Epistolæ d. Hieronymi, Stridoniensis, et libri contra hæreticos, ex antiquissimis exemplaribus, mille & amplius mendis ex Erasmi correctione sublatis, nunc primum opera, ac studio Mariani Victorii Reatini emendati, eiusdemque argumentis, & scholiis,

발행: 1564년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Graecam & Latinam, etiam hoc anno epistolam: ne rursum haeretici mentiantur a nobis pleraque uel addita, uel mutata: in qua laborasse me isteor, ut uerbola elegantiam pari inte pretationis uenustate seritarem; & intra definitas lineas currens, nec in quoquam excedens loco , eloquentiae eius fluenta non perderem; easdemq. res eodem sermone transferrem.

quod utrum consecutus sim, nec ne, uestro iudicio relinquo. Quam sciatis in quattuor partes esse diuisam. In primo credentes hortatur ad Dominicum pascha celebrandum. In s eundo & tertio loco Apollinarium & Origenem iugulat. In quarto, idest extremo, haeret,cos ad paenitentiam cohortatur. Si quid autem hic minus aduersus Origenem dictum est r& in praeteriti anni epistola continetur; & haec, quam modo uertimus, breuitati studens diu cere plura non debuit. Porro contra Apollinarium succincta fides & pura professio, non caret subtilitate dialectica: quae aduersarium suum, extorto de manibus eius pugione, cons dit . Orate igitur Dominum; ut, quod in Graeco placet, in Latino non displiceat; & quod totus oriens miratur, & praedicat, laeto sinu Roma suscipiat. Praeditationem quoque cathedrae Marci euangelistae cathedra Petri apostoli sua praeclicatione confirmet. quamquam cesebri sermone uulgatum sit: beatum quoque Papam Anastasium eodem feruore, quia eodem spiritu est, latitantes in foveis suis haereticos persecutum: esum. litterae doceant, damnata in occidente, quod in oriente damnatum est . cui multos imprecamur annos; ut haereseos rediuiua plantaria, per illius studium longo tempore Mesecta, moriantur.

ARGUMENTUM.

HIERONYMUS ALIPIO ET AUGUSTINO.

EPISTOLA LXXIX.

Α N C T V S Innocentius presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito, quas nequaquam in Atacam reuersurus, mea ad dignationem uesti

cripta non sumpsit. tamen Deo gratias agimus, quod ita euenit, ut nostrum si entium, uestris epistolis uinceretis. mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam Icribo uestrae reuerentiae: testem inuocans: Deum, quod, si possit fieri, assumptis alis columba uestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito uirtutum uestram, sed nunc maxime, quia, cooperatoribus & auctoribus uobis, haeresis Cesestiana iugulata est: quae ita insecit corda multorum, ut, cum superatos damnatosq. esse se sentiant, tamen uenena mentium non omittant; &, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra

libros Anniani, pseudodiaconi Cesedens s , qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae, uerba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; & exinde uel ingruentibus morbis, uel dormitione anta & uenerabilis filiae uestrae Eustochii, ita doluisse, ut propomodum contemnendos putarem. in eodem enim luto haesitat, exceptis uerbis tinnulis, atque emendicatis, nihil aliud loquitur. tamen multum egimus: ut, dum epistolae meae r spondere conatur, apertius se proderet, & blasphemias suas omnibus pateficeretiquidquid

enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denssat, in hoc opere confitetur. Nee

grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus uitam tribuerit, & notari rum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus i non ut conuincamus haeresim mortuam; tred ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus cons temus . Melius'. hoc faceret sanctitas uestra: ne compellamur contra haereticum nostra lavindare. Sancti filii communes, Albinus, Apinianus, & Melania plurimum uos salutant. Has litteras de sancta Bethlehem, sancto presbytero Innocentio dedi perserendas . Neptis uestra Paula miserabiliter deprecatur, ut momores eius sitis, & multum uos salutat. Incolumes uos, & memores mei, domini nostri Iesu Christi tueatur elementia, domini uere sancti a

que omnium affectione uenerabiles patres.

242쪽

HIERONYMUS AUGUSTINO.

HIERONYMUS AUGUSTINO.

EPISTOLA LXXX.

M NI quidem tempore beatitudinem tuam eo, quo decet, honore ueneratus sum , & habitantem in te dilexi Dominum saluatorem: & nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus', & plene complemus, ut absque tui nominis mentio ne ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes uentos ardore fidei perstitisti. Maluisti, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, qua cum pereun Gen. I pitibus commorari. Scit, quid dicam, prudentia tua. Macte uirtute, in urbe celebraris: ca tholici te conditorem antiquae rursiam fidei uenerantur, atque suspiciunt; quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur, & me pari persequuntur odio: ut, quos gladiis nequeunt, uoto interficiant. Incolumem, & mei memorem te Christi domini clementia tueatur domine uenerande & beatissime papa.

ARGUMENTUM.

HIERONYMUS AUGUSTINO.

EPISTOLA LXXXI. V L TI utroque claudicant pede, & ne fractis quidem cenaicibus inclinantur,

habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eandem non habeant libertatem . Sancti fratres, qui cum nostra sunt paruitate, praecipue sanctae ac uen - l rabiles filiae tuae suppliciter te salutant. Fratres tuos dominum meum Alipium,& dominum meum Euodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tua. Capta Hierus ilem tenetur a Nabuchodonosor, nec Hieremiae uult audire consilia: quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, & ibi seruitute pereat sempiterna.

