Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER II.

perligabatur, cohibendae haemorrhagiae causa, donec post septimum diem resoluta spongia cicatrix duceretur epulo tico puluere ut cadmiae cineris , ossiuiri palmularum , florum rosarum & sia milium. De Cisitoride. CLeitoris naturalis pars est carnea , orificio externo pudendi adunata exquisitissimi scit sus & voluptatis venereae incitatrix per coitum aut quamlibet fricationem. Ea autem contra naturam in quibusdam mulieribus praesertim Africanis in tantam magnitudinem euadit ut extra uterum promineat instar caudae appellatur omninoque pudendum muliebre repleat. Haec autenr a Paulo curatur dc Aetio. Alia contra naturam clitoridis nomine particula quaedam pudendi uisliebris a Fallopio primum describitur, quae peni virili usquequaque respondeat, figura , substantis, usu , situque. Constare enim scribit ex duplici neruo intus spongioso, acrique & crasso, sanguine referto. oriri ab utraque osiis pubis par te, habereque in principio suo utroque musculum manifestum quidem , sed paruum pro magnitudine partis , unde magis flaccida sit quam

viris mentula, vasa multa pendorsum eius currentia scuti in virili pene , videri , desinere denique in extremum quoddam glandis simile , pello quadam veluti praeputio contectum; quae pellis gemina illa neruosa corpora coniungat. Crescere autem aliquando in tantam magnitudinem,ut mulieres hac parte praeditae cum mulieribus aliis coeant,

unde Tribades & fricatrices dictae sint. Hincque

382쪽

fortasse nata opinio est metamorphoseos virginsi in vir os ipso nuptiarum tepore; quo aestuans libido latitantes antea partes istas produxerit.Sed haec d scriptio est hermaphro siti non simplicis iae ininae,

cuius tamen illa cxcedens clitoris propria est. Hanc vocat Avicennas virgam vel cauda lib. 3 sen. 23. Albucra sis tentigine li. r. c. i. graeci cliatori dem, Unde Verbu Obscoenu κλεισορ ζειν ductu est: Columb. sede Veneris. Impedit autem coitum virile,itemq;aestate Producitur, hyeme contrahitur.Curatio eadem est& chirurgia quae de nympha exposita est. De pruritu pudendi muliebris. P Ruritus symptoma est nempe doloris pungentis species scalptum, vel fricationem excitatis. . Causa excrementum vel biliosum vel pituitosum, nitrosum, salsum putreue cuti,carniue subiectet affixum immotumque. Non enim ita tenue & mobile est ut quod febres accessiones vel lassitudines vice rosas comittit: neque rursus ita crassum ut in psora lepraque furfures squam masque scalptu emittens. Itaq; pruritus ad pseram , huius ad lepra proximus gradus est; estq; aliquado totius habitus sympto maex sympathia visceru tu vetriculi crudioris tu hepatis calidioris aut obstructi lienis; alias partis unius vel ex eadem sympathia, vel ex ido pathia ut ceruicis pudendi ,eiusque praesertim osculi externi, cuius rugis facile pruriginosus humor adhaerescit crassiis lentusm,siue is ex uteri propriis excrementis putrescentibus siue e totius corporis comunibus effluat. Signa diagnostica.

SIgna diagnostica sunt sensilia ut puta tactilia, tu

mulieris relatus, tum assiduus & inuerecundus

383쪽

33o LIBER II. pudendi scalptus, quo per ealorem a leui motu

commotum pruriginosus humor attenuatus detersusque ex relaxata ab eodem motu & calore cute expiret. Quanquam dolor momentaneus scalptum is pe sequitur ab humoris non discussi reliquiis, sed agitati & exacerbati, ob extritam epi demidem cutemque detectam , & ab aere commorsam.

Prognastica signa. AFsectus hic vetulis,viduisque etiam iunioribus molestissimus δέ ereberrimus esse solet: illis ex pituita salsa& nitrosa r his ex biliosis ichoribus: Tum etiam quod ulcerosus tandem euadat, vel ab erosione humoris diutius hqrentis, vel a scalptu immodico.

