Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

statui posset verum virginitatia indicium dolor cruorque primo coidi effusus. De rhagadibus ceruicis ct alarum pudendi. RHagades sunt communes astectiones partium

tirnearum multis fibris nerueis & membraneis contextarum, ut labiorum, digitorum in manibus & pedibus, papillarum in mammis, praeputij, ani, ceruicis & alarum pudendi muliebris, Graecis Latinis rimae & fissurae, Plinio filia vocantur, Gallis crevasses cstfentes. Sunt autem rhagades solutae unitatis species, nempe vel vulnuscula, vel ulcuscula angusta & oblonga, quibus partes illae fi-brosae secundum longitudinem proscinduntur. Cau alias internae suat, ut humoris acris, salsi, nitrosi & erodentis e vicino utero affluentia , vel condylomatis inflammatio cute distendentis violentius rumpentisque: alias externae ut siccantesimpensius tum frigidae tum calidae, ut aestiuum caelum& borealis flatus. Siccitas enim immodica nerueas fibras humido suo exhaustas affatim contrahit vehementer diuellitque chordarum citharae instar, sicut&laboriosus nimis partus, ob scelus caput nimis vastum & praegrande. Signa.

DIagnostica signa rhagadum ceruicis pudendi

sunt dolor ex qualibet fricatione ut per co tu . noscuntur etiam visu tactuve solo illae quae extimae & circa ostiolum ceruicis sunt affixae. Altiores etiam per dioptram & tactu indicis. Rhaga des conceptum impediunt reiecto mox a coitu

372쪽

318 LIBER II. propter dolorem semine virili , aut muliebri etiam suppressis.

Curatio.

RHagades recentes & a causa externa impensius siccante calida, frigidave ortae curantur duabus indicationibus, una agglutinationis quae a solutione; alicra emollitionis quae a durit e & siccitate indicatur. Tcrtia tamen iungi potest, refrigerationis vel calfactionis desumptae a caliditate aut frigiditate siccantis causae; ut sint in uniuersum medicamenta topica emollientia, agglutinantia, si-nruique calfacientia vel refrigerantia.

I alis est fotus ex decocto seminis lini aut similium in aqua & vino cum spongiola: tale unguentu ex cici seminis lini vel amygdalarum dulciunt 3j vitello oui unius, lithargyri 3 ij& pauca cera citrina. Similc quoque eli & hoc, V. mucilagin. seminis lini extractat ex decocto

sol. maluae, butyri recentia & nucum cupressi an . zs, cum cera fiat unguentum. Talis denique litus est

ex oleo de vitellis ovorum. 'Haec quiuem osculi ceruicis rimarum curatio est, infimis autem abditisque in sinu altiori succurarunt iniectiones, insessus, & pessuli eadem emolliendi & agglutinandi facultare praesitantes, quoruinat cria in hunc modum usurpabitur. V. rad. altharae & ebuli an . st si fol. 4. emollient tu, conisae maior. vincae pervincat, plantagin .symphyti anguinalis summitat. oleastri an . m.j. seminis lini, bala ustior.& nucum cupressian. 'rt.j. socirosar.& chamarin .an. p. j. fiat omnium decoctio &boc decocto fiat insessus fotus & iniectio.

373쪽

Sic ex unguentis praescriptis exceptis lana inuoluta linteolis fiant pessuli. Rhagades recentes a partu non statim in primis diebus curentur, tam in Ostiolo quam in sinu cerui-- ci S, nc lochiorum vacuationem remoretur; sed post septem dies, quo tempore ex affluente vieri illuuietam degenerant in ulcerum sordidorum naturam; quorum remedia non lenientia tantum & aggluti- . nantia, scd tergentia etiam sint, ut si myrrha,aloes, terebinthina, nael rosa tum colatum praeseriptis unguentis addantur, & sic folia agrimoni j vel betae, absinthi j decocto permisceantur. Huiusmodi topi ca ex usu quintue sunt aduersus rhagades ab acri siuxione editas ; sed hoc tantum discrimine quod hae praeseruatione & reuulsione egeant per phlebo--miam, purgationem clementem phlegmagoga, aut chola gQgam : & per diaetam refrigerantem &lrii mectantem; ne perenni fluxione rhagades alantur, augeantur. Huius Seneris laaec sunt. V. mellis rosit. colat.& olei ros t. an. j j lithar

pyri 9 iiij myrrhae vel aloes B ij cerae albae parum,

fiat ungueutum.