ROGAT vs ut 'Aeret critatum Duiret de ominum oriere, tuis ut uel ex sitis libris aduersus Rusis. t potius ex ineadem Afrisan vaeracoet in rante, distat. Comet rentarios in E Vesrielem, eximi pone, ac deuastatione barbarorum, nondι--msse, M uiuerat, ab ui ι operis tamen initium a Fabiola peti possessior . Oceam doctrinam ut, ac pmutatem postremo laudas.

HIERON. MARCELLINO ET ANAPSYCHIAE.

A N D E M ex Africa uestrae litteras unanimitatis accepit & n5 me paenitet impudentiae, qua, tacentibus uobis, epistolas meas frequenter ingessi, ut rescripta mererer, & uos esse sospites ,non aliis nunciantibus, sed uestro potissimum se -lmone cognoscerem. Super animae statu memini uestrae quaestiunculae, immo maxime ecclesiasticae quaestionis: utrum lapsa de caelo sit, ut Pythagoras philosophus,omnesq. Platonici, & Origenes putant: an a propria Dei substatia, ut Stoici, Manichaeus,de Hispaniae Priscilliani haereses suspicantur: an in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam reciesiastici stulta persuasione confidunt: an quotidie a Deo fiant, & mittantur in

Xx a corpora

243쪽

1 HIERONYMUS MARCELLINO.

Ioan. 3 corpora secundum illud quod in euangelio scriptum est: Pater meus usque modo operatur,& ego operor: an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinarius, & maxima pars occidentalium autumant: ut, quo modo comus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, & similicum brutis animantibus condicione subsistat. Super quo quid mihi uideatur, in opusculis contra Rustinum scripsisse me noui, aduersus eum libellum, quem lanctae memoriae Anastasio, episcopo Romanae ecclesiae, edidit i in quo lubrica, & subdola, immo stulta confessi ne, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, immo perfidiae illust. quos libros reor sanctum parentem uestrum habere Oceanum. olim enim editi sunt, multis Ruffiii libris aduersus calumnias respondentes . Certe habes ibi uirum sanctum & eruditum Augustinum episcopum : qui uiua, ut aiunt, uoce docere te poterit, & suam, immo per se nostra explicare sententiam. Erechielis uolumen olim aggredi uolui, & sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere : sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium prouinciarum, & maxime urbis Romanae uastatione consulas est, ut, iuxta uulgare prouerbium, propria quoque ignorarem uocabulum: diuq. tacui, sciens tempus esse lacrymatu. Hoe autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus

dicit Virgilius: Lateq. uagantes Barchaei: & sancta scriptura de Ismael, Contra ficie omnia Gen. is iratrum suorum habitabiti sic Aegypti limitem Palaestitiae, Phoenices, Syriae percurrit, de instar torrentis cuncta secum trahens ; ut uix manus eoru , misericordia Christi potuerimus euadere. Quod si iuxta inclytum oratore, silent inter arma leges: quanto magis studia scripturarum; quae & librorum multitudine, & silentio, ac librariorum sedulitate, quodq. pr prium est, securitate, & otio dictantium indigent Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae: quorum exempla si uolueris, ab ipsa poteris mutuari. pro anaustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris, & uestibula uideris, facilis coiectura erit, qualis ipsa sit sutura domus. Sed credo in Dei misericordia, qui nos adiuuit in dissicillimo principio supradicti operis, quod ipse adiuuet , dc in penultimis prophetae partibus, in quisus Gog&Magog bella narrantur: & in extremis, in quibus sacratissimi de inexplicabilis Ly sh ' ἶdificatio, uarietas, mensuraq. describitur. Sanctus stater noster Oceanus, cui uos cupitis commendari, tantus & talis est, & sic eruditus in lege Domini, ut absque nostro rogatu instituere uos possit, & nostram super cunctis quaestionibus scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes uos, & prolixa aetate florentes, Chrsestus Deus noster tueatur omnipotens, domini uere sancti.

HIERONYMUS OCEANO, NUM REPETENS

matrimonium a baptismo possit fieri sacerdos.

EPISTOLA LXXXIII.

VM AM, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia principis, calu- mniam sustineret reorum; & de carceribus exeuntes, rest sordes ac uestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In euangelio audit inuidus salutis alienaei Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est Conclusit Deus mnia lub peccator ut omnibus misereatur: ut, ubi abundauit peccatum , superabundet&gratia. Caesa sunt Aegypti primogenita, & ne iumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est: Et consurgit mini Caina haeresis: atque olim emortua uipera contritum caput leuat, quae non ex parte , ut ante consueuerat, sed totum Christi subruit cramentum. Dicit enim esse aliqua peccata , quae Christus non possit purgare sangui ne suo ,& tam profundas scelerum pristinorum inhaerere corporibus atque animis ci atrices , ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus stustra

mortuus

244쪽

HIERONYMUS OCEANO.