Caratio.

SI sympathiae totius corporis, vel visceris alicuius & vitios sanguinis ex natura, & aetate mulieris, victus ratione praegesia, aere, regione, & similibus causis externis,certa adsit coniectura, tunc therapiae primum instrumentum ci rea diaetam refrigerantem & humectantem exercebitur, sue pituitosa salsaque siue biliosa sit cacochymia. ΑIterii instrumentum spectat ad pharmaciam ut evacuetur primum antecedens causa, tum per sectionem basilicae cubiti dextri vel sinistri,& ad viscus δυσκρατον directi: tum per purgatione cacochymiae sanguinimixtae postquam alterantibus Dig dis humidis, M'tergentibus tu lepis aut apozematis subacta fuerit. Cuius si particeps habitus suerit ab ea liberabitur usurpatis balneis tepidis emollientibus &

384쪽

DE STERI L. MUL. IDIO P. 3 1

tergentibus cum leui sudore, & in ipsis balneis kieationibus ex farina hordei fabarum cicerum rubeorum, amygdalarum amararum, sacgulis cannabinis concepta, unguentis denique eiusdem facultatis, post balneum sudoremque detersiam, Ut nutato sine mercurio. At in idio pathia, solius pudendi habenda ratio est, cuius curatio rursus duplex est, alias legitima quae pruritus causas edictrices primum summouet: alias extraordinaria, & symptomatis inolestioris, id est edacioris prpritus sedatiua: per topica narcotica, quale est semen papaueris cum aceto tritum. Quale unguentum nΗtritum cum succis , &album Rhasis mixto opis: In legitim a curatione indicationes plures sunt miscendae: refrigerationis nempe ob acrimoniam excrementi, & a dorem partis , tum emollitionis & relaxationis Pororum cutis: tum denique detersonis digestionis & attenuationis ob excrementi contum ciam, ut per expeditos & laxatos potos praemollitus & attenuatus humor, promptius exhalet. Ad hoc confert unguentum, quod M. olei rosati&nenu phar. an. J ii. succi apij sumar. & cichor. vel scabios an j j bulliant simul ad consumptioneni succorum, tum adde aloes aluminis, & salis ammoniac. an. 3 ij butyri recentis vel axungiae porci sine sale S j cerae nouae parum,fiat unguen

tums

Tale est istud Galeni. v.terebinthinae 3 iiij axung. porci fi j sulphuris vivi& argenti viu i extincti cum eadem terebim

385쪽

332 LIBER II. Tale & hoc. rhe. axung. porci insulsae, & butyri recentis an . ἰqrt. 6. si ponis nigri j j. seminis staphidis agriar, tartari & aluminis ustorum , sulphuris vitii an .s ij. olei rosac. S iij. cerae parum, fiat unguen

tum.

Tale flentque est unguentum enulatum sine mercurio & aegyptiacum aceto dis Iu

Porro haec omnia remedia ostiolo externo oeruicis affricentur digito mulieris , vel imponantur cum pessulis ex lapa & linteo inuoluente , vel ex linamentis tortis & imb

Eadem quoque pars quotidie lauetur linteolis aqua tepida simplici madentibus vel decoctione agrimonijsscabiosae,peti,fumariae, cichorij, rosarum& hordei vel sursuris. . 'De haemorrhoidibus.

Haemorrhois uniuersim signistiat quamlibet

venam ampliorem capaciorem multique sanguinis prodigam: sed proprie venarum extrema dein sinentium in anum & in locos muliebresadem nomen transfertur etiam ad significandum earuniadem partium affectum , ut inflammationem sne fluxu & cum dolore et alias ad sympto-ma , ut sanguinis effluuium & cruciantem do

lorem.