V. olei amygdalar. dulo. 3c olei de papauere an. 3j unguenti albi rhasis camphorati s j g aloes, myrrhae & thuris an . 5 j terrae sigillat. 5 ij cor t. thur s dea luminis an . 3 j si album en oui vilius , fiat unguentum. Ad inueteratas rhagadas callosasque non admitiit Aetius ferrum aut Mnei', id est chirurgiam medicamenta acria, ue inflammationem aut con uulsionem accersant; sed ad callum exterendu tergentia modice & digerentia adhibet, ut iridem illyricam vel potius papyrum ustam cum tuerebinoeina.

374쪽

LIBER II De condylomate . in

Condyloma est affectio rugarum ani, & oscuIi

ceruicis pudedi, nempe excrescentia,eminentia,tumor;alias sine inflammatione mollis & indo lens;alias cum inflammatione durus dolensque. Ita vero dictus ab articuli similitudine quem Graeci

κόνδυλον vocant,cuius in modum prominet,extuberat & attollitur , maxime cFidem fluentibus mensibus vel lochiis. Origo tere est e rhadagibus praegressis. Causa humor est tum phlegmaticus in neglectis rhagadibus cCllectus, concrescensque , tum atrabitarius sanguis ab iisdem rhagadibus dolentiabus allectus. Dignoscitur tum tactu chirurgi, visuque circa osculum ceruicis pudendi, in quo durum vel molle , dolens vel indolens aluidum instar granorum racemi vel mori, vel albicans eminet e tum tactui mulieris & difficili coitu,unde semen virile prae dolore foras exprimitur; sicque foecunditas violatur. Curatio per pharmaciam multo tutior & iucundior,tametsi longior, quam per chirurgiam , id est sectionem, v stionem dc ligationem. Partes enim extromae acerrimum habent sensum neque ostenduntur sine periculo grauissimi doloris, conuulsionis, fluxionis, phlegmones, & gangraenae. Indicio est e pollice pedis subita mors apud Hippocrat. r.epid. Habet etiam sedes & pudendum e vicino ORD facro ductos neruos praetenues, & rcctos, indeque acrius sentientes.

Curatio.

CVratur itaque quod ininus durum est ab Ae-

375쪽

& alumine usto, & cera citrina. Paulo durioribus condylomatis opponenda sunt attenuantia magis digerentia ut ex iride & terebinthina, vel ex papyro usta cum eadem terebinthina. Durissimis vero cat haeretica tandem a quibusdam opponuntur, qualis est puluis mercurij appositus cum unguento albo; aut puluis constans sabinae siccatae & puluera .

. tae 3j hermodactylorum & myrtillorum ustorum an .s iij chalcitidis & aluminis an .s h.

Caeterum in acriorum topicorum usu cautiones sunt adhibendae tum ut acrimonia obtundatur sen-

susque partis hebetetur,&dolor admixto opto: tum vi fluxio anteuertatur phlebotomia in cubito & in malleolo, purgatione clementi peccantis eacochyiamiae,& diaeta frigida, atque astringenti; tum denique sublimiores partes ut ad inguina,ilia,& lumbos defensiuis vocatis,ex bolo sanguine draconis, ture, mouiche cum albuminibus ovorum muniantur. Quod si ampliore sint basi, volsella apprehensa amputentur scalpro vel affatim vel sensim pluribusque diebus sanguine interim flucte ut pars exOneretur. Huius etiam impetus sistatur asperso puluere boti,gallarum,aluminis, balaustioru; tandem que unguento apostolorum tergeatur & ad cicatricem ducatur cum unguento de plumbo.Si denique longius sit & gracilius condyloma seta equina intercipiatur, tantisper dum subducto omni alimento tabefactum sua sponte decidat. Dothmo. THymus, tuberculum est carnosum instar verruculae eminens,tenue prope cutem, latius ad superiaciem , in summo perasperum, oblongum

