Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

32 LIBER III. nio dicitur animal rationale: in qua verum salsum que siepe occurrit.Tertia eli syllogismu S, cum conia iunctis aha quqdam adduntur, ut inde aliquid aliud

coci uua tui.Ιntelligentem igitur animam, quod fuit' etiones omnes suas sine ullo instrumento corporeo exerceat, incolpoream , immaterialem prorsusque diuinam esse Oportet: neque in semine paterno vlla potentiae disterentia dc sidere aut a proprio agente suscitari: sed confirmato iam suisque partibus omnibus absoluto sce tui clii tus instillari .Est quidem plantae perfectus actus: ut illi nihil praeter corporis

accidentia possit contingere: at animal tu actus imperfectus cli. Primum enim bruta plantae more vegetatrice anima pollent & vivunt in utero donec perfectior anima lentienS luccesser It, ubi in Icet viri

delinea tum versus est: sic homo ex planta fit animali tandemq; homo, post intelligentis animae,quae sola hominem informat, imini grationem. Est igitur acerbum auditu credituque nefas, hominem a

sole N ab homine generari. Dicendum potius ab homine tantum hominem inchoari, dum partes singulae corporis ex semine eius figurantur: sed a Deo solo perfici, immissa cςlesti anima. Hinc hominis est momentanea generatio: brutorum plantaru-que lenta magis &tarda, dum essentiales eorum formae e potentia propinqua in actum a calore natiuo parentum semini mixto excitatur. non est igitur anima humana in corpore ut nauclerus in naui , ut Stoici sentiunt, necut auriga super equum,ut Academici: sic enim oporteret an linam esse corpus & incerto loco a corpore Vacuo, nec ullam corporis partem esse animata: aut certe a corpore corpus pene

482쪽

DE STERI L. ΜVL. FrΜF. 63 hominishypostasin constituenda. Na si duae hypo. stasessunt anima & corpus, quadiu simul sunt, noeget anima corporis physici fornaquet enim penitus auulsa sunt, & a corporibus distracta, motoris officio non formae sunguntur.Est igitur in cΘrpore veluti forma in materia: estque una utriusque hypostasis, nullo alio inter utramque intercedente. Brutorum quidem animae omnino in materiam demersae sunt: & cum ea sic concretae ut separari sine subiecti interitu nunquam possint. Hominum anima media est inter formas separatas & non penitus abstractas a corpore, nec tame corpori sic affixa est,

vi non sit sepamabilis& aliquando solitaria futura post interitum subiecti sui. Non est denique ea pruuatim, aut in Eorde, aut in cerebro: sic enim oporteret reliquum corpus esse exanime: sed per uniuer

sum corpus distusa est.Galenus libello quodam in-

plici colligit : tum quod ab insigin qualibet in

temperie tam insita quam aduentitia & mor-bifica facultatos eius omnes functionesque deprauari , imminui, penitusque obliterari contin gat : tmn quod anima intelligens , si incorporea esset & immaterialis , extendi per totum corpus diffundique nullo modo posset: tum denique quod si incorporea eadem sit, non uni magis quam alteri parti corporis humani conueniat. Atqui irascibilis animae facultas cordi, naturalis hepati, ratiocinatrix cerebro attribuitur. ratiocinatio sane haec futilis omni

litatumprimarum temperiem,omninoque Eleme tarem illam esse & caducam argumentatione tri

483쪽

H LIBER III.

