장음표시 사용
41쪽
inscitia solum erupit, ut in illa priore, sed pro-
nua impietas & sacrilega. Tandem ex auriculis asininum se pecus prodidit. Merum inquam ac germanum, te, quod tam callide tuis
in scrinis dissimulaueras , Caluinistam ,
Hqreticum agnouimus. Scin' tu mihi plerosque gratificatos esse exteros homines, quod qui te leuem , dc imperitum Grammatic*lum ex libris tuis perspexerant , ijdem ex Animaduersis nostris Haereticum Caluinistam, dc ab Ecclesia Catholica transfugam, ac desertorem elle didici sient. Faciam ut id omnes hoc Ioco clare perspicueque cognoscant. Vt rem in pauca conferam, scito tuam illam Canonis expositione no modo ridicula, &hebete, sed etiam ab gregalibus tuis Haereticis, praesertim a Plesi ato, usurpatam,&haereticam esse. Tu Synodum Gangrensem autumas in Λscetis, .c Monachis religiosum, ac exterorum dissimilem habitum, vestemque damnasse Z Prina sim a priori illa tua interpretatione recedis, Neque enim solos Episcopos , aut sacerdotes in Ascetarum suorum numerum Eustathius retulit. inare non solos ad nouum iulum habitum Episcopos ac Sacerdotes tradu
cere, aut a communi,& usitato remouere stu
duit. Deinde quo authore defendis , Gangrense Concilium anathema dixisse iis, qui λMonachis diuersium ab reliquo hominum statu cultum, ac vos itum exigerent i Quis un-
42쪽
quam Catholicarum partium 3 quis nisi impius nisi detestandus,ac proscriptus ab Ecclesia credidit, scripsit, docuit, Synodi ullius iudicio damnatos esse, qui Monachos aliis vcstibus,alio corporis habitu iuberent uti, quam quo cςteri omnes Vterentur λ Itane Antonij
illi, Paelio mij, Hilariones; AEgyptii denique
Monachi omnes , quorum plerique Gangrense Concilium antecesserunt, Eustathidni ruerunt λ damnati fuerunt 3 anathema sanctissimis illis Monachis Gangrenses Patres imprecati sunt 3 An tu brutus eris adeo , ut ab Antonio, vel Pachomio quenquam inter Asiacetas relatum ac Monachos existimes , qui non communem vestem religiosa, & ordinis propria commutaret Hi c non tam ob nefarium sacramentum , quod aduersus Romanam Ecclesiam ritusque Catholicos , iubente, ac prςeunte matre, dixisti, Caluiniana dc Haeretica scriptis aspergis tuis; quam quod propter ingenij tarditatem , & Grammaticam leuitatem neque intelligis ista; nec quq ab aliis accepisti cuiusmodi sint , potes discernere. Quid caprimulgum istum literatore moror Haereticum est, & Caluinicum, Salmasi, dogma,dicere damnatos in ulla Synodo Catholuca, qui Monachos alio , quam populum reliquum, cultu ac vestitu esse praeciperent. Qui
hoc defendunt, hoc est te cum pistrini tui sodalibus, anathematizauit sancta & Apostolica Ecclesia. Caluinistis omnibus anathema; Monachorum ac religiosarum vestium os oribus, irrisoribus, n thema. Noli mirati ultra
43쪽
solitum esteibui sie Mastigophorum nostrum. Hoc acrilegum facinus tuum non loris, nocvirgis, sed fulminibus vindicandum fuit.
Explicatur Gangrensis Sy nodi Canon,
N Ihil ergo verius, quam a Gangrensibus
Patribus ideo conde natum Eustathium, quod no sothm ascetas gregalesque suos
ολ ctia et Mnesio Ornatos esse vellet, sed Chri
stianos reliquos damnarer, quorum nonnulli pro status,ac dignitatis suae conditione exquisitius vestiti, ac byrris , de aliis communibus vestium generibus induti procederenti, siue birri non solam Episcoporum proprij fuerunt, sed etiam νοτέ , hoc est magistratuum, & honoratorum ut ex Palladio in Lausiaca coniici potest. Et quamuis byrros in Canone illo demus popularem , dc communem esse vestem, nihilo tamen interpretatio sententiaque tua tolerabilior erit. Imo vero perditae ac profligatae 'dementiae est , quod
solos ascetas tuos , non autem reliquos
Chi istianos credis Eustathium ad suum compulisse pallium. Etenim non quosdam δChristianis, ac selectos; sed uniuersos ad institutum suum, & superstitiosum habitum, quatum erat in ipso , planus ille cogebat, quatenus qui aliter facerent condemnabat. Docet hoc Epistola Synodica Gangrensium Patrum: videlicet Eustathium nuptias damnaΩ
44쪽
Const. G. Salmassi. se, & qui implicati iis emerit, negasse salutempori consequi. Ob id complures foeminas viris relictis ; ac viros spretis uxoribus continentiam esse prosellos: seruos item a dominis abstractos, ac fugitiuos se ad illorum factionem applicasse. Vides, Salmasi, millam hic insaniam esse Keracoetij, qui Eustathium dixit, excussa Christianis omnibus communi, & vsitata veste, suum illud meiβίλαον, pallium suum uniuersis ordinibus Ecclesiae mandasse. Tu vero contra qui hoc negas, imperitus; qui im. pie Synodi mentem accipis, facrilegus es, Schaereticus.
