Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

in quotidiana & tertiana fecimus , tempus futuri vigoris in utraque secundum Proprium terminum metientes. Sicuti aut m. in febribus,ttidem in aliis morbis est facieta-dum. Morbus enim lateralis , peripi um 'l' 011 --& phrenitis, morbi acuti sunt. t Ari-ehe autem , iuxtangina , & cholera , α,ὸm ct i distentio neruorum , peracuti. Aqua in- Cynam. rer cutem , melancholia, & suppurano, Miabes , diutini. Et morbo quidem laterali, et Dia- S phrenitidi, magna ex parte per tertium xvi. ciem accessiones fiunt: suppurationibus autem & tabibus, quae ventri eueniunt,aut hepati , quotidie , & praecipue ad noctem : qui vero ex liene laborant, dc omnino ex atrabile, per quartum. Quod autem deinde dicitur de anni temporibus , ad ea quae antea dicta sunt, habet relationem. Nam δc morbi constitutiones, & accessiones possunt ab anni temporibus una cum morbo indicari Neque enim sufficit hoc tantum scisse, qud dquartana inuasit hoc die, ut ab initio praeia cognoscamus instituendam rationis victas formam , ut ad morbum futurum diutinum: sed etiam si hyeme, aut vere, vel aestate, L. afh. Vel autumno suum fecit initium prospicere,1. Oportzi: id cognoscentes, quod aestiuae quidem quartanae magna ex parte breues sunt, autumnales longae& maxime, quae bre-

42쪽

mem attingunt. Nam haec eadem ipse nos in sequentibus edocebit. Qiain etiam tertia na febris , cum alioqui cito terminetur : citius tamen multo aestate, quam hyeme, & aliis pariter singulis morbis testas quidem rei addit celeritatem , hyems vero tarditatem rationa Sed & accessiones tertio die quidem magna x. at ex parte aestate fiunt, quarto vero die autumno , singulis vero diebus aut noctibus hyeme. Sicuti autem in anni temporibus, sic & in temperaturis ex proportione se habet : de quibus & ipse Hippocrates saepe disseruit, non tamen hic quidquam dixit,ut qui

ex uno alia nobis ad memoriam reuocanda reliquerit .inae enim tempus aestiuum,eadem

N aegri temperatura, si fuerit calidior & siccior : & aetas si in suo vigore constiterit, Iocus si calidus & siccus , una indicabunt, quemadmodum & vitae genus , & consuetudo eodem modo se habens, & praesens aeris nos ambientis constitutio: de quibus posteΙ docebit. Sic & quaecunque de tempore autumnali ad morbi constitutionem, & accose

sonum reciprocationem assumebantur: hae eadem & de aetate aegrotantis atque natura, .

ne,in qua aegrotat, & adris ambientis , quae tunc Vagatur,temperatura,assumere licet.EN

43쪽

42 Gal. in Aphor. Hipp.

his quule iam constare potest, quod & mo hi constitutionem & accessiones cogno Cimas.Constitutionem quidem,si morbus fa rit peracutus,vel diutinus: quod ad consistendi tempus agnoscendum est necestarium. Accessiones vero,an tertio die , an quarto , vel . singulis diebus,sive qua hora diei aut noe is sint invasurae. Qimd vero circa finem aptio-rismi scribit,deinceps videamus si ad eorum, quae nos diximus, faciat declarationem. Sic enim Hippoc.inquit: Et circuituum succissitia incrementur,sive quotidie , sue alternis diebias, sue per maiora interualia fiant. Clarum est autem ipsum intelligere per circuituum incrementa , accessionum augmenta , quae in Alibi no ipsis eueniunt: ex quibus & morbii augmen' tum , & futuri vigoris tempus praefinitum maxime discere possis. Secundae accessionis, Mad primam accrementu in hisce tribus cones tepm spicitur,in hora,qua sit accessio,in longi iudi-μVme ne accessionis, & in magnitudine. Nihil au ti , θι rem differt si etiam in vehementia dixerist. s πιν, quia hςc duo nomina sunt apud Medicos usi-iή es tata, & saepius ea de re eadem pronuntiant, modum. cilira aliquando dicunt maiore fuisse sebrem ea quae praecessit,aliquando vehementiorem. Contingit autem hanc febrem vehementem, v et aequales horas cum praecedente Obtinere, Vel