mortuus sit stustra autem mortuus est, si Ni quos uiuificare non potest. Mentitur Ioannes Baptiua, & digito Christum & uoce denum strans : Ecce Mnus Deir ecce qui tollit peccata mundi . si sunt adhue in saeculo, Porum christus petasa non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo quos Christi ignoret indulgentia: aut, si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potenti an mobant: non li . rati, quas adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de omnipotente credere , quod in aliquo impotens sit. Omnia, quae irater ficit, & filius facit similiter. Infimitas filii redundat ad patrem. Cuncta oviculae embra portata sunt : totae Apostoli epistolae, Christi gratiam sonant. Et ne palum uideretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, I. Pet uobis , pax multiplicetur. Multiplicatio promittitur, & a nobis paucitas ahirmatur quorsum ista ξ Nosti problema tuum. Carterius, Hispaniae episcopus, nomo & aetate uetus,

dilacerciuio, unam, antequam baptiraretur, alteram post lauacrum, priore mortua, duxit uxMem :α arbitrans eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo uirtutum, i .Tim. 34n is Irum unius uxoris uirum praeceperit ordinandum . Miror autem te unum' protraxisse

in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit: non dico ce presbyteris ι non de inferiori gradu: ad episcopos uenio: quos si sigillatim uoluero nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis synodi multitudo superetur .Ecd indecens est, se unum tueri, ut plures accusire uidearis; di, quem 'tione non posss, societate peccant ni delendas. Sustinui Romae a uiro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogi sinum; ut . quociisque me uerterem, strictius tenerer . Uxorem, inquit, ducere peccatum est, an non Ego simplex, de qui insidias uitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum aliud proposuit, in baptismate bona opera dimittuntur, an mala λ Et in hoc eadem simplicitate spondi, peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere,&absconditae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere, non est pecca- .ium ; tapti sinus autem peccata dimittit: quidquid non dimittitur, resertiatur. illico mihi, quasi a sortismo pugile percussus essem, ante oculos caligo obuersari coepit: statim q. re- cordatus Chrysippei sophisnatis: Si mentiris; idq. uere dicis; mentiris: di in memet reuersus conuerti in aduersarium propositionis stropiam. Quaeso, inquam, te, ut res ndeas: Baptismus hominem facit nouum , an non Vix dedit quod nouum faceret. Gradatim'm- tuli rex toto nouum facit, an ex parte ξ Respondit ex toto. Deinceps interrogauit nihil e go ueteris hominis in baptismate reseruatur Movit caput: coepi protinus texere. Si b ptismus nouum hominem facit, & ex toto nouum creat, nihil a. in eo ueteris hominis r . seruatur: non potest nouo imputari, quod in ueteri quondMn fuit . Primum spinosulus noster obmutuiti postea uero Pisoniano uitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, linere lingua , saliua siccari, & plus timore, quam aetate contrahi: erupit aliquando. Nonne legisti ab Apostolo, unius uxoris uirum assumi in sacerdotium, & rem non tempora definiri Quia me syllogismis prouocauerat; & . iuidebam tendere homine ad interrogatiunculas tortuoso; sua contra illum sela iaciebam'. Baptizatos, inquam, Apostolus eligit in episcopatum, an catechumi nos Respond n lebat. Ego tamen id ipsum ingerere,& secundo ac tutio sciscitari. Nioben putares: quae

nimio fletu in i pidem uersa est. Verti me ad auditorest nihil interest, o boni iudices, ad- v sarium uigilantem , an dormientem digem, nisi quod facilius est quiescentu. quam reluctanti uincula innectere. Si Apostolus non catechuminos in clerum cligit, sed filicles; fid iis autem est, qui episcopus ordinatur: uitia catechumini no imputabuntur fideli . Torquebam istiusmodi spicula, & uibrantes hastas in lethargicum dirigebam. Oscitabat tandem ,

& quasi per mentis crapulam ructans & nauseans evomebat: apostolus, dixit, Paulus haec docuit. Proseruntiar ergo Apostoli epistolae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In pri- 4. Tim. 3 ma scriptum erat: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus dis derat . oportet erra episcopum kreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum Ospi. . italem, doctorem, non uinolentum, non percussore, sed modestum, non jitigiosum, non auarum, domum suam bene regentem esios habentem subditos cum omni castitate. Si

quis autem domui suae praeesse nescit; quomodo ecclesiae Dei diligentiam adhibebit non neophytum ; ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. oportui autem eum &testimonium habere bonum, ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, & in I queum diaboli. Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. Huius rei gratia viij

qui te Cretae, ut ea, quae deerant, corrigas,& costituas per ciuitates presbyteros sicut cgo tita disposui. Si quis est sine simine, unius uxorior, filios habe fideles, no in accusatione. . . X x 3 luxuriae,

245쪽

HIERONYMUS OCEANO.

luxuriae, aut non subditos. oportet ergo episcopum esse sine crimine, tamquam Dei diuspensatorem, non 'roteruum, non iracundum, non uinolentum , non percuss0rem, non

turpis lucri cupidum, sed hospitalem, beneuolum, erudentem, iustum, sanctum, contianentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possit e hortari in doctrina sana, & contradicentes reuincere. In utraque epistola, siue episcopi, Gue presbyteri quamquam apud ueteres iidem episcopi& presbyteri fiterint: quia illud n men dignitatis est, hoc aetatis iubentur monogami in uerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si erg omnia, quae in ordinatione quaeruntur episcopi, non praeiudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit i quaeritur enim quid sit, & non quid fuerit: quare solum nomen uxoris impediat, quod istum peccatum non ibit Dicis: quia peccatum non fuit, iccirco non est dimissum in baptismate. Rem n uam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, & publicae colluuionis sordes, impietas in Deum, parricidium, & incestus in parentes, atque in exit ordinarias uolgptates utriusque staus mutata natura . Christi sente purgantur: uxori Mnhaerebunt maculas, & lupanaria thalamis praeferentur Ego non tibi imputo meretricum exertacitus , exoletorum greges, effusionem sanguinis, & instar suis in omni coeno libidinum uolutabra; & tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis r quam ideo accepi, neficerem quod fecisti Audiant ethnici messes Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra

complentur: audiant cathecumini,qui sunt fidei candidati,ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta iungant matrimonia .sed Scotorum, de asitorum ritu, ac, de Republic Plato nis, promiscuas uxores, communes liberos habeanti immo caueant qualecumque uocabulum coniugis, ne, postquam in Christo crediderint, noceat eis, quod aliquando non concubinara , nec meretrices, s ed uxores habuerint. Recolat unusquisque conscientiam suam, de totius uulnera plangat aetatis: cumq. uerum iudicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem inum: Hypocrita, elice primum trabem de oculo tuo, de tunc videbis eiicere festucam de oeulo fratris tui. Vere scribarum & phariseorum similes, culleem liquantes,&camelum glutientes, decimamus mentam&anethum,& Dei iudicium praetermittumus. Quid simile uxor, & scortum Θ Imputatur infelicitas coniugis mortuae, & libido meretricia coronatur ille, si prior uxor uiueret, aliam non haberet: tu, ut passim caninas nu-litias iungeses, quid potes excusare Forsitan timuisse te dicas, ne, si matrimonium copu- asses, non posses aliquando clericus ordinari. Ille in uxore optauit liberos: tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum, naturae de benedictioni Dominiscruientem: Crescite de multipli mini, & replete terram: cubiculorum secreta texerunt: te subantem ad coitum publi- .ca facies execrata est. Ille, quod licebat, uerecundo pudore celauit: tu , quod 'on licebat, impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae,& cubile immaculatum : tibi legitur: Fornicatores autem de adulteros iudicabit Deus: & qui corrumpit templum Dei, corrumpet illum Deus. Omnia, inquit, nobis in baptismate condon ta sunt crimina: nec, post indulgentiam iudicis est metuenda seueritas, dicente Apostolor

Et si quidem suistis, sed abluti estis. sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi, &in spiritu Dei nostri. Omnia peccata donata sunt: bene ,& fideliter. Sed quaero, quo modo tuae sordes lotae snt, & meae munditiae Brdidatae. Non dico, ais, tuas sordidatas, sed in eodem statu mansisse, quo fuerant. si enim sordes fuissent, lotae utinque fuisseisi ut meae. Rogo, quae est ista tergiversatio,&acumen omni pistillo retusius Quia non est peccatum, peccatum est: quia non est sordidum, sordidum est. Non dimisit Dominus, quia non habuit quod dimitteret: &quia non dimisit, iccirco manet, quod dimissum non fuit. Qitantam uim habeat baptisma, de aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim, iuxta uulgare prouerbium, Malo nodo natus cuneus re quir dus est. Hoc, quod dicit. Vnius uxoris uirum, potest de aliter disseri. Ex Iudaeis erat Apostolus. Prima Christi Ecclena de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat lege concensti m ; & exemplo patriarcharum ac Moysi familiari populo nouerat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium. Praecipit ergo, ne eandem licentiam Ecclesiae sibi uindicent sacerdotes; ne bina pariter de trina coniugia somtiantur, sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Ne contentiosum clames esse, quod diximus ; accipe&aliani explanationem: ne tibi soli liceat non uoluntatem legi, sed i girm iungere uoluntati. Quidam coaete interpretantur, uxores pro ecclesiis, uiros pro episcopis debere accipi. Et hoc in Nicena quoque synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam ecclesiam episcopus transferatri: ne, uirginalis pauperculae societate contempta, ditioris

246쪽

HIERONYMUS OCEANO. 2 7

ditioris adulterae quaerat amplexus: ut, quo modo culpa& filiorum uitium in I γυ - , id est, in cogitationi aus, accipitur; domus'. dispensatio ad animam refertur, & corpus; ita& uxores pontificum dici ecclesias. De quibus in Esaia scriptum est: Mulieres pro mantes despcistaculo uenite: non est enim populus habens intelligentiam. Et rursum: Mulieres di , , uites, surgite&audite uocem meam. Et in Prouerbiis: Mulierem sortem quis inueniet pro. iHonorabilior est pretiolis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor uiri sui. Et in eodem uoluminet Sapientcs mulieres aedificauerunt domum, in spiens autem destruxit manibus. pro. i. Nec hoc, inquiunt episcopis uideatur indignum: cum de Deo quoque scriptu sit: Sicut de- Ηibri, spicit uxor uirum suum, sic despexit me domus Israel. Et in Apostolo: Despondi enim uos ,. Cora iuni uiro, uirginem castam exhibere Christo. Mulierem autem, idest, iuxta Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, & satis dura etiam haec interpretatio . Redde igitur scripturae simplicitate suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram At aliud i Si quis & ante baptismu habuerit concubinam ; &, illa mortua, bapti Eatus uxorem duxerit; utrum clericus fieri debeat, an no Respondebis, posse fieri; quia concubinam habuerit, non uxorem. Coniugales ergo tabulae,&iura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnantur. Multos videmus, ob nimiam paupertatem, uxorum sarcinam declinare, & ancillas suas habere pro uxoribus, susscepi'sq. ex his liberos colere ut proprios: qui si sorte ditati ab imperatore stolam illius meruerint, confestim Apostolo colla submittent, & inuiti inter uxores eas recipere cogentur. sin autem principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiverit; cum Romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide, ne hoc, quod dicitur, Unius uxoris uirit, unius mulieris eoiast intelligi ; ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec uniuersa proserumus ; non quo uerae & simplici intelligentiae res stamus; sed ut doceamus, te scripturas sanetas sic intestigere, ut seriptae sunt; nec euacuare baptismum saluatoris, di totum patibuli sacramentum irritum iacere. Reddamus quod paulo ante promisimus;&de schola rhetorum, aquarum laudes & baptismi praedicemus. Rudis mundus, necdum sole rutilante, Gen. inec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam de inuisibilem materiam , abyssorum magnitudine. de deformibus tenebris opprimebat. Solus spiritus Dei in aurigae modum super aquas serebatur, &nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter caelum & terram medium extruitur firmamentum: &, iuxta Hebraici sermonis luto νυγω, caelum , idest, ipse samaim ex aquis sortitur uocabulum:&aquae, quae super caelos sunt, Pses. 8 in laudes Dei separantur. Vnde de in Enechiele propheta, Crystallum super Cherubim uia Erech. t detur extensum, id est , compactae&densiores aquae. Primum de aquis, quod uiuit, egredi Gen. I. atur, & pennatos fideles de terra ad caelum leuat. Fabricatur homo de limo, & inter manus Dei aquarum sacramenta uersantur. Plantatur paradisus in Eden, & unus sons in quattuor principia diuiditur: sui postea egrediens de templo, & contra solis ortum uadens, amaras aquas mortuasq. uiuincat. Peccat mundus, & sine aquarum diluuio non purgatur. Sta- Gen. A. rtim q. columba Spiritus sancti, expulso alite taeterrimo, ita ad Noe, quasi ad Christum, in Gen. sIordane devolat; & ramo resectionis ac luminis, pacem orbi annunciat. Pharao cum exer- Exod. i citu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur. Et in psal- Psal. 73mis de intersectione illius scribitur: Tu confirmasti in uirtute tua mare: contribulasti capita draconumin aquis: tu confregisti capita draconis. Vnde®uli, & scortiones arentia

