Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

io 1 DE INTERDICTOs concilio, ab illis omnibus, qui eb cε

venerant,quaesiisset,an se pro suo principe haberent, omnes, & Ecclesiastici imprimis maxima Julii excommunicationum contemptione) uno animo

atq, una lace agnoscere se & profiteri illum suum & summum & solum pri cipem esse responderet. Rusmodi a tem actis & sexcentis aliis, quae in nostris historiis edictis regiis,& curiae cωmentariis cosignata extant, patres nostri satis testificati sunt summam illam, quam Papae in regna & imperia sibi a rogarent, potestatem, intolerabilem,ibi & meram etiam tyrannidem V deri. Quod autem ad alterum gradu, quam spiritualem aut Ecclesiasticam

vocant,potestatem,attinet, patres noststri nihilo plus in hoc regno Papis co cesserunt, tanquam eos aliquid in eo juris ex verbo divino habere putarent. Non quod reges nostri Episcoporum&pastorum, quoru officium est doc re in Ecclesia&sacrameta administr re: partes agere unqua voluerint. N

102쪽

REGNI FRANCIAE. Ioiverant utriusque administrationis dis. crimen, illudque nihil ad se pertinere. At pastores ad officium omni ratione cogere: hominum conventus ad res Ecclesiasticas consultandas necessi rios celebrare: electiones usitata & legitima via constitutas confirmare: qui quantique sacerdotioru proventus ecsent, exquirere: ne iis abuterentur providere: eos in Ecclesiae& regni utilitatem dispensare: correctionem &poenas in suis edictis ad ea quae perperam admitterentur Coeicenda decre- .

tas adhibere, haec vero nostri reges sui juris & muneris nec cujusquam alius esse semper crediderunt: illiusq; nunquam subditi immo ne ipsi quide sic clesiastici in eojure unquam reclam runt. Contentiones quidem ea de re

a Papis sepe factae sunt: sed potestas

tamen & authoritas penes reges nostros integra remasit. Si quid Papae hic obtinuerunt,id certe precarib & bona regum nostroru, quandiu ipsis visum est, venia potius quam ullo prorsus jure obtinuersit. Negotioru Ecclesiasm

103쪽

εο DE INTERDICTO corum in eo quidem quod ad homines pertinet,atq; hodie etia usurpaturi auctoritas, in ministeriorum collatio. ne & confirmatione, in fructuu face dotaliu dispensatione, & in Comitiorum Ecclesiasticorum 'convocationesta est. Ex publicis autem monumentis harum rerum omnium jus apud reges nostros fuisse manifestum est. Ac de electionibus quidem id ita se habere regum nostrorum in eam rem latae' leges & constitutiones satis probant.. Papae quidem super ea re & Romae, in Italia, & ubicunq; plus poterat, suas leges habebant. At hoc regnu iis nunquam obstrictum teneri voluit,sed sua ,

atq; avitam libertatem constanter re-.tinuit,per quam suas separatim de juret. sitffragiorum constitutiones, regia a ctoritate cofirmatas haberet. Id quod . adhuc in comitiorum Aurelianensiuactis testatum videmus. Est vero aliud etiam,& longe ma)us.Publicis enim lis terarum monimentis celebratum est, postquam reges nostri ditionis tarte minosRomam usq;protulissent,ac suis in Lomm

104쪽

. REGNI FRANCIAE.

IOIinLombardos&Exarchas victoriis Italiam sibi subjecissent, neccile fuisse, ut Romanorum Episcoporu electiones regum ipsorum auctoritate fieret, nec prius ratae haberentur, quam illorum testimonio & suffragio comprobatae essent. Ludovicus PiusFrancorum rex& Imperator non paucos ad cum modum in Papatum ascivit, &iniis Gregorium Α, qui non ante id munus suocipere z obire voluit, quam de illius voluntate sibi constaret. Ac Platina illum nominatim ait Paparum electionem consulto confirmasse, ne Imperii jura amitteret. De sacerdotiorum autem reditu, idem sentiedum. Regum cnim nostrorum edicta in eo legis vim&auctoritatem obtinent, non autem

Paparum decreta. Si quid aliquando in Papis tolerabatur, aut siquid solle ter & eallide per nostram incuriam usurpabatur, simulatq; fraus manifeste deprehendebatur, adhibebatur c5tianuo remedium: Paparum ministri &cxactores e regno statim exigebantur; usurpationes praecidebantur de illis

105쪽

tos DE INTERDICTO 'agendum esset,ex Regum, ordinum,&senatus auctoritate ac sententia costituebatur,tanquam de re,quae in huiusce regni potestateplane sita esset,no autem in Paparum arbitrio &lisidine Historiae nostrae eiusmodi exemplis refertae sunt: praecipue a trecentis aut quadringentis annis, quum Papae plus auctoritatis cosequuti, suas omnes viares & opes eb conferebant, ut manus& cupiditatem suam adnotas usque

fines extenderent. Is fuit Benedicti X III regnante Carolo v I in sua illa contentione scopus. Verum docuit Academia hanc meram esse Paparum

usurpationem,quae coercenda erat:aCtotam sacerdotiorum rationem ab uno rege pendere, ut ex eius auctoritate, quatenus regni utilitas postulare videretur, de illis omnino constitueretur. Papas enim divitiarum satis superque habere: si vero casu aliquo Romana Ecclesia ad inopia redigeretur, illiq; Galliae opibus non nihil opus esse videretur, tum quidem opem ei feredam, sed his tamen conditionibus: Id