44쪽

Comment Liber I. 4 3

t vel pauciores, vel plures: quod ad magnitu: dinem non pertinet siue vehemetiam acce D: sionis, sed ad prolixitatem. Per accessionem l autem te oportet nunc intelligere deterius: rempus totius circuitus,quod est a primo in-' sultu usque ad tempus consistendi:sicuti reli- i quum tempus declinationis est meIius.Cum 'liaque accessio,siue per tertium,sive quartum diem,sive quotidie fiat, simile anticipauem proportionem,atq;ita anticipado ad longius extenditust epus,atque insuper 'ehementius affixerit:tunc manifestum est morbi augmerum. QMntum autem augeatur, numquod-

que ex dictis sua quantitate m5strabit,siqui dem accessio pluri tepore anticipans,& ton 'ius atque etiam multo vehementius affigens t effatu dignum indicabit augmentum. - πια velocem esse morbi motum , atque haudita multo pdst in suo vigore futurum. Neque enim fieri potest , vr magna incrementa suscipientibus accessionibus , non proxima sit morbi consistentia. Contraria autem accessio , quae scilicet parua faciat incrementa omnium eorum quae diximus t quantum ad hoc attinet , longius distare futurum morbi vigorem ostendit. Hoc igitur ipsum per circuituum incrementa di Icemus , coniectura

scilicet assequi posse, post quantum tempus

morbus

45쪽

morbus in suo vigore consistet, ac praetereat horam praefinitam , qua accessio invasu-βους προ ra sit Conducit autem prius ad formam to- Νωεμιας tius victus constituendam posterius vero certum ad temporum particularium cognitionem, omnino in quibus cibus est dandus : quorum inten-re Q. tiones ipse ab initio docere proposuit Quod autem circuitum vocet similem ad . idem reditum, neminem puto dubitare. Porro auissi a t-- tem ex ' quae mox apparent, ait coniecturandum cise de accessione,& totius mox, id bi constitutione. Si ae autem casus , siue si- es , τοι gna velit quispiam illa, quae moX apparent, amγε- nominare, nihil retulerit. Illud autem deon'nibus casibus signisve praestat cognot- qua eo- cere, quod nonnulla quidem eorum ligni

sequun- ficant passionem , ' utiqua assident, aliquatur ,-' decernunt ac iudicant : . aliqua coctio- superne- nem , aliqua cruditatem ; aliqua salutem, nium. aliqua perniciem ostendunt. Passionis signi- 'im,. ficativa sunt , quae una cum morbo inua- dunt. vero assident, aliquando simul ὲ-- inuadunt, aliquando superueniunt, nonis

nunquam vero ne omnino quidem Veniunt.

Neque enim sunt a morbo inseparabilia, neque eius substantiam constituunt , Led proprias faciunt disserentias. Quae imo ab Hippocrate decernentia siue iudicantia vo-

.cantur,

46쪽

Comment. Liber I. 4s

eantur , symptomata : cum primo ' eXqui- omnino. site morborum principio non sunt apta na- tura inuadere . cum duobus aliis autem apta natura sunt : de quibus paulo postea di, cemus. Aliquando vero ne in his quidem, sed cum morbi augemur ; aut iam confimant, apparent. Signa vero coistionis, ne

ipsa quidem inuadunt unquam in primo statim morbi principio : tet minant autem illud principium quod est pars totius morbi. Signa vero cruditatis, cum primo morbi principio statim inuadunt: & nonnunquam posterius apparent, sicuti & mortis signa. Nam & horum generatio , morbi principium subsequitur. Morbi autem principium intelligi volumus , ut in commentariis de Crisibus manifestauimus ) tum primum eius insultiam , nullam habens latitudinem: tum id quod est sicuti pars totius morbi, quando in principium diuidi tur, augmentum , & tempus consistendi, & declinationem, tum quod usque ad tertium extenditur. diem. Sed& in eadem tractatione docuimus omnium dictorum casuum potestates , dc simul quae expositione indigere videbantur , verba Hippocratis ad hoc pertinentia eXposuimus. Sed & nunc per modunt

compendij de ipsis a nobis dicetur. Qui

47쪽

Gal. in Aphor. Hipp.

vero voluerit totam HippocrRtis artem ci

, ca ista perdiscere, ad illam vadat tractationem. Ex apparentibias igitur totam iubet morbi constituti pnem conie stari: deinde quanda morbi speciem in medium adduces , ita inquit: hi luet in Dierali morbo si cirea miaria statim sputu appareati morbum inchoantem breuiatis verὸ pollea appareat, producit .Quod autem scribit, postis discere manifeste si tibi apposuerim ex tertio libro Epidem iotu, quae ipse de Anaxione scribit, morbum lateralem patiete: quem etiam aegrotum ego in primo libro de Crisibus , mea expositione patefeci. Verba aute iri Hippocratis liqc sunt An Abd ris Anaxiona, qui isma portas Thracias habitasat, febris acuta inuatit, lateris dextri d lor continuus, tussis sicca: neque primis di bus expuebat aliquid: sitibudus, peruigi hvrinae bene coloratae, multae, tenues. Sexto die delirauit: neque a calore quicqtiam relaXabatur. Septimo die magis laborabat,quia se-.bris intendebatur, neq; dolores minuebatur,& tusses infestabant, & difficulter spirabat