quaeque sectantur. Et postquam ad aquas uenerint, i/ὸ potae dc lymphaticos faciunt. Mara E Yod. 11 mutatur sacramento crucis idcleptuaginta palmae apostolorum, dulcoratis legis gurgitibus irrigantur. Abraham ct Isaac puteosi iunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee ciuitas iu- Gen. H. x εramenti, regnum q. Salomonis nomen sumit a sentibus. Rebecca inuenitur ad puteum. Gen. MRachel propter aquas supplantatoris osculo salutatur. Moyses filias sacerdotis Madian hi

perto puteo ab iniuria uindicat. Praecursor Domini in aquis sentium iuxta Salim, quod interpretatur pax, siue perfectio, Christo populum parat . ipse saluator, post baptisina,& saniaratas suo lauacro 'rdanis aquas, regnum caelorum incipit praedicare: primum fgnum Matth. 3. ex aquis facit. Samaritana uocatur ad puteum, sitiens inuitatur ad potum. Nicodemo di- Ioa. x. . cit occulter Nisquis renatus fuerit ex aqua&Spiritu sancto, non intrare eum in regnum Ioail. 3caelorum. Quia ab aquis coeperat, finiuit in aquis. Latus Cliristi percutitur lancea, & ba- Ioan .i'ptismi atque martyrii parito sacramenta sunduntur. Post resurrectionem. mittit apostolos Matth. agad gentes, di praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio trinitatis. Paenitet facti populum Iu- Αct. adaeorum . de statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, & nasti- Esa. 66 turgens simul. Paulus, persecutor Ecclesae, &lupus rapax Beniamin, Ananiae ovi submit-Λct. 9.8

247쪽

1 8 HIERONYMUS OCEANO.

Ast 3 ljt c put ; nec ante recuperat aspectum, quam curet baptismo caecitat et n. Eunuchus Canda- Aethiopum, lectione prophetica, Christi baptismati praeparatur . Mutat contra

naturam Aethiops pellem suam, Si pardus uarietates suas. Qui loannis acceperant baptismartii. Spiritum lanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret gentibus ac Iudaeis; eisi . sine spiritu sancto ad salutem poste suscere. Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluuium inhabitare facit. Dentes eius sicut grex detonsarum, quae scenderunt de lauacro, omnes gemellos habentes scelus, & in f hecunda non est in eis. . oh . Si non estu t- uidi, nec sterit , omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostoloi .c. . 'dicere; Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis i& lae,i dii., s potum dedi, non escam. Micheas de baptismi gratia uaticinatur: ipse avertet & miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, & proiiciet in profundum maris omnia peccapsu. , i inio modo ergo in lauacro Omnia peccata merguntur,si una uxor supernatat Beati,quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. Beatus uir, cui non imputabit Dominus peccatum. Arbitror, quod possumus & nos huic aliquid cantico iunge- Eleeli. 3 si imputabit Dominus uxorem. Audiamuς& Eaechielem filium hominis, quo modo de eius uirtute pronunciet, qui hominis futurus est filius. Assumam uos de gentibus,&aspergam super uos aquam mundam ,& mundabimini ab omnibus immunditus uestris t&dabo uobis cor nouum, spiritum nouum. Ab omnibus, inquit, mundabo oes , ,' -- In omnibus, nihil praetermittitur. Si sordes emundantur,quanto magis munxti. ., coinquinamur Dabo uobis cor nouum, & spiritum nouum. In Christo enim Iexbri. , iunx que circumciso aliquid ualet, neque praeputium, sed noua creatura. Vnde cantamus Ahoe., hQminς deposito, non ambulamus in uetustate litterae, sed ini m. . nouitate spiritus. Hic est calculus nouus, cui nouum nomen inscribitur di quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit. Quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus. consepulti enim ei sumus per baptismum in morte: ut, quo modo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulemus. Toties nouitatem legimus, & tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla nouitate deleri Consepulti sumus Christo in baptismate,&resurreximus per fidem operationis Dei, qui coi., a . Cumq- essemus mortui in delictis, & p putio carnis nostrae, conuiuificauit nos cum illo, donans omnia delicta, delens quod aduersum nos erat chiron phum decreti, quod erat contrarium nobis: & ipsum tulit de medio, assigens illud cruci. Omnia nostra eum Christo mortua sunt ; uniuersa chirographi ueteris peccata deleta sunt rsolum nomen uiuit uxoris Dies me deficiet, si cuncta, quae ad potentiam baptismi pertinent, de scripturis sanctis uoluer' digerere, & natiuitatis secundae, immo in Christo primae ponere sacramenta. Antequam dictandi finem ficiam, iam enim intelligo mensuram me excedere epistolae uolo superiora capitula,in quibus futuri episcopi uita cescribitur,cursim exponere r ut Ap'stolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus, quae p cipit, doctorem gentium suscipiamus. Simul obsecro, nequis me in sugillationem istius temporis sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Vt enim oratores, &philosophi, describentes, qualem uelint esse perfectum oratorem & philosophum, non iaciunt iniuriam Demostheni, & Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione episcopi, & in eorum expolitione, quae scripta hunt, quasi Beculum lacerdotii proponitur. lam in potestate&conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant: ut ues im 3 dolere ad deformitatem, uel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis episcopatum d Iaderat, bonum opus desiderat. opus, non dignitatem; laborem, non delicias: opus, peret; .i dςcrescat , non intumescat fastigio. Oportet ergo episcopum irreprehensi bilem esse. Id ipsum quoque ad Titumi Si quis est sine crimine. Omnes uirtutes in uno sermone comprehendit, de pene rem contra naturam exigit. Si enim omne peccatum, etiam