376쪽

subrubrum;ita dictum a similitudine thymi eretemss florem purpurascentem in cacumine suo gereritis. Id ipsum fabae AEgyptiae fere magnitudine es ;aliquando tamen minus, hocque proprie thyrmas vel thymum,vel thymium vocatur: aliquando maius,hocque ficus vel συκmne dicitur vi Martiali, Dicemus scin quas scimus in arbore nasci Dicemin ficos caciliane tuos. Dicitur etiam marisca eidem Martiali,

Caduntur tumidae medico ridente marisia.

Duae sunt thymorum utriusque speciei principes disserentis. Alij inflammatione assiduaque calidita te carent; suntque magis carnosi, molliores, indolentes,candidi,aut subrubri. Λlij cum inflammatio ne & phlogosi duriores, maiores, asperiores, rubri, vel liuidi & cum dolore punctorio qui praesertim

exacerbari solet cum manibus aut vestibus tractatur, aut medicamentis irritatur & praecipue a coit uti deambulatione finditur cruentatur, sanguinemque fundit, tuncque moro maturo vere respondet.

Nascitur unus vel plures in pedibus, talis, palmis, femoribus mediis, facie & quibuscunque partibus

duram attritionem perpessiis. Sed molestissimi sunt, qui obscoena inuadunt tum virilia ut colem glandem , praeputium ; tum muliebria ut alas pudendi aut osculnin ceruicis pudendi vel ductum eiusdem. Causa est quaelibet harum partium violenta a tritioin epidermidis erasio ob quam sensim parcε-que exudans sanguis, vel pituitosus vel atrabitarius concrescit iuxta superficiem verae cutis in carneam substantiam mollem duramue,candidam vel rubra, vel liuidam,dolentem vel indolentem. D

377쪽

Designis.

Noscitur ves tactu solo vissive, vel si in ductu &

sinu colli latet,per dioptram immissam. Miles curantur tuto & medicamentis & excisione sine haemorrhagiae timore. Maligni autem neutro modo curantur , nam ab acribus & cathereticis exasperantur & cancrosi fiunt I a chirurgia effraenis haemorrhagia prorumpit. Quare aut cum tota carnasubiecta resecandi sunt quod in utero no licet auecura dicta palliatiua tractandi, per refrigerantia simul & valide siccantia remedia, anteuertendis leniendisque cancris consueta. curatioώTHyinorum mitium recentiumque curatio coastabit remediis strenue siccantibus & astringentibus, ut apud Aetium puluere cucurbitae siccatae ustaeque, & solearum vetustaru pariter ustarum, qui aspergatur saepe thymis prius vino elotist ut apud eundem pro propria uxore ex sumo stipitis origani sine flamma in thymum directo. Iideminites duriores S vetustiores volsella apprehens scalpro resecentur intacta cute moxque a resectione puluis anaimos aspergatur ex galla trita, alumine scissili eum pari thuris pondere cultatis humidis omnibus quibus thymi renescuntur tandemque ex stomate ferri,rosarum flore luteo,gallis& citrinis siccis.Hic enim puluis mirifice cotrahit, siccat,& ad cicatricem perducit. lidem denique mitiores, in sinu uteri pariter

resecari possunt , sanguisque cohiberi impositis cum digito vel spatula puluere praescripto : tum

378쪽

DE STERI L. ΜVL. IDI P. 3 cere videatur, estque similis moro maturo non

Ium magnitudine & colore, sed & asperitate gra-

Dorum.

SIgna diagnostica & distinctiva sunt omnia illa /

quae modo exposita suerunt. Prognostica sunt, quod pensiles raro solitariae, saepius plures simul apparent, & subito disparent; desinente alimento ex pituitae quacunque vacuatione:rarissime inflamantur & suppurant.

Curatio.