laesar, serraeue viiijs sabrorum opera turbantur : sic cerebri intemperiei unionis & conformationis morbis intelligentis animae alioquin& per se integrae lanctiones perturbantur. Deinde anima nisii tota in toto corpore statuatur, corporis pars una Vitae particeps: altera eiusdem expers erit e multo minus si corporea sit, & exigua , cum tanta corpori S mole exaequari pota sit. Postremo quod omnibus partibus corporis non aeque videatur congruere , variasque facultates suas variis exercet instrumentis , id diversa efficit partium temper os & figura diuersis animae functionib. accommodata. Quamobrem animam humanam caelestem prorsus diuinamque esse, quodque proprias actiones suas intelle ctus sine corporis adminictilis exequatur, Vere licet concludere. At vero vegetantis plantarum & sentientis animae brutorum originem ex quatuor mundi elementis verisimiliter deducunt ; ex quorum multiplici permixtione omnes tum materiae secundae tum formae substantialis differentias prodire verbosa inductione disputant , tum figurae corporum in eadem specle, tum brutorum animorum propensionis non

omittunt fructuum fruguinque speciei eiusdem pro varietate soli , caesique & culturae differentias prope infinitas ) quorum varia dilcrimina

variarum mundi regionum temperam iis respondeant ; hinc illos homines proceros robustosque , hos paruos & debiles , illos calidos &humidos vel siccos, hos frigidos , humidos vel

siccos , Illorum vocem grauem , oculos caesios

484쪽

DE STERI L. ΜVL. s Y Μ P. 4,3siue virides, horum vocem exilem, oculos nigros: illorum capillos flavos , cutem albam, horum c pillos nigros, cutem nigricantem: illos calorem,

hos frigus metuere: illos hilares, hos tristest illos audaces & iracundos, hos timidos & ni tes: in los urbanos & comes, hos solitarios & rustiecis illos ebriosos , hos sobrios & abstemios: illos rapaces & prodigos , hos auaros & tenaces et illos milites , hos philosophos r illos armorum laborumque, hos disciplinarum studiosos. Extremarum autem mundi partium orientalium, me ridionalium . septentrionalium & Occidentalium V populos , Omia bus corporum , animorumque,

vitiis & virtutibus sere inter se singulos consonare, mediterraneos autem omniivn cuiusque extremae mundi plagae sere ex aequo participes esse, pronuntiant: diuersas enim nuiusce sublunaris globi regiones, diuersis siderum viribus regi, ut Saturni & Veneris meridionales, Martis & Lungseptentrionales, Iouis & Mercurij mediterraneos,

Solis ex aequo omnes, quinetiam eandem corporum & animorum varietatem eiusdem prouinciae incolis pro vario situ& temperie obtingere,' hinc monticolas bellicosos, robustos. , industrios, fures, frugales, & sobrios; maritimos versutos, ea utos, fallaces : mediterraneos simplices & esi: sceminatos : item sub ventis tranquillis , sedatos mores; sub violentis turbulentos. Pωstremo a legibus quoque , religionibus , consuetudinibus, victu & exercitatione , ut temperamentum , sic mores studiaque hominum permutari: ut vere quidem acuteque vegetantis de Ee a

485쪽

436 L I E E R' III. sentientis antinae clementarem originem sibi demonstrare videantur. Demonstrationem quo

que illam suam appositis quibusdam ratiunculis tuentur acriterque defendunt. Primurn quidem es quod si anima scntiens non ex ipsa subiecta materia, sed foris ad plantam, vel brutum accedat, illa sane non Arma, sed accidens corporis erit. quidquid enim actu existenti accidit , idipsum accidens vere vocatur : Deinde si foris, in subiectam materiam migrare utraque anima fingatur, tunc omnis generatio aequivoca, genitumque & gignens diuersae speciei erunt , ut in muribus scilicet , ranis, caeterisque animalculis ex putredine procreatis euenit: quum alioqui animalium plantarumque generatio ut plurimum univoca sit , Omninoque proles cum parente speciei eiusdem, in iis scilicet quae ex semine generantur: sic ex equo equus , ex lactuca lactuca propagatur. Insuper si extrinsecus animae illae duae assumantur , illas ipsas aliquando solitarias fuisse necesse erit ; cum tamen physicorum corporum partes essentiales & integrantes sint ; a quibus abiunctae cogitari nullomodo possunt rumiti nec materia a formis, sine quibus potentia , mera est, ensque imperfectum prorsus. Quinetiam si formae per se consistant

corporibus annumerandae erunt , quorum prO- prius motus est , fietque unum ex duobus actu existentibus , quum tamen quod actu iam est, fieri denuo nequeat et sed quod potentia sola est. Momentaneam denique plantarum & brutorum generationem , ut hominum esse oporteret,

