장음표시 사용
421쪽
37O LIBER III. Omniumque motuum torpor & inertia. Haee intemperies eadem methodo summouenda .est: duplici sic. indicatione alterationis re vacuationis: tribbsque instrumentis diaeta pharmacia & chirurgia. Diaeta igitur calida di sicca attenuans tergensque ei opponatur ex aere calido natura
vel arte ; eduliis acrioribus , vini veteris vel marina aqua diluti potione , laboribus multis quin corporis quales in sceminis sunt gestationes
Nehementiores, tum animi ut sunt curae rei familiaris : Pharmacia alterans vacuansque comparetur, illa quidem calida siccaque tergens & attenuans ob intemperiem sanguinemque seisi dum lentum & crassum , quem suo calore dissoluat. Haec phlegmagoga sit cacochymiam pituitosam quae concoqui & assimilari non potest evacuans
tam per deiectiones quam vomitum. Alterantis pharmaciae materiam suggerent medicamenta acria , sumenda sub forma apoE matvim tuleporum puluerum & tabellarum, quorum omnium usus in plures dies ob humoris contumaciam ut sex vel septem producatur: his
autem pramiittenda .est purgatio vocata minoratiua , ne alterantium tenuitate primae regionis cacochynaia viscerum venarumque obstructiones ingeminatuva in secundam tertiamque inuehatur , & facilius in habitum penetret e sed insuper huic purgatiunculae , clyster molliens, &intestina abluens p mittendus erit. Phleb tomia quoque minoratiuae potioni subiungenda est. idque in brachio dextro et quia cacochymiae coniuncta est plethora. Modus eius aegrae segmina:
422쪽
DE STERI L. MUL. SYΜP. Vbi autem causa antecedens, sanguisque vena- Tum maloium minorumque alterantibus remediis
probe subactus videbitur: tum validiori purgatione phlegmagoga educetur,causaque deinceps coniuncta, id eit caeochymia pituitosa uteri venulis de cotyledonibus impacta dissoluetur , abstergetur,
digeretur,&extrahetur,idque per admouenda, qua, Ita sunt balnea, eaque vel naturalia visunt nitrosia sulfurea,&c. vel artificiosa ex remediorum acrium, amarorum , detergentium decocto. talia etiam sunt linimenta, unguenta: tum per immittenda ut lustitus clysteres uterinos &pessaria a quibus uterus ad expulsionem irritetur & vacuatio pituite
prouocetur,ut sunt acria amaraque: aut etiam vere
purgantia: tum denique per assiimenda ut theria-d andem post oductam continentem causam abstersumque uteri venularum & cotyledonum omnem in farinum, reliquum est ut natura consuetudini pristinae assuescat motusque sanguinis ad uterum prouocetur per tibiarum semorum lumboruduriores frictiones & deligatione , cucurbitulas de phlebotomias in talo vel malleolo frequentes.De utriusque intemperiei curatione & curationis 'ma teria usuque consule primam huius Operis partem. . De menstrui suppressione ob habitus erasito-
VT intemperies naturalis calidior frigidiόrq;
totius corporis de qua antea: sic habitus crastus re gracilis mestruam purgationem prohibet.Est autem habitus crassiis duplex. Vnus plethoricus,alter praepinguis: ille crassus est solidsisque, non valde adiposas, colore sachei ex albo rubescente,
423쪽
37ῖ LIBER ΙΙΙ.venis & arteriis mediocribus, calore miti,moribus tranquillis , & hilaribus, urinis copiosis,& sud oribus profusioribus.Causa effectrix huius habitus est insita aut aduentitia: illa calida humidaque est temperies hepatis cordisque, id est totius corporis,stataque adolescens aut iuuenilis. externae causae sunt prope similes omnes: id est, temperatae aut calidae humidique: ut aer Vernus, ciborum euchymorum, praesertim vinorum ubertas: exercitationis somni,& vigiliarum mediocritas: vitaeque hilaritas : ab virisque causis internis externi sque,sanguinis multitudo vasorumque plenitudo oritur,plethora dicta, eaque vel pura ut virorum,vel paulo impurior magisque pituitosa foeminarum. Haec vero piae sertim quae ad vasa dicitur, venas diducit disrumpitque aliquado,unde haemorrhagiae & phlegmones viscerum,easdemque obstruit & calorem suffocat, unde putredo febresque ardentes, ut synochus putris, αvacuationem menstruam supprimit. Dignoscitur plet hora communibus signis tum utriusque sexus communibus, ut lassitudine tensiua,ti grauitate totius corporis , venarum & arteriarum immodica mole, & duritie, habitu crasso solidoque,