in otioso uerbo reprehensione dignum est: quis est ille, qui absque peccato, idest sine reprehensione, uersetur in hoc mundo Θ Sed futurus pastor Ecclesiae, mis et itur, ad cuius

conaturationem recte grex ceteri nominentur. Definiunt rhetores oratorem, qui sit uir bonus , dicendi peritus. Ante uita, se lingua irreprehensibilis quaeritur,ut doctus merito suscipiatur. Perdit enim auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur. Vnius uxoris uirurum: de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut, si unius uxoris uir, etiam ante baptismum quaeritur, cetera quoque, quae pmcepta sunt, ante baptismum requiramus. neque enim competit uniuersa post baptismum, & unum hoc mandatum intelligere ante

baptismum. Sobrium, siue uigilantem quippe utrumque significat. Prudentem,

248쪽

HIERONYMUS OCEANO.

ornatum, hospitalem, doctorem. Sacerdotes, qui ministrant in templo Dei, prohibentur Leuit. io uinum &sceram bibere ; ne in crapula & ebrietate aggraventur corda eorum; & ut sensus Luc. aiossicium exhibens, Deo uigeat semper, & tenuis st. Quod autem inseri, Prudentem, excludit eos , qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum. Nisi enim cerebiasanum fuerit, omnia membra in uitio erunt. Ornatum quoque, κάτω est prioris uerbi, idest, irreprehensibilis. Qui uitiano habet, irreprehensibilis appellatur i qui uirtutibus pollet, ornatus est. Possumus & aliud intelligere ex hoc uerbo, iuxta illud Tullii: Caput est actis, decere quod lacias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, & tantae stolidit iis, ac uecordiae, ut&in motu,&in incessu, &inhabitu, &in sermone comuni, risum spe stantibus praebeant; &quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se uestibus,& munditiis corporis; & lautioris mensae epulas parant: cum omnis i stiusmodi ornatus, & cultus, sordibus toedior sit. Quod autem dctaina a sacerdotibus expetatur, & ueteris praecepta sunt legis, &ad Titum plenius scribitur. Innocens enim & absque sermone conuersatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. nam & latratu canum, baculoq. pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non uinolentum, non percutarem. Virtutibus uitia opposuit. Didicimus, quales esse debeamus: discamus, quales non esse debeant sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, & comessatorum i uenterq. mero aestuans, cito despumat in libidines . In uino luxuria, in luxuria uoluptas, i π uoluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, uiuens mortuus est : ergo, qui inebriatur, oc mortuus,&sepultus est. Noe ad unius horae Gen. yebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexet M. Lot per temu Gen .i sientiam, nesciens libidini miscet incestum: & quem Sodoma non uicerat, uina uicerunt.

Percu rem autem episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella,& male- 'dictus non remaledixit. Sed modestum. Duobus malis unum opposuit boni im; ut temulentia & ira, modestia testenentur. Non litigiosum, non auarum . nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem ausoritatem putant ;& parati semper ad lites, insubilaum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Auaritiam in sacerdote uitandam, & Sa muri docet, nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans; & apostolorum paupertas, Act qui restigeria sumptuum a fiatribus accipiebant, & praeter uictum, atque uestitum, nihil se ' si diud nec habere, nee uelle gloriabantur. quam ad Timotheum auaritiam, ad Titum turpis

lucri cupiditatem apertissime notat. Domum suam bene regentem: non ut opes augeat; n5 ut regias paret epulas; non ut caelatas patinas struat; non ut Phasides aues lentis uaporibus

coquat,qui ad ossa perueniant, ct superficiem camis non ditatuant artifici temperamento; sed ut, quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in uestibulo templi cum mulieribus dormiebant; & religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in sitas delicias conuertebant. Non neophytum; ne, in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. Mirari satis non queo, quae hominum tanta si caecitas, de uxoribus ante baptismum di

sputare, & rem in baptismate mortuam, immo cum Christo uiuificatam, in calumniam trahere, cum tam aperium euidensq. praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in ecclesa: uespere in circo, mane in altario: dudum tautor histrionum, nunc uirginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversatio. nes nostras, & argumentorum ineptias nesciebat Qui dixit, Vnius uxoris uirum , ipse man . clauit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum, non uinolentum, non percustarem, non litigiosum, non auarum, non neophytum.

