Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DA STERI L. MUL. ID Io P. 163

substantia, actione & figura organica, ut seminis conceptioni de receptioni apta sit,iribus illa morborum generibus conflictari contingit, tum inte-

perte: tum mala conformatione: tum unitatis solutione. Estque vcre uterus Omnium aegritudinum& calamata tum asylum: ulcus enim ubicunque sit,

seminis eae cretionem dolore proritat. Pud cndi phimosis, id est occlusio, seminis admissionem prohibet.Sicut de obstructio colli ab adnata membranu la, vel tuberculo carnoso. Laeuitas autem eiusdem, Vel a cicatrice magna, vel a multiplici coitu , vel amucosae pituitae se rosaeve persusione admissum semen statim excludit. oris interioris amplitudo nimia, angustia,durities , tum Orcs praeter naturam', ulcus, cicatrix insignis obliquitas, peruersio, faciut ut semen vel non admittat, vel celeriter emittat & eructet. Vteri ipsius capacitas diminuta a tumore aliis quo, Ut phlegmone, scirrho, Cedemate, cancro, hydrope, tumore aquoso & flatu lento , conceptioni

officit: quod recepti conceptique seminis effluxum

ante tempus excitet.

Mutatio situs: cuiusmodi sunt ascensus,descensus, prolapsio, obliquitas,distortio,sicuti Iaruitas internae superfici ci , siue nativa ob frigiditatem mensumque penuriam coeuntibus acetabulis: siue ad uentitia,ob ampliorem aliquam cicatricem , seminis adhaesionem impedit. Vasorum seminariorum amplitudo immodica,vcl eorundem angustia & obstructio sterilitatem accersit.Illinc enim seminis effluxio degonorrhoea: hinc eiusdem suppressio oritur. Venarum denique hystericarum apertio, Vnde

212쪽

us v I B E R ILassiduus sanguinis fluxus semen deturbat. Vel east rundςm altrictio immoderata, ex qua sanguini suppressio est.

Constat igitur uterum conceptui conferre: tumVt organicum semen excipiendo, alendoque foetu: tum ut similarem , semen concipiendo, unde ea actio ut antea dictum est: interpellat tu ita bus morborum generibus, Similar bus, Dissimilaribus seu organicis,& Communibus. De intemperiebin et teri.

DIfferentiae intemperierum:ab i s enim therapiam ordiemur, variae statuuntur: nam aliae sunt instar & natiuae ceti duentitiae. Aliae modicae, vel immo icae. Aliae simplices, vcl composita. Aliae sobtariae, vel humorales. Aliae synapathicae , vel idio pathicae sunt: 1dque vel ex consen su corporis totius , vel visceris alicuius intemperati.

Signa dia nostica.SIngulas uteri intemperies signis licet dignosce-rc: tum communibus vcl auiuuantabus S nocentibus etotoque victu praecederarer tum: propriis

e Paulo libro tertio, capite 7 . & Aetio cap. 37. s. sern . ut frigidam ex fastidio venoris & coitus Mexigua delectatione quod mulier proprium emit tat semen parcius & frigidius minusque genitalia vellicans, virile autem scgnius attrahat, attractoque fruatur stupidius. Ex mensibus aut nullis aut paucis & decoIoribus iisque vel tenuibus & aquosis, vel crassis lentis que. Ex stupore & frigoris sensu partium utero vi-

. cinarum

213쪽

cinarum vi bypogastrij, lumborum semorumque. Ex peetinis glabritie seraque pubis eruptione. Ex totius corporis intemperie frigidiori victuq; p

cedente si in ili. , , Calidam ex contrariis sere omnibus agnoscimus ut salacitate, veloci per coitum seminis eiectione, mensibus paucis, flavescentibus, prurigino sis,exul ccrantibus pudendum ciusque ceruicem, ut in viraginibus toto corpore calidiori, aut diaeta si mili morbo ve praecedente. Humidam ex mensibus copiosis, tenuibus,fluxi libus, genitalium madore perpetuo, in ipso presertim grauiditatis tempore magnaque muliebriu per coitum pcrlusione ex multo Shumido semine, mininuque in coitu voluptate. Siccam denique ex mensibus paucis crastisque, muliebrium siccitate perpetua, rataque per coitum seminis effusione & simili corporis totius intem perie vel victu. Ex his simplicium uteri intemperierum signis cohiunctis,licet compositas internoscere,ium humorales tum solitarias. Prognostica signa. NAtiuae intemperies neque arti neque remediis parent: Adventitiae saepius curabiles sunt. Vt que quando leuiores raro quidem, si vero immodicae nunquam foecunditatem comitantur. Hae