tum sceminaru propriis ut intermissione excretionis menstruae, eiusque tempore praeterito dolore
lumborum, hypogastrij, femorum, colli, sincipitis,& radicis oculorum : fiat uossis vaporibus: unde distensiones crebrique horrores, fastidium,Vrinae rubrae, & aliquando nigrantes: tumor mammarum. Duae hic indicationes occurrunt, una est alterationaturae, altera vacuatio plet horae. Alteratio autem
fiat naturae etiam salubris in frigidam siccaque idque per diaetam tenuem laboriolam,per quam carnium
424쪽
culorum usus remoueaturrisonmi spatium consuetucontrahatur, laborque augeatur. Vacuatio phlebotomia constat: primum quidem in cubito dextror ut prompte plet horam inaniat : idque ad duas vel tres libras affatim , vel potius partite: ne lipothymia habitum venasque perfrigerando constringat: idque non semel tantum aut bis in anno vivere dc autumno quanquam his temporibus magis copiose: sed per singulos inenses ex pede scilicet appropinquante consueto mensium tempore. quod si forte foeminam lateat; Iunae quadraeligatur eius aetati & naturae magis consentanea. Huic phlebotomiae clyster mollis & detergens, sicut & leuior purgatio primae regionis praemittenda ex cassiae mcdulla: vel strupo rosari laxatiuo : vel catholicone post causae antecedentis & v- niuersialis plet horae vacuationem : particularis quoque venarum uteri plenitudo vacuanda dc dissoluenda est , primum quidem sectione venarum malleoli in utroque pede: quae sanguinem circa vierum Eaerentem deorsum deducat: viasique reliquo venarum maiorum sanguini aperiat : idque instante menstruae fluxionis consuetae tempore , tum per balnea laxantia vias , &impactum venis sanguinem fundentia; dc veluti liquantia; ut sit magis liquidus, de ad fluxum pronus. Eadem facultate olea, linimenta , unguenta, ventri imo sunt inducenda mox ab exitu ex balneo: eademque hora iustula aperientia propinanda ex decocto summitatum sceniculi , petroselini,
425쪽
s7 LIBER' III. smiles sunt tulepi ex strupis de quinque radicibus ,
Oxyinelite simplici,oxysaccharo,& bi Zantino, cum aquis graminis acetosae, cichorij, artemisiae. Balnei praedicti materia constat radicum althaeae & liliorum ana m. duabus, ex foliorum herbar. quatuor remollit. artem. nepithe agrimon. ana m. iiij. ex seminis lini vel foenu grsci lib. j. ex flor.ehamqniel. melilol. anethi & sambuci ana p.
Alter habitus p rq pinguis crassus quoque , est
carnosus & mollior , arteriis venisque minoribus , colore albescente , moribus ignauis, corpore inerti, animo hebeti, crassos isto Caesar non metuebat Huius causa efficiens aut interna insitaque est , vi natura frigidior humidiorque , qtas integra. Externae sunt, diaeta in- dulgentior , desidiosa , somnolenta , curarum & negotiorum secura , multis cibis praesertim humidioribus & liquidioribus constans. Est autem pinguedinis materia nihil aliud, quam aerea magisque oleo se sanguinis portio,ex venarum tunicis exudans excidensque m membra nam , eamq; praesertim quae cuti subtensa est, cuius frigiditate congelatur, ideoq; reliquorum humorum frigore congelatorum ritu liquatur & diffluit. Neque circa particulas calidiores ut iecur venas arterias cordisque mucronem coire solet. affunditur autem membranis naturae consilio ut eas humectet quod inediis & vehementibus caloribus motibusque celeriter exsiccentur. ei - strix itaque causa calor est remissior, hinc pituitosq& sanguineς naturae facile pinguescunt 'Dinguedine naturali: non biliose neque melanchorice. acquiis
426쪽
acquisititia autem sicile in calidis hunandisq; naturis colligitur sed maxime in sub frigidis .Hinc apud Hippocratem l bro de aere aq. & locis Scythicet mulieres Ob perpetuam in rh dis suis desidiam