Venarum quidem uteri omnium duplex origo est,una ab hypogastrica,quae ad interiorem tum V- texi tum ceruicis regionem ramulos diffundit:alte ra a spermatica ducta in totum uteri corpus evi

386쪽

va STERI L. ΜVL. D I O P. II, currit .Illius oscula cotyledones vel acetabula nuncupantur , per quos laetus cum matrice, per sym- Physim copulatur: utriusque sane tum hypogastri-Cae tum spermaticae a vena caua ortus est, atque adeo per extremos hypogastricae ramos in ceruicem pudendi, & osculum eius dispersos, praegnam lium & virginum menses expurgantur; non per sublimiores uterim colli ductus aut colyledones, cum praegnantibus illis & virginibus conniveae osculum illud,simique cotyledones ob secundarum adhaessionem obturati. Caeterum haemorrhoidum uteri &ani quamuis diuersa origo sit, eaedem tamen differentiae sunt, di sympto mala ; Illae quidem principes & communes duae. Aliae enim caecae dicuntur tum interiores quae videri non possunt , sed latent siue intra intestinum , ut quae a splenico ramo deriuatae sunt , siue intra ceruicein pudendi ut iam dictum est: tum quae eonnivent foris etiam extuberantes sanguinem tamen non fundontes. Aliae apertae , tum qu g foris sunt conspicuae siue in ano sue in pudendo siue in ceruicis extrema ora: rum quae sanguinem certis circuitibus eructant tametsi obscurae sint , R intus condi

tae a

Symplomata autem sunt , quod caecaru in crucians dolor sit , ardor flagrans , &distensio diuellens , tandemque phlegmone comes accedit. Apertarum contra , tolerabilior dolor est. Particulares haemorrhoidum uteri differenti et sunt ex situ,quod aliae obsideant externum ceruicis pudendi osculum, aliae ceruicem eiusdem, ali

387쪽

33 LIBER I I. pudendum ipsum. Signa diagnostica.SIgna diagnostica sunt fluxus sanguinis eram scisculenti. cum dolore graui, regionis obsessiae, sedis, inguinum, pubis: tuberculum ceruicis, crue tum, subrubrum, per dioptram deprehesum, quodque hic fluxus ordine careat certaque periodo, qua moueri menses solent, quodque dolorem inserat indeque coitum prohibeat.

Prognosti signa sunt. QVod viduas, melancholicas, effoetas & puiserperas saepe exerceant , cum scilicet hysterscae uenae vel astrictione , ob intemperiem frigidam , vel ob inopiam sanguinis redundantis , vel obstructione cotyledonum conni

uent.

Quod apertae si moderatae sot plerosque morbos quos &plethora& cacochyinta excitat, tum prohibent tum curant etiam : immoderatae ca-chexiam hydropem aliosque a caloris impia morobos accertant. curatio.

FLuxio sanguinis imprimis arcenda in curati cine caecarum est ,tum omni genere rcuulsionum ad partes superas: siue euidenter sanguinem euacuando ut per phlebotomiam in cubito dextro, sue eundem intro reuocando , unde affecta paraobscure saltem alleveturi ut per frictiones & deligationes quae dolorem faciant in brachiis, & c curbitulis applicatis ad utrumque hypochon-drium

388쪽

drium mammas & dorsum , tum denique intemceptione, di refrigeratione venis cauae per topica frigida siccaque & astringentia lumbis ap-Ponenda, Tale est unguentum populeum, unguentum rosaceum , ceratum fantalinum aceto albo decies lota. Tale cataplasina ex bolo, sanguine draconis , thure , oleo rosato , & al-humine oui , ex stupis cannabinis apposi

tum.

