit omnino, non uideo; nisi sorte, addito nomine dispensationis . fiat ut mendacium non sit mendacium. quod si absurdum est: cur ergo n5 aperte dicis, officiosum mendacium defendendum nili sorte nomen te mouet; quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris uocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros, utilium praeceptionum plenos, de ossiciis uoluit appellare. An, si ossiciose mentiatur, quisque cutipandus est, si dispensatiue, approbandus Rogo te, mentiatur, ubi legerit qui hoc putat: quia & in hoc magna quaestio est. sit ne aliquando mentiri uiri boni, immo uiri Christiani,q ualibus dictum est: Sit in ore uestro, est est, non non: ut non sub iudicio decidatis. Et qui cum fide audiunt: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Sed, ut dixi ,&alia magnae quaestio est: eligat quod uoluerit, qui hozexistimat ubi mentiatur: dum tamen a scribentibus auctoribus san&rum scripturarum, & maxime canonicam, inconcusse credatur, & M-sendatur omnino abesse mendacium : ne dispensatores Christi, de quibus dictum est: Hic i Cor. iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur: tamquam magnum aliquid subi fideliter didicisse uideantur, pro ueritatis dispensatione mentiri; cum ipsa fides in Latino sermone ab eo dicatur appellata , quia fit quod dicitur. Vbi autem fit, quod dicitur, men tiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus proculdubio nobis exhibet in scribendo fidem: quia ueritatis dispensator erat, non fit sitatis . Ac per hoc uel si scripsit, uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii ; et q. in iaci P re- Gal. stitisse, quod gentes cogeret ludaizare. Ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libe rate carnatis, rancta ac benigna pietate humilitatis accepit: atque ita rarius & sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi sorte recti tramite reliquissent, etiaa posterioribus corrigi, qua Paulus, quo confidenter auderent etiam minores maioribus, pro defendenda euangelica ueritate, salua fraterna caritate resistere. Nam cum satius multito sit, a tenendo itinere in nullo, quam in aliquo, declinare ι multo est tamen mirabilius, et&ti a laudabilius,

SEARCH

MENU NAVIGATION