Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

bitatione perficerent: tanqua ea, quae

simplici & rerum imperito vulgo injicitur, opinione imbuti essent, qua putatur, aliter quam Papae praecipiunt ac praescribunt, agere, id esse Deo ipsi repugnare, & piaculum quoddam admittere. Si patres nostri in ea opinione fuissent, nunquam illis certe hoc in mentem venisset, ut Paparum auctoritatem defugerent. At eam illic adhibuere prudentiam,quq toties tantoque opere in sacris scripturis comem, Joan. 4. datur: nempe ut probentur Spiritus, i Theg. s quod bonum est retineatur,a malo ab-0bcs s stineatur: eam autem probandi rationem ex sacris scripturis petunt. Quod ne dubitare possimus, Parisiensis Α-

' cademiae admonitio,in qua toties scim. pturae sacrae testimonia citantur, ma-

gno ad id nobis argumento erit. Illud quidem certe peripicuum est Ecclesqfundamenta Romae ab initio praeclare jacta fuisse, Romanorumque fidem αpietatem in toto terrarum orbe comstanti fama atq; omnium sermone tum priVatim tum publice celebratam Hic Roman. I. se, ut D. Paulus suo id testimonio co-

82쪽

annorum serie & docti & pii floruerui. Unde factum est, ut illius Ecclesiae praecaeteris omnibus maxima &dignitas&existimatio esset,ac sententi & cosilia quae ab ea prodirent,prqcipuu apud omnes locum haberent: quanqua interim reliquis Ecclesiis pro suojure liceret,quae minime in illa probaret, ea reprehendere ac respuere: ut ex Irenaei adversus Victore Episcopu de Orientalium Ecclesiaru excomunicatione,& aliorsi etiam exeptis liquido constat. Veruenimvero probi illisipiscopi paucos admodu aut potius nullos sui similes successores Romae habuerunt: eX quo potissimu tempore & otiu opes auctae sint: Ea enim avaritia, ambitionem, re alias corruptelas secti invexerui. Majores nostros id minime fugiebat, Papasq; non eode Jam Spiritu,quo primos, regi Ideoq;ut prudeles corda- eiq; Viri, quandocunq; madata aliquot a Papis asserebantur, & rerum & virorum delectum prudenter habebant, nec unquam, ut eorum libidini pex

83쪽

84 DE INTERDICTO

Omnia obsequerentur, adduci poterant. In quo quidem praeclarissimum sui in vindicanda religione 5 liberi te imitandi exemplum nobis reliquerunt,nisi plane falli velimus. Quonia vero Papae & minas & vim ad terrendum ulciscendumq; adhibebant, quandocunq; id fieret,ad concilia eonfugere solebant. Id quod salva conscientiae fide se faceredure ipse reique veritate steti confidebant:quippe

qui certo scirent, ut caeteros, sic & P pas ipsos cessiris& correctionibus Ecclesiasticis aeque obnoxios esse: Con- . tra quam ipsorum adulatores, clieteDque mercenarii sentire videntur, dum contendunt nulli prorsus homini licere in eorum mores factaq, inquirere.

At patres nostri didiccrant, ubi quid peccatum est, ibi reprehesioni locum csse. Meminerantq;. D. Petrum ipsum aD. Paulo reprehensum fuisse,hancq; csse libertatem vere Christianam, ut citra fastidium & arrogantiam summi

quique viri infimorum etiam admonitionibus &animadversionib'sese submittanta

84쪽

RE NI FRANCIAE. mittant. reprehensione vero repudiare, odiosissimam esse & patiae Diaboli cam hominis sua ipsius culpa exitium

sibi arcessentis arrogatiam. Patres igitur nostri libertate vere Gallica Papis intercedebant, & patronam illam religionis,acvindicem libertatis provocationem ad reprimedos illorum conatus in remedium adhibebat: hinc satis probantes se Paparum auctoritati non tantum tribuere, quantum isti ab illis non ita pridem nati & altiJesultar,d u in Papas supra concilia esse, persuadere nobis conatur. Prisci illi patres suosJesultis l5ge saniores & sanctiores Theologos habebant, Gersonem, Occamu,& alios Parisiensis Acade miae doctores,qui contra semper senserunt & statuerunt.Tenebat illud memoria,quid Ecclesiastici doctores ea de re animo tenuissent:quid sancta concilia constituissent& factitassent, &ea maxime, quae postrema fuerunt, Constantiense& Basiliense. Sibi ctia ante oculoS ponebant modestiam illam a Paparum nostrorum arrogatia valde abhorren-

85쪽

D DE INTERDICTO tem,D. Petri summissionem,quum si Ecclesiet Hierosolymitanae sistere non

recusavit,siti ad Gentiles aditus rati nem redditurus. Uti etiam D. Paulus ac Barnabas primo Hierosolymorum concilio interfuerunt, suae prosecti nis causas edocturi: etiamsi tamen

postoli, & longe maioribus quam Romani Pontifices praerogativis instructi essent. Nostri ergo Maiores quum a Paparum decretis ad concilia appelNIabant, sapientiores multo meliorest Τheologi erant iis, qui Papis nostris, quales hodie cognitos habemus,summam & omni exceptione maiorem, nulla norma, nullaq; mesura Circumscriptam auctoritatem attribuut, idocum tanta licentia & impunitate, ut eam summa vitae perturbatio, horris bilisque rerum omnium, nisi matum . occurratur, &prouideatur, confusio inde sequutura videatur. Interim nos suo exemplo docent, provocationis auxilium in Ecclesia aduersus omnem

cujuslibet, ipsorum etiam Paparu vim

violenti m locum haberς debere.