dignoscuntur , si lassitus aromatum ad pudendum submissi aut pessarij odorati in ceruicem penitus

inserti odor nares mulieris non deriat: nam aerea

odoris substantia a sicca absumitur, a calida digeritur, ab humida obruitur, a frigida extinguitur a-phor. 1.lib. - Simplices saepius evadunt composi-

214쪽

tae , sol tarrige in humoralcs degenerant. Sympathicae denique totius corporis vel iiugulo tu viscerum insalubrem intemperiem conscq uatur.

Praeterea Hippocrati ut crus frigidus densusque pon concipit,tum quod frigore insitum seminis calorem & spiritum extinguat, a quo semen ipsumser metari distrahi cog1que in an mal nu uuii debet: tum quod prae densitate substantiae suae Sacetabulorum angustia,laeuitas oriatur, cui semen e secundae adhaerescere non poliunt, ncquc alimentum &sanguis crassior ad ket uni transfluere, ideoque ali

quot post coitum horis diebusve liquescens semedis fluit.

rerus calidus non concipit, vel quod calidam& spiti uos in seminis substantiam attenuand9 resoluat: vel qu d congruente mensium comeatu re tentum semen di iti irat. Vtcrus sicciis non concipit. quod allectum S reconditum senicia inedia mensiumq; penuria tabefaciat. Humidus denique non concip t, vel quod excrementis quibus refertus est, sic meo corrumpat & cxtinguat: vel quod mollitie & lubi icitate su a, sentena ut secundas non cohibeat, sed paulo post liquidum aquosumque revomat. Haec Hipp. prognostica de immodicis intemperiebtis, audi cnda sunt tum simplicibus, tum con posuis: ad has cnim simplicium prognostica transferri facillime possunt. Progn' stica. sterilitatis ex parte mulierum haec sun .Sterilitas mulierum frequetior quam virorum est:ob plura carum excremeta, ex si igidiori intem perie, habitu densiori,vitaque magis desidiosa. Obesitas habitus muliebris, sterilitateria accersit, vel ab do-

215쪽

abdominis 5 saginae mole tam valde oppresso Vtcri interno osculo ut sem A virile non admittat: teste Hippoc. in Aphor. & i b. de aere loc. & aquis de Scythicis mulieribus : vel seminis subitantia &sanguinis redundantia in pulpam corporis sa ccscente, teste Aristot.I. de gen. animalium. Vel certe quod mas apte coniungi nequeat. Ha- , rus tcnuitas accidentaria& ex morbo praegre tastcrilitatem inferre solet: ob seminis menstruique penuriam. Sicuti eadem nativa, ob eandem causam&quia virile ab aestuoso utero digeritur: & a frigido restinguitur. Proceritas corporis muliebris seecunditati ossicit: quod seminis mentamque materia in cius alitionem abeat,sintque lumbi promisit & debiliores. Brevitas corporis , lumbi astricti , tab aduersas causas scecunditatem iuuant. Color fuscus magis quam albus , aut rubicundus , aut flauescens foecunditatem maturat. Steriles denique magis valetudinaris: sed tamen vivaciores sunt habitu-quc asperiori. Foecundae contra salubriores quidem excrementis in puerperio per lochia repurgatis r nis grauiditatis tempore saepius insalubres sint oppresso a suppressis mensibus calore unde pica, malacia dcc. Sicuti eodem per partus dolores & vacuationes copiosas dissoluto vitae

spatium contrahitur.ι Sterilitas mutatione artatis

aut coniugi j aliquando exolescit. Desperata sterilitatis curatio, ut eius quae ab intemperie immodica & natiua est,aut a cancro, vl- cere vastaque aliqua cicatrice, prorsus omittatur.