Octauo venam in cubito secui sanguis Plurimus fluxit,& qualem oportuit,dolores ali- 'ua eX parte cessarunt, verum tusses siccetesiabsequebantur.Vndecimo die febres decre-ucrunt: parum circa caput sudauit: tusses, M

48쪽

Comment. Liber L. γ

& quae a milmone efferebantur,erant humida. Die decimo septimo coepit paucum quid coctum expuere. Vigesimo dic sudauit , &desiit febricitare : Post crisin leuatus est, sed siti premebatur, & quae ex pulmone eXpur- abantur,non erant bona. gesimoseptimo te febris rediit, tussit,multa concocta educebat et urinis inerat plurimum sedimen album,sitis cessauit , & bene spirabat.Trigesimo quarto die sudauit totus , & post crisin omnino ex sebre conualuit. Hic igitur Anaxion ab initio moxuim lateralem patieba tur , non tamen ab initio expuebat, sed &oetauo die adhuc tusses siccae subsequebantur, ut inquit Hippocr. re rationabiliter 'totius morbi solutio ad trigesimum quartum

diem extenta est,crim tamen magna eX par

te lateralis morbus terminum tuae iudicationis habeat quartum decimum : & si non hunc,saltem omnino vigesimum.QDd si te tertium diem expuisset, circa septimum, vel nonum , vel omnino undeci risum diem

iudicatio esset subsequuta : & si in ipso die

tertio spuere coepisset,quartu lecimum diem non transcendisset Hoc enim accidit in omnibus inflammationibus, quae non teguntur operculo densiore , ut in iis quae exteriorem

occuyant cutemis quandam et saniem resudare

49쪽

dare,ab initio quidem tenuem,postea vero, si coctionem accipiant,& ad melius proficiant crassiorem : & ex hac ipsa crassiore aliquam esse magis concoistam, aliquam vero minus. Hoc idem in omnibus inflammationibus, quae vel os, vel oculos infestant, licet i tueri , nec minus in quacunque alia corporis parte , quando pars aliqua interior, simul cum cutis totius diuisione , patitur inflammationem. Nam ex huiuscemodi viceribus sanies profluit talis, qualem ego dixi. Quando igitur aliqua fuerit inflammatio cum tanti meatuum consti ictione, ut nihil CXtra effundatur, necesse est illam ess e &eoctu difficilem,& longo tempore perdurare. Hac igitur ratione & in morbo late-rali qui & ipse est ex genere inflammationum in attendere oportet signa coctionis. Nam crudissimus morbus est, in quo nihil omnino expulitur: secundum ordinem obtinet ille, in quo sanies tenuis est : tertium in quo crassior: & quartum , in quo persectam habet coctionem. Verum si haec circa tertium , vel quartum diem apparuerit, non hontingit morbum transcendere septimum diem. In aliis vero singulis necesse est,ut pro

coectionis modo , mensura temporis consequatur : Sicuti igitur sputum perfectae co

ctionis

50쪽

cti is signum est, quando album suerit, Miaeue, & aequale,& consistentia neque nimis humidum , neque nimis crassum: eodem modo summa cruditas significatur , cum ni- - ,hil omnino expuitur. Quod si expuatur quidem, sed tenue adhuc fuerit, debilis coctionis est signum. Quod si impermistum fuerit, vel flauum , vel ruflam , haudquaquam bonum. Quod si liuidum fuerit, aut aerugini si- gnificat. mile, aut nigrum , perniciosissimum existit. Hippocris Cum itaque a nobis distincta sint signa co- in aeis, chionis & cruditatis,& praeter ea tertium ge- ρω . imnus exitialium : illud scire oportet, quod ει medigna coctionis quidem semper sunt bona, ut quae morbi solutionem haud ita multo post futuram ostendant: sicuti & genus signorum eXitialium , mortem aegri citam fore praenunciat. At vero signa cruditati; diutinum quidem ex necessitate morbum

significant .: sed quantum in ipsis est, nequσmoriturum , neque euasurum e morbo hominem ostendunt. Tibi verbprius ratioc nanti & aegroti vires expendenti, etiam enhis illa4icet praecognoscere. Aliud porrd est signorum genus , quae crisima, id est, iudicatoria ab ipso nominantur : sunt autem haec , sudores, sanguinis fluxus ,& rigores,

SEARCH

MENU NAVIGATION