Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quidem per hominem mors, et per hominem resurrecti mo tuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus, deinde ii, qui sunt Christi. Quae quidem

verba do persecta resurrectione interpretanda sunt, qua ad immortalem vitam omni prorsus moriendi necessitate sublata excitamur. Atque in eo genere Christus Dominus primum locum obtinet. Nam si de resurrectione loquimur, hoc est, de reditu ad vitam, cui iterum moriqndi necessitas adiuncta est: ante Christum multi alii a mortuis excitati sunt, qui omnes tamen ea conditione revixerunt, ut eis iterum moriendum esset; at Christus Dominus ita resurrexit morte subacta et Oppressa, ut mori amplius non posset, quod quidem apertissimo illo testimonio confirmatur ij se Christus resurgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur. QUAESTIO X.

duomodo et qua ex causa Cliristus in tertiam diem suam resurrectionem distulerit.

Quod vero artieul additur; tertia die, paroch explanandum erit, ne fideles arbitrentur, totos ipsos tres dies Dominum in sepulcro suisse; nam quod integrum naturalem diem, partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem verissime dicitur triduo in sepulcro iacuisse, ac tertia die a mortuis surrexisse ut enim divinitatem suam declararet, resurrectionem ad finem saeeuli differre noluit rursus Vero, ut eum Vere hominem vereque mortuum esse crederemus, non statim post mortem, sed tertio

die revixit; quod temporis spatium ad veram mortem comprobandam satis esse videbatur. 'QUAESTI XI.

Quare Patres constantinopolitana AFnodi huic articulo eIausuIam adiererint: seeundum Scripturas.

Patres primae constantinopolitana Synodi huic Ioeo addiderunt: secundum scripturas, quod quidem ab Apostoloaeeeptum in de symbolum propterea transtulerunt, quod resurrectionis mysterium maxime necessarium esse, idem Apostolus docuerit iis verbis ) ,,Si Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicati nostra, inanis est et fides vestra; et: si Christus non resurrexit, vana est des vestra; adhue enim

62쪽

PARSI. CAPUT VI. citi estis in peeeatis vestris. Quare D. Augustinus, quum huius artieuli fidem admiraretur, ita scripsit ): Non magnum est eredere, quia mortuus est Christus; hoe et pagani et Iudaei

et omnes iniqui redunt, hoc omnes redunt, quia mortuus est. Fides Christianorum resurrectio Christi est hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ex quo laetum est, ut frequentissime Dominus de sua resurrectione locutus sit,ae nunquam sere de passione sua eum discipulis colloeutus

est, qui de resurrectione loqueretur. Quare quum dixisset ):-Filius hominis tradetur gentibus, et illudetur, et agellaitur, et conspuetur; et postquam flagellaverint, Oeeident eum, ad extremum addidit: et tertia die resurget. quum Iudaei ab eo peterent, ut aliquo signo et miraeulo Oetrinam suam comprobaret, respondit δ): Nullum aliud signum eis datum iri, quam Ionae Prophetae signum; sicut enim sui Ionas in ventre et tribus diebus et tribus noetibus: sic laturum 4sfirmavit filium hominis in corde terrae tribus diebus

et tribus noctibus. Verum ut huius articuli vim et sensum melius perspiciamus, tria nobis investiganda et cognoscenda sunt Primum quidem, quare necesse fuerit Christum rem gere deinde, qui resurrectionis finis et scopus sit, et quae ab ea utilitates et commoda in nos sint prosecta. 'QUAESTI XII.

uuas ob causas necesse fuerit Christum resurgere.

Quod igitur ad primum attinet, necesse suit eum resu gere, ut Dei iustitia ostenderetur, a quo maxime deeebat eum extolli, qui, ut illi obtemperaret, depressus atque omni im minia assectus erat. Hane Apostolus causam attulit, quum ad Philippenses inquit , sessumiliavit semet ipsum, actus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illnm. Praeterea ut des nostra eonfirmaretur, sine qua hominis . iustitia constare non potest. Illud enim maximo argument esse debet, Christum Filium Dei suisse, quod sua virtute a mortuis resurrexit. Deinde ut spes nostra aleretur atque sustentaretur duum enim Christus resurrexerit, erta spe nitimur, fore ut nos etiam resurgamus, siquidem membra capitis sui conditionem consequantur ne-eesse es Ita enim Apostolus argumentationem concludere

2. 8, s.