Quae ab eadem intemperie modica est, suscipiatur: praedicta tamen curationis difficultatu & tarditate,

216쪽

I O LIBER II.

ne medici aut perfidia aut ignorantia mulierculae lsuspecta sit. 1Vltimum prognosticum est, an conceptum liceat prohibere, aut eundem deturbare: incidere e nim aiunt aliquando iunioribus foeminis, aut vale tudinariis, imbecillitatem tantam, aut ad ultioribus etiam uteri angustiam prauamque conforma- etionem e ut si haereat crescatque conceptus, de funesto abortu periclitari mulierculae illis videan tur. Itaque Hippocratem etiam Iib. de natura pueri conceptus eiectionem per grauiores saltus. suasisse. Hippocrati subscripsisse Aetium lib. 16.

cap. eod. & Avicenn. tertia tertij tractatus secundi cap. I 8. Contra vero conceptum deturbandum

non esse Hippocratem in suo iureiurapdo edixisse constat crationem quoque iidem dictant, quod sci licet a medicamentis violentissimis cum foetu se ta grauiter concutiatur, & impiam esse necem non suum eius qui actu,sed potentia tantum homo sit. Qiiaestionis Q lutio ex Arist. lib. polit. ea. 16. excipi potest scribente ex veterum legibus impune licuisse foetum nondum animatum praecipitare. Talem autem ante septimu diem Hippocrates iu- .dicauit lib.de natura pueri : cui Democritus, Aetius, Avicennas assensi sunt. Praestet tamen puellas immaturas, aut valetudinarias & imbecilles, aut utero infeliciter consor malo a nuptiis arcere: aut certe nuptas a conceptu prohibere : tum diaeta parca & aerumnosa , sanguini seminaque cumulando aduersa : in ira seminis sui eiectionem per . coitum accelerando, tardando v : tum clunes agi tando retractandoque in ipso coltu : tum denique vis unguentorum ciborumve semen duetantivim,

217쪽

ut Olci iuniperini circa regionem uteri, caphura , , aceti,aquae viis, sic min. viticis & aliorum. VT sanitas co seruationem per similia, sic morbus expulsionem sui per contraria indicat, Actio liaec curatio dicitur tribus omnino rebus12 in temporis indicatur contra i ta .Ιntemperiei disserentiae, remedij contrari j diuersas species indicant. Nudae enim & solitariae: alterans tantum. Hum rates, vacuans simul & alterans indicant.Porro ex nu- frigidae calida indicant. Humorales ut dictum est remediorum genera' duo indicant: unum vacuantium humores vitiosos, alterum alterantium intemperies relictas a vacua tis humoribus. Humorum vitia cum duo sint, va-

mixta phlebotomiam & purgationem indicat. Atque hactenus in intemperlabus curandis , tam solitariis quam humoralibus exposita cst prima indicatio curativa quae generis est cotrari j remedioru . . Altera indicatio curativa est remediorum e sicaciae & magnitudinis ab aste tu suppeditata, cui profligaodo remedium par csse debet. Sic vacuantium efficacia per se ab humoris copia indicatur : &,pcr accidens a virium robore &aetate. Itaque uniuersi subitaque picthorae urgen- Methodus curativa generalis omnium

soluta : Genere remedii contrario, magnitudine remedij & usu. Genus quidem 1 emedij alterans ab antium totidem genera indicatur.Plet hora enim phl botomiai .cacochy nia, purgationem: Vtraq;