Tale ex farina hordeacea, melle & aceto conci natum : Tale quoque est unguentum ex oleo myrtino, lentiscino. melinum, cum iisdem pulveribus& eera alba . Atque dum hac arte fluxionis impetus comprimitur,ne ab eodem perseuerante invitetur, do-jori leniend. accurate studendum est omni an dynorum genere, tum eorum quae Vere paregorica sunt, calore temperata, paucaque substantiae

tenuitate, qualis est fotus ex hydrelaeo tepido, per gossipium,lanam,aut spongiam, aut ex decocto . remollitiuarum,seminis lini caric arum,florum es amet ineli meliloti ex hydreleto. Talia sunt oleum lini amygdalarum dulcium, Illiorum , diutius in mortario plumbeo versata cum pieillo plumbeo , ut linimenti crassiorem formam induant vitello praesertim Oui inter verberandum mixto cum exigua quadam refrigeradi facultate.Talia rursus sunt olea violaceum, rosaceum, ne nuptiarinum pariter agitata, quae tum lenitione , tum refrigeratione, utramque dolo ris causam obtundant, tensionem & caliditatem, ex coarctatione, & multitudinis in farctu con-aeptam. Talia etiam sunt Oleum papauerinum

389쪽

336 OBER IL& opium, superioribus illis & lenioribus utilitermiscenda cruciante imitiisericorditer dolore, misi fortasse phlegmone partem iam inuaserit, cui rix materia, a tam insigni frigore in condyloma occallescere posset;tunc cnim utilior tutiorque siti pex infixum scalpellum Lernorrhoidum inanitio, v cI

facta sensim sanguinis impacti resolutio digestio

Iam vero apertae harmorrhoides si moderate fluant ei elis praeserimi , dc puerperis sinantur, nisi in iunioribus, in quibus ad naturalem mcn- struae excretionis viam commodius reuocen

tur.

.Sin earundem exuperantia viros conuellat, illae quidem commodissime inhibeantur praemissis reuulsionum expositarum differentiis omnibus & interceptionum , moxque topicis impolitis hiantes venas oblignantibus, constringentibus & agglutinantibus. Tales sunt solus ex decocto foliorem symphyti maioris, lysimachiae utriusque centino die plantaginis, equisiti, summitatum rubi , sumach, oleastri, balaustiorum , nucum cupressi gallarum viridium in aqua fabrorum &vino tortivo.Tale est unguentum ex oleo myrtino lentiscino cytoni*rum, bolo armena , sanguine draconis thure alumine album in e oui , & cera alba ; Talis denique puluis malicorij gallarum , & alumi

ni S.

Intus quoque proderunt conseruae refrigerantes rosarum,nenu pharis, carnis cytoniorum,sicuti

etiam potio laxans astringendo, velox puluere rhei cum succo plantaginis,vel eiusdem inhisi cum myrobalanorum citrearu cortice valida expressio, a.

390쪽

DR STERI L. Μ L. I D I o P. 337 ab hac enim cacochymia biliosaque fluxionis materia derivatur.

De hernia inguinali. RAmex siue hernia tumor est alias scroti viro

rum proprius: alias inguinis foeminarum &virorum communis. Hic peculiare nomen bubo-D: oceles ab affectu de parte astecta sortitus est: coenim gi aecis inguen est, nempe locus ad latera pubis ubi femur & coxendix coeunt, κηλη Vero tum romnis in quacunque parte fuerit. Fere autem fit ab unica caula intestini scilicet prolapsu. Ille multiplici nomenclatura designatur pro varietate causa rum ex quibus inguen ex tumescit. Inde enim cn-d Crocele, epiploceli, endero piplocele, hydrocele, sarcocele, pneumato cele,cirsocele.Vtriusque generis species tres in foeminis notauit Aetius bubono 'celem hydrocelem & cirsocelem, e quibus bubo nocete frequentissima maxime circa dextrum pudendi sinum, ex illapso intestino vel epiploci vel v-troque, idque aut ob ruptionem peritonei aut re laxationem meatus per quem yteri ligamentum ad os coxae deuoluitur, idque a violenta nimis distensione praegestatione foetus grandioris vcl gemini: vel a di fiicili arduόque partu & vehementi ri inter pariendum ventris compressione:Inde igitur trium organicorum morborum consecutio est. Dilatatio in meatu aucto,prolapsio intestini inse- de mutata,& tumor in figura violata:&eadem omphaloceles origo ese solet in muliebribus puerperi S.

SEARCH

MENU NAVIGATION