lactisque ingluviein pinguiores Sc steriles eranti. quarum iam uis ob sedulitatem graciles & tacunia det virorumque appetentiores crant. Sic quoque venter ob viatici pr sentiam otiumque maxime pinguescit supra reliquas partes labore perpetuo
Habitus obesus sterilitatem utrique sexui indu cit, ob seminis inopiam: mulieribus vero menstrui defectum ob frigidiorem huimidioremque
temperiem , Venarumque angustiam e unde raros
concipiunt, eosque admodum imbecilles foetus: quin etiam obestas breuitatem vitae utrique sexui conciliat Hippo. aph. q. lib. 2. cum sit natura obesorum frigidior , paucusque valde tum sanguis tum spiritus eiusde, unde imbecillis facultas est vitalis : venε etiam arteriaeque angustae: atque hinc facile obiicii untur & putredine ac febribus occupantur : habitu praesertim ob frigiditatem densiori minusque perspirabili Hoc autem de Obesitate naturali statuendum est non de aduentitia. Nam si quis natura mediocris , victu subinde pleniori,otio, somnoque, obesior euadit: is non cCntinuo quam gracilis citius moritur , quod venas &arterias latas habeat caloremque natiuum minime imbecillem & extinctioni obnoxium. Pariter si forte foemina non ab ipso ortu pinguis , menstruata esse desinit, & sterilis redditur,non est credendum id fieri ob seminis aut sangit in is penu riam : sed ob uteri adstrictionem , a mole im-
427쪽
flexu: sed per singulos menses ex malleolo pedum, exigua tamen parcaque repetatur instante mensum tempore: pharmaca alterans calfaciens & attenuans constet sumendis Electariis, & pulveribus calidioribus, aut vino hippocratico qualis est theriaca& mithridatium vetus & dlatrium pipereum. De his remediis consule curationem intemperiei frigidae humoralis uteri. De habitu gracili.
HAbitus gracilis vel macilentus est conuarius utrique habitus crassi speciei, tum plethoricitum praepinguis. Est enim gracilitas siue macies nihil aliud, quam paucitas humidae corporum subis stantiae: ut sanguinis,adipis, tenellae & recentis carnis. Gracilitatis duae sunt differentiae. Vna naturalis& proprie dicta,eaque vel ab aetate senili, vel a natura siccior tum calida, ut biliosa, tum frigida, ut melancholica: Harum in eo positui est ἡiscrimen, quod melancholici magis musculosi sint quam biliosi: quia scilicet illorum euiis quodammodo est adstrictior, & sanguis quo alitur habitus, crassior,
sanguis autem biliosarum naturarum tonuior ma-g1sque dissipabilis:cutisque rarior & transpirabilis. Altera differentia acquisita est, quae extenuatio proprie dicitur,ex aph. . lib. 2.eaque duplex: una non
naturalis tantum a causarum externarum exuperantia calidarum vel frigidarum ut caelo aestuoso aut algido,alimentis acrioribus vel arte vel natura&apparatu ut salsis frixis piperatis sinapi satis, tristitia,moerore, laboribus immo dicis, doloribus,via gilii diuturnis studiis, attentioribus curisque grauioribus, quibustibet denique vacuationibus im-
428쪽
moderatis: ut sudore uberiori, vomitione, assidua di arrhoea,vrina copiosa phlebotomia ligna orrhagia spotanea,per diuersas sedes ut naresagmorrhoides pulmonem, ventriculu. Altera acquisititia extenuatio contra naturam est, & symptomatica a morbis vel acutis, ut febrib .ardentibus: vel longioribus, ut hecticis.Gracilitassensilis est. visuque& tactu perceptibilis, cx vacuitate laxitate & mobilitate cutis. Prognostica signa multa sunt, tum quod gracilitas ossicit foecunditati utriusque sexus, cui communis est diura seminis materiam , sicut mulieribus priuatim excretionem menstruam subducit: tum quod graciles aegrius reficiantur , qnam obes extenuentur. Humectatio enim tardior est quam ex siecatio;