86쪽

REGNI FRANCIAE. 87 In eiusmodi autem provocationis ad concilium intercessione haec erat

Patrum nostrorum mens, hic animus,

ut, quicquid Papae suis Bullis & fulminibus tentarent, veluti Regum quos illi haereticos,schismaticos & Ecclesiae

hostes pronunciabant,condemnationem, itemque excommunicationes

Sinterdictiones tantisper differrent, dum concilium haberetur, illis inte rim,quasi nunqua indictae fuissent, i ritis & nullo numero habitis.Papae hic fremebant,aestuq, furoris abrepti, sua fulmina eo vehementius & amentiusquam antea eiaculabantur, omnique Ope& opera, atque armis adeo ipsis c5tendebant, ut concilij convocaties nem impedirent: ut Iulius contra Ludovicum is. Verum Patres nostri comstanter in sententia perstabant, non ignorantes quod sit provocationis beneficium & vis :nec metuebat nequid sibi riparum tonitrua, & bulla: n

cerent.

Prisci ille patres nos ex his docent, quis sit Iudex habendus in concilio,

87쪽

fg DE' IN TIR DICTO quum eo provocatu est, & quid in Ecclesia cotroversiis fieri debcat, quum inconcilio eae disceptantur. Papa Judicis munus, summumq; decernendi jus& auctoritatem in eo sibi arrogat. Sed patrum nostrorum longe alia fuit Opinio.Nam provocando ad cocilium sic statuebant, Papas illic causis disce-

ptationi interfuturos tanquam reos, non autem utJudices praefuturos: atq; latas a se praecipiti amentia sententias, a quibus jure provocatum fuerat, roscindi &infirmari passuros. Deinde a cu saturi Papas, hoc animo & consilio eos accusabant, ut judicio de objectis criminibus se purgaturi adessent: veLAt cum Bonifacius de haeresi, Simonia& homicidio postulabatur. Patres igitur nostri summam potestatem &auctoritatem conciliis tribuebant, ac Censebant,quaecunq; controversiς ad-Versus quoscunque & principes Christianos maxime intervenirent, eas iulic non autem in Romano consistorio dirimendas esse.

Hoc etiam in his patrum institutis

obse

88쪽

REGNI FRANCIAE. Mobservandum videtur, eos nimirum, contra Paparum veXationes eorumq; excommunicationes cum vix possenx concilia cito convocari ε, aut Papae suis artibuS , ne convocarentur, impedirent,querelis &supplicationibus apud reges suos & magistratus adhibitis, si

bi suis'; rebus providisse: quippe qui

scirent atq; proponerent regu auctoritatis e Te & muneris, eorum, quos in

sua potestate habent,curam defensionemq; adversus iniqua Paparum imperia & decreta suscipere. Ita sane Caroli VI temporibus factum fuit. Nam is audita Antistitum & Academiae Parisiensis querimonia & postulatione, rem in cocilium & judicium adduxit:

Clerum, quem Papa tyrannicis VCX tionibus oppressum tenuerat, scoitu te liberavit, atq; exc5municationum fulmina adversus quosdam contortas, bruta irritaque de communi sententia pronunciavit. Nec vero id aggrediebantur,cives quidem,ut ad principem suum adversus Papam confugerent Rex vero & senatus, ut iis de rebus si

89쪽

νο DE INTERDIcro tuerent squantum vis ipsi Papae illius

procuratores, qui sibi fecerant in eo consilio audientiam, intercederent)r

non hoc inquam suscipiebant, quin plane cognitum haberent id sibi recte ac iuste licere. Viri Academiae prima-rij firmissimis argumetis in sua illa admonitione id Regi confirmarunt. At nobis procul dubio habedum est Regi penitus persuasum fuisse, se a Deo

in regiae dignitatis culmen ideo evectum, ut omnem ordinis perturbationem, rerumq, motum in Ecclesia inhiberet,& eorum, qui suae sortis immemores & alienae dignitatis cotemptores in suis se finibus non continerent,insolescerent, aliosque vexaren audaciam ambitionemque reprim

.ret, idque decessorum sitorum optumorum principum, qui sine dubio illi

ad imitandum proponebantur,auctoritate & exemplo. Et quidem Rex Npse in eo decreto palam profitetur, agnoscere se suarum esse partium, eos,

quos suae pote stati & imperio subj ctos haberet, ab omni vexatione P pam

90쪽

REGNI FRANCIAE. pam innuens) eripere, ejusque rei cubpam sibi coram Deo praestandam esse. Atque ex Theodosii, Honorii, Constantini, Caroli magni, & aliorum, qui co se modo habuerat similitudine,hu- 'jus sui officii exemplum capit. Quod caeteris etiam aetatibus documento sit, si quid forte illorum, qui summam totius Ecclesii; administrationem sibi a Dsumunt, ambitione & avaritia fieret, quod civibus damnu regnoq; ipsi fra dem ac detrimentum adferret, ut populus quidem ad regem velut sacram quandam anchoram, seviente tempestate se reciperet: Rex vero prosumma sua auctoritate, & officii quoq; sui ratione, illam a suoru cervicibus averteret,videretq; ne quid regnum detrimenti caperet.

Reges penitus persuas eam provi clam ad se pertinere,eam quoque Us

serunt & ornarunt,non gladio tantum& armis quum res ita tulit,usque adeo sane ut Alpes ipsos transcenderint,p pas comprehensuri &ulturi: sed etiam,

di praecipue quidem solenni regni sui

SEARCH

MENU NAVIGATION