486쪽

DE STERI L. MUL. SYΜP. 63Tteret ; eget tamen alteratione multiplici subiectae materiae, ex qua excitetur. Enimuero eandem de elementari formarum inferiorum origine opinionem suam philosophorum quorundam tentatione stabiliunt. , Vere quidem ab Aristotele pronuntiatum esse fatentur principium motus coelum esse , eius nimirum conuersionem continuam & indesinenatem e cuius vi totius mundi sublunaris virtus gubernetur: ab eo tamen generabilium omnium formas minime suppeditari sentimus , quod in eo tantum communis generationis causa sit; cum singularis generatio, ut actio quaelibet, a propria & definita causa tantum edatur. Itaque neca sole plantam sine planta, nec equum sine equo, nee hominem sine homine, sed omnes animato rum corporum species a speciei suae viventibus corporibus cum sole procreari , cuius uiuifico calore ad generandum viventia omnia excitentur. Sic e putrido cadaueris calore potentia pr. xima sub eius forma latente solaribus radiis excitato , varia animalcula suscitari: ut apes e vitulo putrescenter ex equino stercore strabrones: epituita putri vermes. concurrund enim ad gens rationem quamuis principia effectiva duo, commune & proprium, e quibus hoc ab illo ad agendum de generandum commouetur. Platonicum etiam formarum naturalium e mundi anima promptuarium facete sane meritoque subsannant, dum quaerunt an mundus plantarum, ani

malium, hominumve generi sit annumerandus nihil enim praetcrea in mundo conspici viuum an

487쪽

LIBER III. saxum, lapides, succi, metalla, elementa denIquae ipsa vivant Z Eadem quippe partium & totius est ratio , ut si illis vita non concedatur, toti merito detrahatur: ideoque plantarum viventium. partes & surculi & semina non vivunt tantum; sed si inserantur vel seminentur , ex seipfis plantas & arbores suae speciei proferunt. an tam multiplices rerum genitarum formae ab Uno eo-dcmque authore in secundam materiam infundi possint ' an denique si formarum visex datorque caelum fingatur, genitis corporibus inesse,& adesse possit' cum effectrices causae omnes extra opus suum consistant. Porro si coelum anima formisque pluribus careat, quas elementaribuS corporibus instillet, nec aut planta aut animal aut

homo haberi possit, nihil omnino illi superesse

potest , ut genita corpora formis exornet , nisi ut Deus quidam fingatur , a quo tamen infinito finitum mundum prorsus interesse necesse est. Hactenus ergo inferiores plantarum brutΟ-rumque Armas esse Mementares, totasque ex mixtione qualuer qualitatum primarum oriri multis rationibus & pluribus exemplis disputatum est. Caeterum facultates formarum istarum omnes diuiniori quadam supra temperiem sorte con stare vigere quo ex earundem functionibus operibusque eximiis docemur, nempe diuinam quandam scientiam semini infusam , quae facultates istas ex eo suscitet,& ad agendum suo tempore impellar. formatrix enim seminis ipsius substan--m formamque in primis mutat: deinde exea- . dem

488쪽

dem corporis partes omnes idonea functionibus suis figura, magnitudine, numero, situque, sapientissime effingit: easilue certis periodis perficit auget. & ornat : sic dentes omnium vitimos promit, & genitalia utrique sexui ad foecunditatem & generationem ineunte adolescet tia auget , & foeminis mammas ad prolem lactandam

Forma trici succedunt, altrix auctrixque . altrici adiunctae sunt quatuor facultates aliae tanquam administrae operis sui: quas eadem scientia non solum ad agendum ; sed sub ordine agendum impellit : sic attractrix nihil aliud, nisi quod substantia & qualitate alendo corpori ιimile sit , attrahit di expultrix nihil aliud quam quod dissimile , expellit r sic attractricis

operibus expultrix , retentricis auctrix vicissim succedit , nec id per sanitatem solum, in assimilandis alimentis r sed per morbos etiam in vincendis prauis humoribus eadem scientia duce morborum suorum remedia, animalia qua

ritant.