63쪽

I CATECHISMI AD PAROCHOAvidetur, quum ad Corinthiosi et ad Thessalonicenses scribit. Et a prineipe Apostolorum Petro dictum est 3: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in haereditatem inco ruptibilem. Postremo ob eam etiam rem Domini resurrectionem necessariam fuisse docendum est, ut salutis et redemptiο-nis nostrae mysterium absolveretur Christus enim morte sua

nos a peccatis liberavit resurgens vero praecipua nobis bona restituit, quae peccando amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum ): Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Ne quid igitur humani generis saluti deesse quemadmodum illum mori, ita resurgere etiam portuit. QUAESTIO XIII.

uuae commoda ex resurreetione Christi ad homines redeant.'

Ex iis vero, quae hactenus dicta sunt, perspicere possumus, quantum utilitatis Christi Domini resurrectio fidelibus attulerit. In resurrectione enim Deum esse immortalem, plenum gloria, mortis et diaboli victorem agnoseimus; quod de Christo Iesu sine ulla dubitatione credendum et confitendum

est. Deinde Christi resurrecti nobis etiam corporis resu rectionem peperit, tum quia eius mysterii efficiens causa fuit, tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus. Nam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita testatur ε) ,,Per hominem mors et per homino resurrectio mortuorum. Quaecunque enim Deus in redemptionis nostrae

mysteri egit, ad omnia Christi humanitate tanquam meienti

instrumento usus est. Quare eius resurrectio instrumentum

quoddam fuit ad resurrectionem nostram efficiendam exemplar vero diei potest, quoniam Christi Domini resurreetio omnium est persectissima ae quemadmodum Christi corpus resurgens ad immortalem gloriam immutatum est: ita nostra etiam corpora, quae prius imbecilla et mortalia suerant, i ria et immortalitate ornata restituentur. Ut enim Apostolus docet β): Salvatorem exspectamus Dominum nostriini Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ηο etiam de anima in pecca-

64쪽

PARSI. CAΡUT M. 52tis mortua diei potest, cui quo pacto Christi resurrectio exemplar proponatur, idem Apostolus iis verbis ostenditii: Quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et

nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati laeti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et paucis interiectis inquit scientes quod Christus regii gens ex mortuis, iam non moritur mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo

Iesu.

'QUAESTIO XIV.

duae ex Christi resurrectione exempla sint sumenda v

Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est, ut postquam peccati maculas luimus, novum vitae genus instituamus, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas, modestia, iustitia, beneficentia, humilitas eluceant. Alterum est, ut in eo vitae instituto ita perseveremus, ut adiuvante Domino, a iustitiae via, quam semel ingressi fuerimus, non excidamus. Neque vero Apostoli verba id solum demonstrant, Christi resurrectionem ad resurrectionis exemplum nobis proponi Verum etiam resurgendi virtutem nobis praebere, viresque et spiritum largiri, quo in sanetitate et iustitia permaneamus, ac Dei praecepta sememus, declarant. Nam quemadmodum ex eius morte non solum peceatis moriendi exemplum capimus, sed virtutem etiam haurimus, qua peccatis moriamur ita eius resurrecti ad iustitiam consequendam nobis vires affert, ut, deinde pie et sancte Deum colentes, in novitate vitae ambulemus, ad quam resurgimus. IIo enim maxime resurrectione sua Dominus effecit, ut qui antea una cum illo peccatis et huic saeculo mortui eramus eum illo etiam ad novam vitae institutionem et disciplinam

resurgeremus.

'QUAESTIO XV.

duinus Indiciis eoIIigatur, aliquem secundum spiritum eum Christo resur

rexisse.