218쪽

tis vacuatio, per phlebotomiam copiosam & ad animi deliquium indicatur , viribus integris. At iisdem debilitatis, partita phlebotomia & modica, eoque tiateruallo repetita quo Vires congruo victu reficiantur,eligenda est.Sic cxuberantis caco-chymiae uniuersa purgatio de copiosa indicatur si vires tolerent humorque sit sequax & profluens. Alias modica eadc &in plures distributa vices,quaru interuallis vires refocillentur praestat: & ut humox contumax. crassias,lentus & durus qualis est pituitosus S melancholicus, praeparetur & percoquatur.' ἰκρα πς haec curationis species vocatur. Alterantium quoque magnitudo proprie indieatur ab Intemperiei magnitudine, ut a leniori primus, a mediocri secundus, a vehementi tertius, tot enim sunt salutarium remediorum gradusa quartus aute venenorum est& venenatoru: sed per accidens indicatur a partis alterandς & laborantis situ,substantia,actione& sensu. Quae enim remo- 'tior, durior stupidiόrque est, alterantis remedii vim deprimit. Itaque eius usurpatio in plures dies mensesque producenda est et ut diuturnitate usus, gradus deprcstio suppleatur. Vbi tamen intemperies aliqua immodica est, remedio depressiori sed

diutius continuato,potius quam aequali, praesertim frigido oppugnanda est: quoniam alteratio vehemens & repentina,sicuti & vacuatis,naturae moI sta est, teste Hippocrate. . Tertia indictito curativa est remediorum ab intemperie eiusque causis indicatorum, tam uacuantium , quam alterantium congruus v sese

tempore , loco , ordine & consistentia de

219쪽

IpsTempus quoddam uniuersale cst, alterum particulare. Illud proprie a prassentia a stetius tollendi indicatur : Et per accidens a partibus anni temperatissimis vere & autumno coindicatur: ab aestate & hyeme contraindicatur : quanquam urgenti morbo nulla pars subtrahenda est. Particulare spectat diem & horam , &indicatura motu morbi & statu corporis: accensiones enim, remediorum usum contraindicante sicuti & recens assumptus cibus. 'Ordo diuersorum remediorum indicatur ab annetuum plurium successionis Ordine, ut praecedat vacuatio humorum vitiosorum intemperiem fouentium , deinde usurpentur alterantia intemperiem relictam. Inter vacuantia phlebotomia prior sit purgatione, illaque in cubito uniuersalis, particularis in saphena. Item alteratio humorumque coctio, purgationem antecedat , tam uni uersalem quam particularem : alterantium simplicem intemperiem, ntillus ordo aut vicissitudo indicatur cum eorum genus sit Vnicum.

Locus assiimendorum remediorum tam vacuantium, quam alterantium: tam e X ternorum,

quam internorum : a conformatione partis laborantis situque indicatur: ut ei remedia quam proxime apponantur, aut in eam per commodos de direetos meatus transmittantur, viribus quam minimum fractis & debilitatis. Consistentia denique tum a situ partis indicatur, tum per accidens a natura aegri& consuetudine. Itaque in vacuantium genere pilolarum forma ob diutinam in ventriculo moram e longiori

Di sitire

220쪽

i 4 LIBER II. parte attrahunt. Sicuti media & liquida potio a vi riciniori. Item alterantium siue sumendorum, siue admouendorum maior est penetratio & ad distan

IN te perierum uteri frequenti stinia est' sei

gida livinidaquc & hum Cratis , ime communis tori corpori sit , siue utero propria r ob similem mulierum salubrem temperiem: ex qua min salubrem facilis lapius est; ob earum intemperantiam & desidiam unde excrementa ex pullulant.

Curationis instrunientum primum est Diarta magis minusve calida & sicca pro intemperiei frigidae gradu. Constet igitur aere vel tempera to vel paulo calidiori, qualis est vere, autumno &ineunte aestate , e6que aquilonari potius , quam austrino, vigiliis & laboribus animique con entionibus maioribus. Cibis euchymis quidem &eu peptis, scd calidioribus vi pane ani fato, cω nibus recentibus saepius assatis, rarissime elixatis id que cum herbis calidis sicc s & odoratis ut eruca, nasturtio , foeni c. hyssopo sampsuco saluta, quarum tamcn iure absimeat scemina, tam umque imbutum eo panem est et, idque, insperso puluere cinnamomi , fructibus siccis ut pansulis, nucleis pineis, dactylis caricis auellanis &' amygdalis tosis, nucibus iuglandibus conditis, cortice ei tri vel aurant ij. Et post pastus seminibus condi-

SEARCH

MENU NAVIGATION