VTraque haec verrucarum species curatur sere per chirurgiam , ut ligatione, excisone, V-stione & erosione. Pensiles enim ad eutem inciduntur tuto, & sine haemorrhagla;nullam enim radiculam altiorem infraque veram cutem relinquutex qua repullulant. Eaedem interceptae vel pilo quino vel filo canabino retorto ceratoque, vel filo serico, cerato pariter, aquaque alchimistica imbuto , per singulos dies arctius astricto, atrophia tandem contabescunt,suaque sponte decidunt. Sessiles affatim sensimque excinduntur per volsellam apprehensae, sanguinem interim si copiosior fluat, anarmis medicamentis supprimendo. Clavus, cornu, callus sunt cutis excrescentiae sessilibus verrucis haud valde absimiles. Est enim clauus exiguum tuberculum album , rotundum, radiee alta usque ad periostion ex quo emergit, praedura, solidaque parte summa clauorum capiti

379쪽

316 LIBER ΙΙ. Callus non ex humore sed e cute summa est per laborem indurata, in manibus pedibusque sine ulla radice interna & sine dolore. Iidem si duriores evadant & oblongiores, via Suium aut cornium fragmentis similes , cornua dicuntur: non ea quidem vera, quales sunt oblongae quaedam eminentiae animantium corniculis similes , quae citemporibus mediaque fronte sipe erumpunt, suntque verae exostoses. Claui recentiores mollioresque cathaereticis appostis absumantur, capite resciso ut puluerela binae siccatae ustaeque , ut sapone nigro, misto pauco sale usto, vel alumine, tithymali lacte, pulsere mercurij, ut denique trochiscis Fernelij ex calce viva cum melle mixta, & trochiscis asphodeloruin

Duriores mitioresque melius adurantur aqua sorti, oleo vitrioli, aqua capitelli, aut cauterio Gliam actuali per cannam aut tubulum n genteum immisso , partibus interim vicinis unguento de bolo , aut simili munitis, arcendae fluxionis causa quam dolor ex ustione, calόrque excitaret. Decat naereticorum istorum & cauilicorum materia vide Hollarium cap.s. lib. 3. de materi3 chirurgica,ti Galenum lib.f. de facultatibus. Calli non excisionie sola superficiaria non enim ustionem aut erosionem postulant sed emollitio

ne multa etiam digeruntur, ut coelitea cum sua te sta contrita & admota per pauco1 dieS. . e .

De a sectibinpudendi maliebris. PVdendum muliebre, alias pudoris sinus, &vulva proprie rima est in quam desinit ex te

380쪽

num ceruicis orificium , quaeque labris culaneis, pilosis ερυγωαατα, id est alas Graeci vocant munita , nymphisque ornata est. Est autem nympha epiphysis re substantia quaedam ex carnosa & cu- tacea mixta, in medio rimae supra alarum pudendi commissuram, ubi meatus est urina rij finis, quem ambit tegitque, estque ceruicis pudendi orificio, ut uua pharyngi, tanquam propugnaculum quoddam appositum ut illam a frigore , puluere, alii sique externis iniuriis tueatur. Illa autem in quibusdam mulieribus, rarisii me quidem Europaeis,

sed in Asricanis , & praesertim AEgyptiis ob caliditatem regionis frequentissime, in tantam magnitudinem excrescit, ut extra uterum prominens eminis deformitatem pudoremque , viris certe taedium & molestiam afferat , & concubitum

impediat. Solet enim non solum virili congressu sed vestimentorum etiam contactu arrigi & advenerem irritari, quam AEgyptij olim virgunculis suis aut iam iam nubilibus. hoc quidem modo resecabant, ut ait Aetius ; Virgini in sella parum

inuersa considenti retro assidens robustus minister & poplites eius manibus amplexus femora diducebat: totumque corpus δἴ brachia continebat. Interim astans chirurgus hanc sinistra manu& volsella apprehensam distentamque, dextra per nouaculam excidebat, nou totam quidem sed superfluam tantum eius particulam. Alias enim cia se nis haemorrhagia uterique relicta perfrigeratiosequeretur : tuncque post resectionem pars abstergenda cum spongia vino vel frigida imbuta expressaque ; inoxque puluere anaemo ut mannae

thuris aspergebatur, spongiaque posca imbuta su-x Α

SEARCH

MENU NAVIGATION