Huius resurrectionis quae potissimum signa Observanda sint, Apostolus nos admonet; nam quum inquit ) . Si con-

65쪽

5 CATECHIS III AD PAROCII OS

surrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: plane ostendit, eos, qui vitam, honores, otium, divitias ibi maxime, ubi Christus est,

habere cupiunt, vere eum Christo surrexisse quum vero addit ): Quae sursum sunt sapite, non quae Super terram alteram etiam hane veluti notam apposuit, qua perspicere o simus, num vere cum Christo surreximus. Ut enim orporis asseetionem et valetudinem gustus indicare solet, ita, si sequae-eunque in sunt vera, quaecunque pudiea, quaecunque iusta, quaecunque sancta alicui sapiant, isque coelestium rerum iu- eunditatem intimo mentis sensu pereipiat hoc maximo argument esse potest, eum, qui ita assectus sit, ad novam et spiritualem vitam una eum Christo Iesu surrexisse.

De sexto Articulo. Ascendit ad coelos, sedet ad deaeteram et Patris omnipotentis.

Huius articuli excellentia et primae partis sententia. v

David Propheta, quum beatam et gloriosam Domini ascensionem spiritu Dei plenus contemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia et gaudio celebrandum illis verbis hortatur, quum inquit δ): 0mnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis ascendit Deus in iubilatione. quo intelliget parochus, maximo studio hoc Psterium explicandum esse, sibique diligenter curandum, ut fideles illud non solum fide et mente percipiant, sed, quoad eius fieri poterit, iuvante Domino lactis etiam et vita exprimere studeant. Quod igitur ad sexti articuli explanationem attinet, in quo potissimum de divin hoc mysteri agitur, a priori eius parte incipiendum est, et quae eius sit vis atque sententia, aperiendum. De Christ enim Iesu illud etiam fideles sine

ulla dubitatione credere portet, eum, persecto iam et absoluto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est, in coelum

66쪽

ΡARSI. CAPUT Ileorpore et anima ascendisse. Nam ut Deus est, nunquam ab eo absuit, ut qui divinitate sua loca omnia compleat. QUAESTIO II.

Νon solum divinitatis virtute Christus ascendit, sed vi ei iam humanitalis.

Aseendisse autem sua virtute doceat, non aliena vi sublatum, quemadmodum Helias ), qui igne curru in coelum evectus est; velinabaeuc η Propheta, vel Philippus in diae ,-nus, qui divina virtute per aerem delati longinqua terrarum spatia permearunt. Neque vero solum ut Deus praepotenti divinitatis virtute in coelos ascendit, sed etiam ut homo est. duamvis enim naturali vi id fieri non potuerit, tamen virtus illa, qua beata Christi anima praedita erat, corpus, ut libuiti movere potuit corpus vero, quod iam gloriam adeptum erat, moventis animae imperi sacile parebat. Atque hac ratione, ut Deus et ut homo est, Christum in coelum sua virtute a eendisse redimus. QUAESTI III.

euo sensu Mintus posteriore articuI parte dicatur sedere R dexteram Patris. ο

In altera articuli parte haec sunt: Sedet ad dexteram Patris. duo loco tropum, id est verbi immutationem, ieet animadvertere, frequentem in divinis literis, quum humanas asse etiones et membra ad nostram intelligentiam accommodantes Deo tribuimus neque enim, quum spiritus sit, quicquam in eo corporeum cogitari potest. Sed quoniam in humanis rebus o maiorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus est, candem rem ad coelestia etiam transferentes, ad explicandam Christi gloriam, quam ut homo prae aeteris omnibus adeptus est, eum in Patris dextera esse confitemur. Sedere autem hoc loco non situm et guram corporis significat, sed etiam regiae summaeque potestatis a gloriae firmam et stabilem possessionem, quam a Patre accepit, deelarat de quo ait Apostolus ε): Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne uomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam

in futuro, et Omnia subiecit sub pediuus eius. Ex quibus

I. 20. Susi.

67쪽

verbis apparet, hane gloriam adeo propriam et singularem Domini esse, ut cuivis alii creatae naturae convenire non possit. Quare alio loco testaturi): Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis r 'QUAESTIO IV.