Ad haec omnia claudimus oculos, las videmus uxores. Quod autem ait: Ne, in superbiam Elatus, incidat in iudicium diaboli: quis non exemplo uerum probet Ignorat momentaneus sacerdos humilitatem,& mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas inescit seipsum contemnere: dedignitate transfertur ad dignitatem: non ieiunavit, non fleuit, non mores suos sepe reprehendit, & assidua meditatione correxit: non substantiam

pauperibus erogauit. De cathedra quodam modo ducitur ad cathedram, idest, de superbi ad superbiam. Iudicium autem, & ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. Inci. dunt in eam, qui in puncto horae, necdum discipuli iam magistri sunt. Oportet autem eum di testimonium habere bonum ab iis, qui seris sunt. Quale principium, talis & clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a timesticis, sed ab alienis consono ore laudatur. Alieni & extra Ecclesam sunt Iudaei, haeretici, atque gentiles . Talis ergo sit pontistac Christi, ut,

qui religioni detrahunt, uitae eius detrahere non audeant, At nunc plerosque cernimus uelia rem populi in aurigarum morem pretio redimere, ues tanto omnium hominum odio

uiuere,

249쪽

1so HIERONYMUS OCEANO.

uiuere, ut non extorqueam pecunia, quod mimi impetrant gestibus. Haec, fili Oceane, sollicito timore perquire: haec magistri ecclesar custodire debebunt, hos in sacerdotibus eligendis canones obseruare, non, iuxta propria odia, & priuatas simultates, carpentemq. semper auctorem suum inuidiam, legem Christi interpretari. Vide, quantum sit testim nium huius, quem arguunt, mariti, cui praeter uinculum coniugale, & hoc ante baptisinu, nihil aliud ab aemulis obiici potest. Qui praecipit non moechandum, ipse dicit,& non occides . Si non moechamur,sed occidimus, transgretares legi 9 sumus. .ia qui totam legem seruauerit, & offenderit in uno, fit omnium reus. Itaque, cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum; nos ab eis omnia, quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. Praetereunt, quod non licet t. & obiiciunt, quod concessum est.

ARGUMENTUM.

HIERON. MAGNO ORATORI ROMANO.

EPISTOLA LXXX HII.

E B E SIV M nostrum tuis monitis profecisse, non tam epistola tua, quam ipsius paenitudine didicimus :& mirum in modum, plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certauerunt inter se indulgetia parentis & filii pietas; dum alteria praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque ossicia pollicetur. unde &. mutuo nobis tibiq. gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti. Quod autem quaeris in calce epistolae tuae; cur in opusculis nostris, saecularium litterarum interdum ponamus exempla; & candorem Ecclesae,ethnicorum .rdibus polluamus: responsum breuiter habeto. Numquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret, si script ras sanctis legeres, si interpretes earum, omisso Volcatio, euolueres. Quis enim nesciat,& in Moyse, & in prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, & S Iomonem philosophis Tyri & nonnulla proposui me,&aliqua respondisse unde in exo

Pro. I dio Prouerbiorum .commonet, ut intelligamus sermones prudentiae,uersutiasq. uerborum,

parabolas, &obscurum sermonem, dicta sapientiam ,& aenigmata, quae proprie dialecticorum&philosephorum sunt. Sed & Paulus apostolus Epimenidis poetae abusus uersiculo. est, scibens ad Titum: ΚρηΛο ἀεἰ ψευσαι, - θηρια, μαρει ἀργή. idest, Cretenses semper

mendaces, malae bestiae, uentres pigri . cuius heroici hemistichium postea Callimachus usurpauit. Nec mirum, si apud Latinos metrum non seruet ad uerbum expressa translatio; cum Homerus, eadem lingua uersus in prosam, uix cohaereat. In alia quoque epistola Me-

i. r. Is nandri ponit senarium : τὰ - ηθηνης κομιλία κμαι. idest: Corrumpunt mores bonos

Actar colloquia mala. Et apud Athenienses in Martis curia disputans , Aratum testem uocat. ipsius enim de genus sumus, quod G ce dicituri τοῦ γρ ψ- σμήν. Et est clausula uersus heroici. Ac, ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus,&orator inuictus, pro Christo causam agens, etiam insalptionem sortuitam arte torquet in argumentum fidei. r. Reg. 17 didicerat enim a uero Dauid , extorquere de manibus hostium gladium , & Goliae su-Dςux, perbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteronomio Domini uoce pre ceptum, mulieris captiuae radendum caput, supercilia, omnes pilos & ungues corporis amputandos,& sic eam habendam in coniugio. Quid ergo mirum, si & ego sapientiam saecularem propter eloquii uenustatem ,& membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiua Israelitidem facere cupio λ &si, quidquid in ea mortuum est idololatriae, voluptatis, e rotis , libidinum, uel praecido, uel rado; & mixtos purissimo corpori uernaculos ex ea genero Domino Sabaoth ὸ Labor meus in familiam Christi, proficit; stuprum in alienam, auose I get numerum conseruorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer, filiam Debelaim iED. & nascitur ei de meretrice filius Irarael, qui uocatur semen Dei. Esaias nouacula acuta bar Erech bam, & crura radit peccantium. Et Erechiel in typo fornicantis Hiemialem tondet caesarisi suam: ut, quidquid in ea absque sensu de uita est , auleratur. Cyprianus, uir eloquentia pollens,

250쪽

HIERON. MAGNO ORATORI ROMANO.