Salmosi ineptae obiectioni eb-mam itur FRustra & hoc nos pulsas. In sequen- p.
ti Canone, qui est xia' eadem Gangrensis Synodus de mulierculis edixit, ut quae ob Eustathianam illam ααμου muliebrem vestem
cum virili mutassient, anathema essent. An m enses, inquis, Omncsomuino mulieres , ω nonΡ-u isset, iis ad virile pallium abEustathio fulse co- pulsis Censeo. Nam haud obscure Synodica illa testatur, quae matrimonia ab Eustathio da- nata, &dissoluta fuisse dicit. Si praeter ascetas suos, & continentes, Christianorum ordinivili salutem concessisset Eustathius,cur matrimonia dirimebat ψ cur continentes esse iubebat omnes λ Igitur viros perinde ac mulieres ad asceticum vitae genus, & pallium Haereti-eus isse compulit.
45쪽
Dalmaticus , siue tunicas manicatas, non
p. 16. T Almaticas, id est tunicas istiusmodi maia L nuleatas siu b amiculo gestare postremis temporibus haud adeo propudiosium est habi-
. tum. Nam&Iulius Caesar tanto ante manicatas habuit: ut ex eo Tranquilli loco eruditi viri colligi ut: in quo scribit illum lato clauo Uum esse ad manus fimbriato. Et ut illo adhuc saeculo minus honestae, ac minus usitatae fuerint , certe posterioribus saeculis minus probrose suerunt. Vnde Sc in Aug. Historia crebra illarum mentio. Ita Gallienus apud Trebellium in Claudio, in Epistola libet inter alia muner Claudio dari fingissiones Dalmatenses. Quare quod obseruas tunicas hasce manuleatas probro habitas , id ad antiquiora tempora, pςrtinet. Quippe Gellius lib. via. C. Hi. Ibι-nicis, inquit, uti mirum probxis vlli brachia, in sique in primores manus, ac prope in digitos, Myna , atque omni in Latio indecorumstiit. Fuissς dicit indecorum; non esse. Neque enim si suo
tempore adhuc a communi usii remouerentur id tanquam singulare notasset Gellius.
46쪽
ilacium sycophanticum est. Ut ostenderem absilrde te putasse notatos Imperatores,quod Dalmaticis uterentur , exemplo usus sum, quod ειθ' --,ν, dc finionem procedit.Nam cum Romanos ab Augusto legamus increpitos fuisse, quod pullati, id est penulis eius coloris induti cernerentur:fac, inquam, notat quos tunicati procederent ; hoc est, finge reprehensos , quod tunicati, nempe solis operti tunicis, ambularent, an ideo tunicarum usum amnatum colliges 3 Non igitur dixi repte nensos ideo; sed si reprehens egerentur,non Uene colligi tunicas uniuerse probrosas fuisse:
quod tu de Dalmaticis haud absimili vanitate concludis. Qui quid sit ἔἱ-- ratiocinari non intelligas, nihil in te rationis esse , s-tis nos doces.
47쪽
CONFUTATIONI sClaudij salmasq.