Quare ascensionis Christi historia frequentius apud populum sit Petenda. o

Sed articuli sensum parochus latius explanabit, aseensiο-nis historiam persequens, quam sanctias Lucas Evangelista in Aetis Apostolorum admirabili ordine deseripsit. In cuius explicatione illud primum Observare oportebit, cetera Omnia mysteria ad ascensionem tanquam ad sinem referri, in coque omnium persectionem et absolutionem contineri. Nam, ut ab incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria initium habent, ita ascensione eius peregrinatio concluditur. Praeterea alia symboli apita, quae ad Christum Dominum pertinent, summam sius humilitatem et contemptionem ostendunt neque enim abiectius aut humilius quicquam cogitari potest, quam quod Filius Dei pro nobis humanam naturam et imbecillitatem assumpserit, patique et mori voluerit. At vero, quod tum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc vero in coelum ascendisse, et ad Dei Patris dexteram sedere confitemur, nihil ad eius summam gloriam divinamque maiestatem declarandam magnificentius dici aut admirabilius potest. 'QUAESTIO V.

Cur Christus in coelum ascenderit, nec in terra potius regnum uum constituerit. .

Iam his expositis accurate docendum est, cuius rei causa Christus Dominus in coelos ascenderit. Primum enim ascendit propterea, quod eius orpori, quod immortalitatis gloria in resurrectione donatum fuerat, non terrenae huius et Obscura habitationis Iocus, sed altissimum et splendidissimum coeli domicilium conveniret, nec ver solum, ut eius gloriae et regni soli potiretur, quod sanguine meruerat verum etiam ut ea, quae ad salutem nostram pertinebant, uraret, deinde ut regnum in suum non esse ex hoc mundo is ipsa comprobaret; nam mundi regna terrena et fluxa sunt, magnisque opibus et carnis potentia nituntur Christi vero regnum non terrenum, quale Iudaei exspectabant, sed spirituale et aete

68쪽

ΡΑRSI. CAPUT VII. ternum; itemque eius pes et divitias spirituales esse ipse ostendit, quum suam sedem in eoelis collocavi In quo quidem regno illi ditiores, et omnium bonorum copia affluentiores existimandi sunt, qui ea, quae Dei sunt, diligentius quaerunt. Nam et S. Iacobust testatur, Deum elegisse pauperes in hoediundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus 4iligentibus se. Sed illud etiam Dominus noster in eoelum

ascendens esseere voluit, ut nos eum ascendentem mente et desideri prosequeremur. Nam quemadmodum morte et resurrectione sua moriendi et resurgendi spiritu exemplumis bis reliquerat ita ascensu nos docet atque instruit, ut in terris positi in eoelum nos cogitatione conseramus, constentes nos peregrinos' et hospites esse super terram ac patriam inquirentes, cives 3 esse sanetorum, et domesticos Dei; nostra enim, ut idem inquit Apostolus ), conversatio in eoelis est. 'QUAERTI VI.

Quae veneficia ex Christi ascensione homininus sint collata.

Iam vero vim et magnitudinem inexplicabilium bonorum, quae in nos Dei benignitas effundit, divinus David, Apostolo', interprete, multo ante cecinerat illis verbissi): Aseendens in altum aptivam duxit aptivitatem, dedit dona hominibus; nam decim die Spiritum sanetum dedit, cuius virtute atque ubertate complevit praesentem illam delium multitudinem, et vere tum magnifica illa promissa persolvit' : Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Ascendit etiam in coelum ex Apostoli ' sententia, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, et apud Patrem advocati mei langatur. -Filioli mei, inquit' S. Ioannes, haec scribo vobis, ut non peccetis, sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Nec vero quicquam est, unde deles maiorem laetitiam et animi iucunditatem apere debeant, quam Ιesum Christum patronum causae ac deprecatorem salutis ο-strae constitutum esse, euius sit apud aeternum Patrem summa gratia et auetoritas. Paravit denique ,nobis locum, quod etiam se facturum promiserat si atque omnium nostrum no-