MIpollens, & martyrio, Firmiano narrante mordetur, cur aduersus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum, & apostolorum, quae ille ficta de commenticia esse dicebat,& non potius philosephorum & poetarum, quorum auctoritati ut ethnicus contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus, atque Porphyrius . priori Origenes, alteri Meth dius, Eusebius,& Apollinarius sortissime responderunt. quorum Origenes octo scripsit Iibrosi Methodius usque ad decem millia procedit uersuum: Eusebius& Apollinarius uiginti quinque de triginta uolumina condiderunt. Lege eos, & inuenies nos, comparatione eorum, imperitissimos, de , post tanti temporis otium, uix quasi per somnium, quod pueri didicimus, recordari. Iulianus Augustus septem libros, in expeditione Parthica , aduersum Christum euomuit; &, iuxta fabulas poetarum, suo se se laceravit. Si contra hunc scribere tentavero; puto interdices mihi, ne rabidum canem, philosophorum & Stoicorum doctrinis, idest, Herculis claua repercutiam : quamquam Nazarenu nostrum, de, ut ipse sol

bat dicere, Galilaeum, statim in proelio senserit; & mercedem linguae putidissimae conto in iliis persessus acceperit. Iosephus , antiquitatem approbans Iudaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum grammaticum tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quo modo uir Hebraeus, & ab infantia sacris litteris eruditus , cunctam Graecorum bibliothecam euoluerit. Quid loquar de Philone, quem uel alterum, uel secundum Iudaeum Platonem critici pronunciant Curram per singulos. Quadrarus, apostolorum discipulus, & Atheniensis poti sex ecclesiae, nonne Adriano principi, Eleusinae lacra inuisenti, librum pro nostra religione tradidit de tantae admirationi omnibus suit, ut persecutionem grauissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides philos phus, uir eloquentissimus, eidem principi apologeticum pro Christianis obtulit, conte tum philosophorum sententiis: quem imitatus postea Iustinus,& ipse philosophus, Antonino Pio, & filiis eius, senatui q. librum contra gentiles tradidit, deis dens ignominiam crucis, de resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone, Sa densi episcopo quid de Apollinario, Hierapolitanae ecclesiae sacerdote, Dionysioq. Corinthiorum episcopo,&Taciano,& Bardesane, & Hirenaeo, Photini martyris succes rei qui, Origenis lineseon singularum uenena, ex quibus philosophorum sentibus emanarint, multis uoluminibus explicarunt Pantaenus, Stoicae sectae philosophus, ob praecipua er ditionis gloria, a Demetrio, Alexandriae episcopo, missus est in Indiam ; ut Christum apud Brachmanas ,& illius gentis philosophos praedicaret. Clemens, Alexandrinae ecclesiae pre byter, meo iudicio omnium eruditissimus, odio scripsit Stromatum libros, de totidem πτῖς amo,&alium contra sentes , paedagogi quoque tria uolumina. quid in illis indoctum, immo quid non e media philosephia est Hunc imitatus Origenes, decem scripsit stromatos, Christianorum & philo phorum inter se sententias comparans, de omnia nostrae relisionis dogmata de Platone, de Aristotele, Numenio, Cornutoq. confirmans. Scripsit& Mileiades csitra gentes uolumen egregium. Hippolytus quoque, de Apollonius Romanae urbis senator, propria opuscula cDiderunt. Extant & Iulii Africani libri, qui temporum scripsit historias: de Theodori', qui postea Gregorius appellatus est, uiri apostolico rum signora atque uirtutii, de Dionysii Alexandrini episcopi: Anatolii quoque Laodicenae ecclesiae sacerdotis, necnon presbyterotu Pamphili, Pierii, Luciani, Malchioni Eusebii

seriensis epitapi, de Eustathii Antiocheni, de Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni,&Triphillii Cyprii,&Asterii Scithopolitae,& Serapionis consessoris: Titi quoque

vostrensis episcopi r Cappadocumq. Basilii, Gregorii,& Amphilochii: qui omnes inim- tum philosophorum doctrinis atque sententiis suos reserciunt libros: ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam scriptiirarum . Veniam adtinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius Apologeticus eius di contra gentes libri cunctandaeculi continent disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui

titulus Omuius est, & in altero contra mathematicos, si tamen inscriptio non mentitur auctorem, quid gentilium scripturarum dimisit intactum Septem libros aduersus gentes A nobius edidit, totidemq. discipulus eius Lactantius, qui de ira quoque & opificio Dei duo uolumina condidit: quos s legere uolueris, dialogorum Ciceronis in eis reperies. Victorino martyri in libris suis licet dest eruditio, tamen non deest eruditionis uoluntas. Cyprianus, quod idola dii non sint, qua breuitate, qua historiarum omnium scientia, quorum uerborum de sensuum splendore perstrinxit λ Hilarius meorum conseor temporum &mi pus duodecim Quintiliani libros de stylo imitatus est, de numero i brevi q. libello, que psit contra Dioscorvin medicum, quid in litteris possit, ostendit. Iuvencus presbyter,

SEARCH

MENU NAVIGATION