. . maturo

106쪽

maturo)udicio faciendu, modo adhibito,)usta& gravi de caussa, sine fraudo ac damno,dummodo Papς culpa nihil

secus admissiim antea fuisset: atq, tantisper dum urgeret necessitas: idq; Vo- .luntario regu,patronoru,& alioru Antistitum consensu ac liberalitate, nutiloq; caeteraru Ecclesiaru detrimento. ut breviter dicam,id caritatis &hum nitatis beneficium fore, premente re- ru angustia: hoc est,non esse hinc pom

tificibus putadum ullo sibi jure licere

pecunias ex hoc regno jure exigere. Haec fuit Antistitu& Academiae P risiensis ad Carolum regem VI pro tria hunali sedentem, postulatio. Academia aute doctis tunc viris instructa, &cum ea Antistites nunquam id aggreς si fuissent,nisi rem & accurate perpendissent, in justissimam esse pernovis

sent: ut re vera & a rege & ab univeris senatu, & magna bonorum, qui eo co- venerant' multitudine talis dicta atq, habita fuit. Nec vero haec actio contra ipsum duntaxat Benedictum instituta at:NaRomana Ecclesia nominatur:

107쪽

163 DE INTERDICTO postulabatur,ut constitutio in posteii ratis gratiam ea de re fieret. Gener lia sunt quae ab iis ponuntur fundamera: Atq; senatusconsultum, ordinem qui perpetuo a posteris observari debeat, Continet. Et vero nihil novum tunc constituebatur, cum id ipsum edictis nominatim ea de re factis tum ab aliis, tum ab ipso etiam D.Ludovico jampridem constitutu sitisset. Εὐtat enim pragmatica illius sinctio, in qua hoc caput his omnino perscriptu, verbis legitur: Exactiones &onera gra- via pecuniarum per curiam Romana Ecclesiis regni nostri imposita quibus iv regnum miserabiliter depauperatum extitit) seu etiam imponenda levari &- colligi nullatenus volumus, nisi dum taxat pro rationabili, pia, & urgentissi- ma, vel inevitabili necessitate, ac de

expresso&consentaneo consensit nostro, & ipsius Ecclesiae regni nostri. Haec ille. Quod si ex voluntate regia illiusq; animi sententia, inde Certe co- sequitur nihil rationis aut juris fuisse, quo & rex &Gallicam Ecclesia obstri

108쪽

REGNI FRANCIPE. Inscti tenerentur id Papis largiri. Plures

paginae adhibendae essent lo complendae, si omnia edicta& decreta, quae in.eani rem facta reperiuntur, hic pem scribere vellemus, quibus omnibus est constitutum, Papas nullo jure ex hujus regni sacerdotiis quidquam attingere, & ad se transferre polle. Ex iis tamen siquid utilitatis ad eos pervenit, id regum nostrorum beneficio, liberalitatiq; soli,non alii cuiquam,aut rei, aut homini acceptu ferendum. Unde factum,ut quoties illis ad nostra usque tempora ita placuerit,edictis caverint,

ne istius sacerdotiorum nundinationis ergo, Romam iretur,pecuniave ulla eo exportaretur. Quantum Vero ad. . conventus Ecclesiasticos & concilia

pertinet, quae gravioris quidem pon, deris sunt,& in quibus clarius apparet,cumam summa auctoritas praecipue debeatur: ex Meroviragiorum,& Carlinorum maxime,&posterorum etiam

aliquot regnis certo probari potest, non Papas sed reges sua ipsoru auctoritate ea convocasse, & quae in iis com

109쪽

stituta fuissent,consrmasse. Extantali huc cocilia in quibus id cernitur. Mur-.tis post annis reges in suo jure retinem do negligentiores, plura Papis tribu

runt, parum animo cernentdeS qua in- de consequutura essent: usque adeo, ut quosdam Paparum nomine interda acciperent, qui conciliis cum summae ' auctoritate praeessent. At cum a Caro-

. to Calvo forte id factum fuisset, Papae obsequedi gratia, universus regni Clerus ei rei, ut testatur Aimonius, intem

cessit. Postea verb cum aliter regibus nostxis visum est, aliter sane & contra: Papas etiam ipsos ad retinendam pristinam libertatem factitatum quoque . fuit. Ex his igitur plane c6stat,in omni bus petit Ecclesiasticet partibus,quod ad homines quidem attinet,auctoritatem summa penes reges nostros fuisse: eosque nihil hic suscepisse aut gessisse , quam quod sibi a Deo commissum, inandatumq; esset,Christianiqi Imperatores ante se fecissent, itemq; prisci illi piiq; sub lege reges,qui ea ipsam p .litiam sua auctoritate &prudentia mo-

110쪽

&alioru exeplisCarolu vi admonebat. Quae igitut hactenus a nobis come

morata sunt, sitis docet Papas summa, quam jam sibi tribuunt, auctoritate in Galliis nostris praeditos minime fuisset duosque illos ita terribiles, quos nobis proferunt gladios,non potuisse unquain hujuste regni fines,ut in eo auctoritatis aliquid obtinerent, penetrare

quemadmodu Papae superbissime hodie jactant. Reges nostri de rebus & ctis Ecclesiasticis cognoscebat, in quiabus majori quam quotidiana eorum, qui Ecclesiis praeerat, auctoritate Opus csset: ad eos cofugiebatur, etia adve sus Paparu abusus: Apud eos Papae accusebanturiab iis edicta manabant, petquae recte omnia sostitueretur.Si qua-do in comitiis, quae a regibuS extra omdinem advocabantur: aut in suprema curia Paparum procuratores ae ministri existerent sui in eo coVentu quem

Carolus vi habuit illic assistebant, nodecreta quidem ipsi in tribunali factu. ri,sed ut relin subselliis caussam actur,.

SEARCH

MENU NAVIGATION