Animales quoque iacultates & sensificae motivaeque , ab eadem scientia sollicitantur. Hine

aegrotantes plerique imminente morte esitant bibuntque auidius, surgunt alacrius , multi loquuntur expedite, claudi currunt celeriter, eadem diuina scientia naturales facultates mouentur ad obsequendam animalibus e Sic veneris cogitatione coles distenditur, uterus d

scendit: semen elicitur, ventriculus ingratae rei Ee fl

489쪽

spectu nauseat&vomit,oculis periclitantibus manus obuersamus: & inscij connivemus & nictailausi appetitarum a grauidis foeminis aut exosarum re rum imagines foetui imprimuntur: eadem diuina scientia naturalium Anctionum quae vitales vulgo vocantur dux & magistra est: haec enim pulsus ditaterentias omnes, magnitudinis, motus, & ordinis pro caloris natiui temperatione varia & fuliginis purgatione distinguiti. hic per somnum calorem in- .

tro reuocat, ut di per ingratos nuntios & initia accessionum sebrilium : contra, per vigilias & laetos nucios foras effundit calorem a corder eundem donique per grauiora animi symptomata tam vari commouet D traducit, & cuin eo humores partesique,ut qui gaudio exultat aut ira exardescit, vix ac ne vix quidem eodem loco consstat: contra qui meerore&timore obsessus est,a sua sede vixvnquam dimoueatur. Hφc denique functionum naturalium& facultatum doctrina partibus ingenita est: &post conformationem diuinitus insita : cuius ignari omnino sumus nedum partes ipse , nimirum cognitionis nostrae duces & authores sunt senissus soli r quorum idolis imaginatio nostra impellitur. Est prosecto plantarum brutorumque n. tura. insita quadam & ingenita doctrina s- ne magistris librisque functionum omnium

peritissima binc docta , ' indoctaque iureeenseri potest quas facultatum suarum pamtiumque corporis adminiculis sne ulla e rum notione exerceat , non secus ac horologia temporum momenta dimetiri &dispensare pro artificis arbitrio & artificio

490쪽

DE STERI L. MUL. SYMP., 6 1 videntur. NHaee autem naturae doctrina ingenita , vnde quaeso nisi diuinitus hausta λ unde substantia naturae , nisi caelitus delibata unde denique utraque nisi a summo ente deria uata Z nempe natura omnis inferior, influxu quodam diuino, incorporeo, ratione quidem vacuo : sed eximia tamen sapientia praeditor quam praeclaris suis operibus suo tempore natura adhibeat. Instinctus naturalis , insita illa naturae doctrina vocitatur , elementis etiam primis mixtisque omnibus tam viventibus quam non viventibus communis r quo contraria similiaque internoscunt , illaque fugiunt , haec prosequuntur , fines suos locumque agnoscunt, quem nunquam nisi forte explendae vacuita tis gratia deserunt, qua expleta eundem confestim repetunt. Stirpes quoque eadem doctrina duce , alimentum familiare e terra proliciunt, alienum respuunt r animalia denique conspecto inimico protinus excandescunt e obuio amico

exultant.

Quamobrem plantarum brutorumque animam diuina supra conditionem naturalem origine constare Uofitemur , eamque a summo creatore substantiam suam doctrinamque & K-

cultates Φmnes accipere contendimus , illamque vim diuinam tum naturam tum iaculistates eius omnes, naturales vocari r quod a

nima haec , inserior temperamento , quod naturae nomine designatur , calidoque innato adminiaculante partium omnium . functiones expediat,

SEARCH

MENU NAVIGATION