69쪽

RE CATECHISΜ Α ΡΑROCHO Amine aput ipse Iesus Christus venit in coelestis gloriae possessionem. Nam in eoelum abiens portas, quae Adami peecat interclusae fuerant, patefecit, nobisque viam munivit, qua ad coelestem beatitudinem perveniremus; quemadmodum ipse in eoena discipulis suturum praedixerat duo quidem ut rei etiam eventu aperte eomprobaret, piomni animas, quas ab inseris eripuerat, secum in aeternae beatitudinis domicilium introduxit. QUAESTI VII.

Commoda, quae Christus sua ascensione nobis intuiti.

Hanc coelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa commodorum series consecuta est primum enim fidei nostrae merito maximus cumulus accessit; nam sides earum rerum est, quae sub aspectum non cadunt, atque ab hominum ratione ac intelligentia remotae sunt. Quare si Dominus a nobis non discessisset, dei nostrae meritum minueretur; siquidem a Christo Domin beati praedicantur i), qui non Viderunt et crediderunt. Praeterea Christi in coelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet. Nam quoniam Christum hominem in coelum ascendisse, et humanam naturam in dextera Dei Patris colloeasse credimus, magna in spe sumus, lare ut nos etiam eius membra, illuc ascendamus, atque ibi cum capite nostro coniungamur. Quod ipse Dominus his verbis testatus est ): Ρater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint me- eum. Deinde hoc quoque vel maximum beneficium Onsecuti sumus, quod amorem nostrum ad coelum rapuit, ac divino Spiritu inflammavit; nam verissime dictum est δ), ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est. QUAESTI VIII.

Non fuit nobis utile, Christum in terris manere.

Ae profecto, si Christus Dominus in terris versaretur, omnis nostra cogitati in ipso hominis adspectu et onsuetudine defixa esset, et illum untaxat hominem spectaremus, qui nos tantis beneficiis afficeret, eumque terrena quadam benevolentia prosequeremur. Verum in coelum ascendens, amorem nostrum spiritualem reddidit, effecitque ut quem nunc absentem ogitamus, eum ut Deum veneremur et diligamus

70쪽

PARSI. CAPUT III. SaId autem partim Apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens affuit Dominus, humano sere sensu de illo iudieare videbantur partim vero ipsius Domini testimonio ons matum est, quum inquit i): Expedit vobis, ut ego vadam. Nam imperseetus ille amor, quo Christum Iesum praesentem diligebant, divino amore persciendus erat, idque Spiritus in oti adventu quare statim addit: Si enim non abiero, Paraeletus non veniet ad vos. 'QUAESTI IX.

Post christi Meensionem ecclesia maxini amplificata fuit.

Aeeedit etiam, quod in terris domum suam, id est ecclesiam, amplificavit, quae Spiritus sanet virtute et duet g bernaretur. Eius ver universae inter homines pastorem et summum antistitem Petrum Apostolorum principem, reliquit; tum vero dedit in quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores; atque ita ad dexteram Patris sedens aliis atque aliis diversa dona semper impertitur. Nam testatur Apostolus δ): Unicuique nostrum datam esse gratiam seeundum mensuram donationis Christi. Ad extremum vero, quod antea de mortis et resurrectionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu fidelibus cogitandum est duamvis enim Christi passioni salutem et redemptionem nostram debeamus, qui merito suo aditum iustis ad coelum aperuit tamen eius ascensus non solum veluti exemplar nobis propositus est, quo alte spectare et spiritu in coelum ascendere discamus, sed divinam etiam virtutem, qua id esseere possimus, largitus est.

CAPUT VIII.

De septimo Articu bo. Inde venturus est iudieare vivos et mortuos. 'QUAESTIO I.

Christi tria in suam eeclesiam veneficia et arileuli septim sententia. v

Τria sunt Domini nostri Iesu Christi ad suam eclesiam deeorandam et illustrandam insignia omela et munera redem-

SEARCH

MENU NAVIGATION