tum quod humida qualitas minus quam sicca efficax,tu quod humoris primigenij instauratio multo magis sit ardua,ob caloris insiti&facultatum attra-ctricis coctric1sq; partiu spermaticarii debilitatem habitusque praesertim in acquisititia densitate,tum quod naturarum biliosarum & ealidarum humor tenuis st& dissipabilis, cutis rara & transpirabilis& secundarii humoris a calore occurrente incrassati tardior sit adhaeso & appositio, tum quod gracilia corpora aeris iniuriis ut calori frigorique magis pateant. Contra obesa internis ut febribus &viscerum inflammationibus obnoxia sint ob exiguarum Venarum obstructiones, unde etiam Obe-lorum quam gracilium vitae spatium contractius esse solet, tum denique quod gracilitas saepius uni- uersalis sit,aliquado hiani utero propria ex aptior. q.& 62. lib. . Correctionis omnium gracilitatis differentiarum ars pendet ex analeptica quae inter hygoenen
429쪽
ct therapeuticen media et . quia alitione vacuatam corporum substantiam resarcit: corrigendo interim leuiora intemperiei di cacochymis vitia. In hac enim gracili constitutione, prima & maxime generalis indicatio sumpta ab alimenti penuria, est renutritio cuius praecipuum & singulare instrumentum est diaeta, quae ciborum plurium etachymorum& cupeptorum appositione descientem S: dissipa
tam quacunque a causa naturali non naturali &co-tra naturam corporum substantiam restituat. Alterum eiusdem operis priusque usurpandum instrumentum est pharmacia quae tum cacochymiam naturarum biliosarum & melancholicarum e prima corporis regione leniendo, ut per castiam syrupum de rosis pallidis clectarium diacatholiconis, dia- prun. simplex & ex secunda mediocriter trahendo, ut per se nnam agari cum & rhabarbarum , praetermissis omnibus diagrydiatis & colocynti satis, siccitatem maciemque augentibus evacuet, ne vitiosus ex eius mixtione sanguis nutritioni ineptus sit. Pharmacia deniq;siccitat ecaliditate frigiditate naturale temperet per admouenda: vi balnea fotus litus unguenta regioni hepatis cordisque & totius spinae mox ab exitu ex balneo applicanda. Item per assumenda ut edulia liquida aut mediae consistentiae . Diaeti analepticae materia est aer siue natura siue arte temperatus qui enim eiusmodi est utrique
tempori et frigidae calidaeque aduersatur cibi ali mento si cras 1 lent1que euchymi eupe pri liquidiq;
vel mediae consistentiae , ut prompte sal obriter &constanter recreent & instaurent. Tales sunt bubu lae vitulorum vervecti porcellorum agnorum , gallinaceorum omnium, turdorum perdicum phasii a
430쪽
norum pipionu carnes, eaeque elixatae potius quam tostae. tale vinum rubrum generosum & mediocris substantia'. tales fructus thoraci ci ut amygdalae dulces, auellanae nuclei pinei da tyli, passulae, caricae& pistacia. Porro ex carnibus illis elixatis & contusis express1sque iustula parantur ut vocant consummata; vel panatellar amygdalata hordeata mixtis ubique ouorum vitellis. Inde quoque fit obsonij genus vocatum te blanc manger ex pulpa contusa caponu cum amygdalis dulcibus, orizae farina, lacte & saccharo & moscho .Filii quoque panes mariij ex eade pulpa caponum Vel perdicum c u amygdalis & saccharo contusa. Fiunt denique tartae vulgo vocatς ex iisdem carnibus contusis cum amygdalis dulcibus nucleis pineis in lacte infusis , farina ori 1ae& saccharo simul mixtis coctisque in surno. Commendantur quoque testudinum elixa tarum carnes, earumque iuscula addito pauco vino albo,vitelli ouorum, lac vaccinum vel ouillum p
tius quam asininum & caprillum. Somni denique sint longiores, matutini, & nocturni, a pastu breues: frictiones fiant leues totius corporis, balnea denique instituantur tepida, donec refrigescant leuiter: quo sit paulo adstrictior tutis: ne alimentum exhalet. In exitu ex balneo ut&in introitu ius culum aliquod aut expressum carnium aut gelativa etiam exhibeatur. De mensitum translatione ad alias partes.
CAusarum multiplicium suppressionis mensu
v Igma est eorundem ab utero ad alias partes transsatio. saepius quidem eo quod ipse uterus tu moribus praeter naturam,obstructisnibus,obliquitatibus,