Salmassi καυιm αν ι . Onui iam te nihil h1e tibi cum Petauio rei esse. Quare quid ilaum pulsas, qui te, tuique similes imperitos ac cerritos valde non curat. Quandiu & haereticus , dc ex sacramenti foedere impudens ac procax eris , ne litera te quidem dignabitur. Satis illum noui. Si proterviae tuae obuiam eundum decreuerit, non se ille puerilibus tuis conglibus opponet: sed aliquem e grege di- stipulorum suorum obiiciet,quo cum Grammaticus de nominum ac verborum proprietate caprinam pugnam conseras, Interim quae partes nostrae 1 unt,tuas in te nugas,mendacia,& calumnias torquebimus. Neque tamen singula odiose,ut soles, refricanda sunt. Sum ma tant tim capita , idque strictim, ac saltuatim, libabimus.1s. Claudie Salmasie haeretice &Apostata Cai- uinista
48쪽
uinista Cur enim Claudie Salmasi no dicam, quemadmodu tu Dionysie Cercoeli 3 aut cur non Cerco ette itide scribis,ut Dionysi ej) Αudi sis igitul Claudie Saumarie, siue sagmarie. Cynicum te secta dc morum professione dicit esse KetKoetius tuus, hoc est caninae frontis ,& impudentiae. In deeste quod adeo sectam illa magni facis,ut Dominum Iesem CDnicum ; Apostolos item Cynicos fuisse quouis pignore contendas. Nihil homine Cynico pe tulantius; nihil procacius fuit. Prae te ipsa
petulantia, petulantia non est. Probris ac maledictis, obscoenisque, atque e triuio peti tis conuiciis immerentes aspergere meri Cynici est : Tu rabiosi canis more modoque in nos incurrens, nihil nisi stercora, farabeos, excrementa et ta,&alia id genus desputabilia, ac sordida in ore versas, atque euomis. Extreme impudentem esse germanus est Cynici character : Frons tibi vel nulla est, vel ferrea. Itaque tundenda mihi saepius cst, ut ab ea vel
stillam rubri succi, si quis adhuc reliquus est, exprimam. Nam quicquid erat, pene atram in bilem, &furiosum humorem abiit.
livorienta. REprehensiis es a me, quod in ipso Com. mentationum aditu in viros doctos Tertulliani Interpretes debacchatus his ve
49쪽
bis suetis. In isse limine magnum peccatum Interpretum deprehendere licet : τι inde iudicium si ri sit, quid ab illis boni totapsea commentatione debeat expectari. Haec canina, α- ω-,
, Cyclopica , fanatica esse,nemo nisi haec habens in se, quae dixi,omnia, non iudicat. Quid enim 3 si in hoc titubavit In terpres aliquis ideo nihil ab illo boni
tota reliqua commentatione speresZTu quanta, quam immania peccasti l Qui in tuis Commentariis legerit, Catharos homines fuisse, qui capiti pedules & bracas, pedibus anulos
inducerent: Item Senatores Romanos Augusti saeculo caligatos fuisse, clim hactenus crepidati forent, eo quod Dio referat milites ius dicere volentes Senatum caligatum per ludibrium appellatos : Τum Denarium Romanum , siue drachmam, pondus habuisse quatuor unciarum. Qui infinita illa mρευν μου, - ρψ-ύα, hallucinationes, ac reliqua pose tenta iisdem in scriptis tuis perspexerri, nonne iustius ab istis quisquiliis & sordibus nihil nisi inquinatum ac vile sibi pollicebitur 3 Sed
eo reuertamur. Clim tu igitur merito propterea castigatus fueris, quod in omnes Interpretes unius, aut alterius crimen transtulisses; tu in Confiat. tua, tres mihi nominas, qui aliter interpretati fuerant, M ercerium taces, qui itidem, ut tu, Tertulliani sententiam acceperat. Et ΚGKoetium criminaris, quod unum tantum lapsum esse dixerit. Hoc mendacium est. Scripsit unius, aut alterius est e. Tu G- ωλει,& ἰώ ς Interpretes vexas: Ne Merce-
50쪽
ro quidem parcis recte sentienti. Haec non est 3 Sch olion tuum, & ambages interpretationis nihil moror: etiam distinctionem illam, P a coelo. bene es ; I libris esse dixi. An non ita est 3 Sane melius est , quam quod scribi iubes a caelo bene est.
Salmasi una ; reiectasomnia de clauatis
Poenorum veBibus. Concilium luminis pro consilio, legerat ante p. . te Iunius 3 ac perinde de conciliatu colorum acceperat. Adiecerat & alterum locum ex lib. de Pudicitia. Haec tu omnia nulla eius,Vnde acceperas, mentione facta,in Notas cluas derivasti. Nego tamen, & pernego meliorem hanc esse lectionem , quam quae in principe editione concipitur. Consilium Luminis recte sum interpretatus. An non intemperando colore consilio &prudentia opus est 3 Quaere ab insectoribus , dc baphiariis. Nam clauatas fuisse Poenorum per illud tempus tunicas , qui probas Hoc argumento
Vnico. Seruorum , inquit, σ miliorum tunica p. nullam purpura micam intexta habuere; tales erant Comicorumseruorum. Quid tum deinde An ideo Poenorum tunicae clauatae Quae est ista consequentiaὶ Macte esto Dialectico isto acu. mine. Praeterea seruorum vestes solas clauatas non fuisse unde colligis i Quia Pollux εἱωμίδου dixit Comicam esse vestem di & esse